<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="96" subtype="section"><ab>Videbamus nos omnia per foramen
                        valvae, quod paulo ante ansa ostioli rupta laxaverat, favebamque ego
                        vapulanti. Giton autem non oblitus misericordiae suae reserandum esse ostium
                        succurrendumque periclitanti censebat. Ego durante adhuc iracundia non
                        continui manum, sed caput miserantis stricto acutoque articulo percussi. Et
                        ille quidem flens consedit in lecto. Ego autem alternos opponebam foramini
                        oculos iniuriaque Eumolpi <pb ed="org"/> velut quo <note place="marg"><hi rend="italics">L</hi></note> dam cibo me replebam <pb ed="org"/>
                        advocationemque commendabam, <note place="marg"><hi rend="italics">LO</hi></note> cum procurator insulae Bargates a cena excitatus a
                        duobus lecticariis in mediam rixam perfertur; nam erat etiam pedibus aeger,
                        is ut rabiosa barbaraque voce in ebrios fugitivosque diu peroravit,
                        respiciens ad Eumolpon “o poetarum” inquit “disertissime, tu eras? Et non
                        discedunt ocius nequissimi servi manusque continent a rixa?” <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/><pb ed="org"/>“Contubernalis mea mihifastum facit.
                        Itasi,me <note place="marg"><hi rend="italics">L</hi></note> amas, maledic
                        illam versibus, ut habeat pudorem” . . <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="97" subtype="section"><ab>Dum Eumolpus cum Bargate in secreto
                        loquitur, intrat stabulum praeco cum servo publico aliaque sane modica
                        frequentia, facemque fumosam magis quam lucidam quassans haec proclamavit:
                        “puer in balneo paulo ante aberravit, annorum circa XVI, crispus, mollis,
                        formosus, nomine Giton. Si quis eum reddere aut commonstrare voluerit,
                        accipiet nummos mille.” <pb xml:id="p.194"/> Nec longe a praecone Ascyltos
                        stabat amictus discoloria veste atque in lance argentea indicium et fidem
                        praeferebat. Imperavi Gitoni, ut raptim grabatum subiret annecteretque pedes
                        et manus institis, quibus sponda culcitam ferebat, ac sic ut olim Vlixes
                        Cyclopis arieti<note>Cyclopis arieti <hi rend="italics">Buecheler:</hi> pro
                            ariete.</note> adhaesisset, extentus infra grabatum scrutantium eluderet
                        manus. Non est moratus Giton imperium momentoque temporis inseruit vinculo
                        manus et Vlixem astu simillimo vicit. Ego ne suspicioni relinquerem locum,
                        lectulum vestimentis implevi uniusque hominis vestigium ad corporis mei
                        mensuram figuravi. <lb type="paragraph"/>Interim Ascyltos ut pererravit
                        omnes cum viatore cellas, venit ad meam, et hoc quidem pleniorem spem
                        concepit, quo diligentius oppessulatas invenit fores. Publicus vero servus
                        insertans commissuris secures claustrorum firmitatem laxavit. Ego ad genua
                        Ascylti procubui et per memoriam amicitiae perque societatem miseriarum
                        petii, ut saltem ostenderet fratrem. Immo ut fidem haberent fictae preces,
                        “scio te” inquam “Ascylte, ad occidendum me venisse. Quo enim secures
                        attulisti? Itaque satia iracundiam tuam: praebeo ecce cervicem, funde
                        sanguinem, quem sub praetextu quaestionis petisti.” Amolitur Ascyltos
                        invidiam et se vero nihil aliud quam fugitivum suum dixit quaerere, mortem
                        nec hominis concupisse nec supplicis, utique eius quem post fatalem rixam
                            habuisset<note>habuisset <hi rend="italics">Buecheler:</hi>
                            habuit.</note>
                        <pb xml:id="p.196"/> carissimum.</ab></div><div type="textpart" n="98" subtype="section"><ab> At non servus publicus tam
                        languide agit, sed raptam cauponi harundinem subter lectum mittit omniaque
                        etiam foramina parietum scrutatur. Subducebat Giton ab ictu corpus et
                        reducto timidissime spiritu ipsos sciniphes ore tangebat <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>Eumolpus autem, quia effractum ostium cellae neminem
                        poterat excludere, irrumpit perturbatus et “mille” inquit “nummos inveni;
                        iam enim persequar abeuntem praeconem et in potestate tua esse Gitonem
                        meritissima proditione<note>proditone <hi rend="italics">Richard:</hi>
                            propositione.</note> monstrabo.” Genua ego perseverantis amplector, ne
                        morientes vellet occidere, et “merito” inquam “excandesceres, si posses
                            perditum<note>perditum <hi rend="italics">Jacobs:</hi> proditum.</note>
                        ostendere. Nunc inter turbam puer fugit, nec quo abierit, suspicari possum.
