Ranae regem petierunt. Athenae cum florerent aequis legibus, Procax libertas civitatem miscuit Frenumque solvit pristinum licentia. Hic conspiratis factionum partibus Arcem tyrannus occupat Pisistratus. Cum tristem servitutem flerent Attici, (Non quia crudelis ille, sed quoniam gravis Omnino insuetis), onus et coepissent queri, Aesopus talem tum fabellam rettulit. Ranae vagantes liberis paludibus Clamore magno regem petiere a Iove, Qui dissolutos mores vi compesceret. Pater deorum risit atque illis dedit Parvum tigillum, missum quod subito vadi Motu sonoque terruit pavidum genus. Hoc mersum limo cum iaceret diutius, Forte una tacite profert e stagno caput Et explorato rege cunctas evocat. Illae timore posito certatim adnatant Lignumque supera turba petulans insilit. Quod cum inquinassent omni contumelia, Alium rogantes regem misere ad Iovem, Inutilis quoniam esset qui fuerat datus. Tum misit illis hydrum, qui dente aspero Corripere coepit singulas. Frustra necem Fugitant inertes, vocem praecludit metus. Furtim igitur dant Mercurio mandata ad Iovem, Afflictis ut succurrat. Tunc contra deus: Quia noluistis vestrum ferre inquit bonum, Malum perferte. — Vos quoque, o cives, ait, Hoc sustinete, maius ne veniat malum.