                        Per fidem, Eumolpe, reduc puerum et vel Ascylto redde.” Dum haec ego iam
                        credenti persuadeo, Giton collectione spiritus plenus ter continuo ita
                        sternutavit, ut grabatum concuteret. Ad quem motum Eumolpus conversus
                        salvere Gitona iubet. Remota etiam culcita videt Vlixem, cui vel esuriens
                        Cyclops potuisset parcere. Mox conversus ad me “quid est” inquit “latro? ne
                        deprehensus quidem ausus es mihi verum dicere. Immo ni deus quidam humanarum
                        rerum arbiter pendenti puero excussisset indicium, elusus circa popinas
                        errarem” <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>Giton longe blandior quam ego, primum araneis oleo
                        madentibus vulnus, quod in supercilio factum erat, coartavit. Mox palliolo
                        suo laceratam mutavit<pb xml:id="p.198"/> vestem, amplexusque iam mitigatum
                        osculis tanquam fomentis aggressus est et “in tua” inquit “pater carissime,
                        in tua sumus custodia. Si Gitona tuum amas, incipe velle servare. Utinam me
                        solum inimicus ignis hauriret vel hibernum invaderet mare. Ego enim omnium
                        scelerum materia, ego causa sum. Si perirem, conveniret inimicis” <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="99" subtype="section"><ab>“ego sic semper et ubique vixi, ut
                        ultimam quamque lucem tanquam non redituram consumerem” <gap reason="lost"/>
                        profusis ego lacrimis rogo quaesoque, ut mecum quoque redeat in gratiam:
                        neque enim in amantium esse potestate furiosam aemulationem. Daturum tamen
                        operam, ne aut dicam aut faciam amplius, quo possit offendi. Tantum omnem
                        scabitudinem animo tanquam bonarum artium magister deleret sine
                        cicatrice.“Incultis asperisque regionibus diutius nives haerent, ast ubi
                        aratro domefacta tellus nitet, dum loqueris, levis pruina dilabitur.
                        Similiter in pectoribus ira considit: feras quidem mentes obsidet, eruditas
                        praelabitur.” “Ut scias” inquit Eumolpus “verum esse, quod dicis, ecce etiam
                        osculo iram finio. Itaque, quod bene eveniat, expedite sarcinulas et vel
                        sequimini me vel, si mavultis, ducite.” Adhuc loquebatur, cum crepuit ostium
                        impulsum, stetitque in limine barbis horrentibus nauta et “moraris” inquit
                        “Eumolpe, tanquam propudium ignores.” Haud mora, omnes consurgimus, et
                        Eumolpus quidem mercennarium suum iam olim dormientem exire cum sarcinis
                        iubet. Ego cum Gitone quicquid erat, in iter<note>liter <hi rend="italics">Buecheler:</hi> alter.</note> compono et adoratis sideribus intro
                        navigium <gap reason="lost"/>
                        <pb xml:id="p.200"/>
                        <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="100" subtype="section"><ab>“molestum est quod puer hospiti
                        placet. Quid autem? Non commune est, quod natura optimum fecit? Sol omnibus
                        lucet. Luna innumerabilibus comitata sideribus etiam feras ducit ad pabulum.
                        Quid aquis dici formosius potest? In publico tamen manant. Solus ergo amor
                        furtum potius quam praemium erit? Immo vero nolo habere bona, nisi quibus
                        populus inviderit. Unus, et senex, non erit gravis; etiam cum voluerit
                        aliquid sumere,opus anhelitu prodet.” Haec ut infra fiduciam posui
                        fraudavique animum dissidentem, coepi somnum obruto tunicula capite mentiri.
                            <lb type="paragraph"/>Sed repente quasi destruente fortuna constantiam
                        meam eiusmodi vox super constratum puppis congemuit: “ergo me derisit?” Et
                        haec quidem virilis et paene auribus meis familiaris animum palpitantem
                        percussit. Ceterum eadem indignatione mulierlacerata ulterius excanduit et
                        “Si quis deus manibus meis” inquit “Gitona imponeret, quambene exulem
                            exciperem.”<note>exciperem <hi rend="italics">margin ed. of
                                Tornaesius</hi> exciperet.</note> Uterque nostrum tam inexpectato
                        ictus sono amiserat sanguinem. Ego praecipue quasi somnio quodam turbulento
                        circumactus diu vocem collegi tremebundisque manibus Eumolpi iam in soporem
                        labentis laciniam duxi et “Per fidem” inquam “pater, cuius haec navis est,
                        aut quos vehat, dicere potes?” Inquietatus ille moleste tulit et “Hoc erat”
                        inquit “quod placuerat tibi, ut supra constratum navis occuparemus
                        secretissimum locum, ne nos patereris requiescere? Quid porro ad rem
                        pertinet, si dixero Licham<pb xml:id="p.202"/> Tarentinum esse dominum
                        huiusce navigii, qui Tryphaenam exulem Tarentum ferat?”</ab></div></div></body></text></TEI>