Video Gitona cum linteis et strigilibus parieti applicitum tristem confusumque. Scires, non libenter servire. Itaque ut experimentum oculorum caperem convertit ille solutum gaudio vultum et “Miserere” inquit “frater. Ubi arma non sunt, libere loquor. Eripe me latroni cruento et qualibet saevitia paenitentiam iudicis tui puni. Satis magnum erit misero solacium, tua voluntate cecidisse.” Supprimere ego querellam iubeo, ne quis consilia deprehenderet, relictoque Eumolpo—nam in balneo carmen recitabat— per tenebrosum et sordidum egressum extraho Gitona raptimque in hospitium meum pervolo Praeclusis deinde foribus invado pectus amplexibus et perfusum os lacrimis vultu meo contero. Diu vocem neuter invenit; nam puer etiam singultibus crebris amabile pectus quassaverat. O facinus “inquam” indignum, “quod amo te quamvis relictus, et in hoc pectore, cum vulnus ingens fuerit, cicatrix non est. Quid dicis, peregrini amoris concessio? Dignus hac iniuria fui?” Postquam se amari sensit, supercilium altius sustulit. “Nec amoris arbitrium ad alium iudicem detuli. detuli Buecheler: tuli and tulit. Sed nillil iam queror, nihil iam memini, si bona fide paenitentiam emendas.” Haec cum inter gemitus lacrimasque fudissem, detersit ille pallio vultum et “Quaeso” inquit “Encolpi, fidem memoriae tuae appello: ego te reliqui, an tu me prodidisti? Equidem fateor et prae me fero: cum duos armatos viderem, ad fortiorem confugi.” Exosculatus pectus sapientia plenum inieci cervicibus manus, et ut facile intellegeret redisse me in gratiam et optima fide reviviscentem amicitiam, toto pectore adstrinxi. Etiam plena nox erat mulierque cenae mandata curaverat, cum Eumolpus ostium pulsat. Interrogo ego: “quot estis?” obiterque per rimam foris speculari diligentissime coepi, num Ascyltos una venisset. Deinde ut solum hospitem vidi, momento recepi. Ille ut se in grabatum reiecit viditque Gitona in conspectu ministrantem, movit caput et “Laudo” inquit “Ganymedem. Oportet hodie bene sit.” Non delectavit me tam curiosum principium timuique, ne in contu bernium recepissem Ascylti parem. Instat Eumolpus, et cum puer illi potionem dedisset, “Malo te” inquit “quam balneum totum” siccatoque avide poculo negat sibi unquam acidius fuisse. “Nam et dum lavor” ait “paene vapulavi, quia conatus sum circa solium sedentibus carmen recitare, et postquam de balneo tanquam de theatro eiectus sum, circuire omnes angulos coepi et clara voce Encolpion clamitare. Ex altera parte iuvenis nudus, qui vestimenta perdiderat, non minore clamoris indignatione Gitona flagitabat. Et me quidem pueri tanquam insanum imitatione petulantissima deriserunt, ilium autem frequentia ingene circumvenit cum plausu et admiratione timidissima. Habebat enim inguinum pondus tam grande, ut ipsum hominem laciniam fascini crederes. O iuvenem laboriosum: puto ilium pridie incipere, postero die finire. Itaque statim invenit auxilium; nescio quis enim, eques Romanus ut aiebant infamis, sua veste errantem circumdedit ac domum abduxit, credo, ut tam magna fortuna solus uteretur. At ego ne mea quidem vestimenta ab officioso custode recepissem, nisi notorem dedissem. Tanto magis expedit inguina quam ingenia fricare.” Haec Eumolpo dicente mutabam ego frequentissime vultum, iniuriis scilicet inimici mei hilaris, commodis tristis. Utcunque tamen, tanquam non agnoscerem fabulam, tacui et cenae ordinem explicui “Vile est, quod licet, et animus errori intentus errori intentus Buecheler: errore lentu. iniurias diligit. “ Ales Phasiacis petita Colchis atque Afrae volucres placent palato, quod non sunt faciles: at albus anser et pictis anas enovata enovata Pithoeus renovata. pennis plebeium sapit. Ultimis ab oris attractus scarus atque arata Syrtis, si quid naufragio dedit, probatur: mullus iam gravis est. Amica vincit uxorem. Rosa cinnamum veretur. Quicquid quaeritur, optimum videtur. ”” “Hoc est” inquam “quod promiseras, ne quem hodie versum faceres? per fidem, saltem nobis parce, qui te nunquam lapidavimus. Nam si aliquis ex is, qui in eodem synoecio potant, nomen poetae olfecerit, totam concitabit viciniam et nos omnes sub eadem causa obruet. Miserere et aut pinacothecam aut balneum cogita.” Sic me loquentem obiurgavit Giton, mitissimus puer, et negavit recte facere, quod seniori conviciarer simulque oblitus officii mensam, quam humanitate posuissem, contumelia tollerem, multaque alia moderationis verecundiaeque verba, quae formam eius egregie decebant “felicem” inquit “matrem tuam, quae te talem LO peperit: macte virtute esto. Raram fecit mixturam cum sapientia forma. Itaque ne putes te tot verba perdidisse, amatorem invenisti. Ego laudes tuas carminibus implebo. Ego paedagogus et custos etiam quo non iusseris, sequar. Nec iniuriam Encolpius accipit, alium amat.” Profuit etiam Eumolpo miles ille, qui mihi abstulit gladium; alioquin quem animum adversus Ascylton sumpseram, eum in Eumolpi sanguinem exercuissem. Nec fefellit hoc Gitona. Itaque extra cellam processit, tanquam aquam peteret, iramque meam prudenti absentia extinxit. Paululum ergo intepescente saevitia “Eumolpe” inquam “iam malo vel carminibus loquaris, quam eiusmodi tibi vota proponas. Et ego iracundus sum, et tu libidinosus: vide, quam non conveniat his moribus. Puta igitur me furiosum esse, cede insaniae, id est ocius foras exi.” Confusus hac denuntiatione Eumlolpus non quaesiit LI iracundiae causam, sed continuo limen egressus adduxit repente ostium cellae meque nihil tale expectantem inclusit, exemitque raptim clavem et ad Gitona investigandum cucurrit. Inclusus ego suspendio vitam finire constitui. Et iam semicinctio lecti lecti added by Buecheler. stantis ad parietem spondam vinxeram cervicesque nodo condebam, cum reseratis foribus intrat Eumolpus cum Gitone meque a fatali iam meta revocat ad lucem. Giton praecipue ex dolore in rabiem efferatus tollit clamorem, me utraque manu impulsum praecipitat super lectum, “erras” inquit “Encolpi, si putas contingere posse, ut ante moriaris. Prior coepi; in Ascylti hospitio gladium quaesivi. Ego si te non invenissem, periturus per praecipitia fui. Et ut scias non longe esse quaerentibus mortem, specta invicem, quod me spectare voluisti.” Haeclocutus mercennario Eumolpi novaculam rapit et semel iterumque cervice percussa ante pedes collabitur nostros. Exclamo ego attonitus, secutusque labentem eodem ferramento ad mortem viam quaero. Sed neque Giton ulla erat suspicione vulneris laesus, neque ego ullum sentiebam dolorem. Rudis enim novacula et in hoc retusa, ut pueris discentibus audaciam tonsoris daret, instruxerat thecam. Ideoque nec mercennarius ad raptum ferramentum expaverat, nec Eumolpus interpellaverat mimicam mortem. Dum haec fabula inter amantes luditur, deversitor LO cum parte cenulae intervenit, contemplatusque foedissimam volutationem iacentium “rogo” inquit “ebrii estis, an fugitivi, an utrumque? Quis autem grabatum illum erexit, aut quid sibi vult tam furtiva molitio? Vos mehercules ne mercedem cellae daretis, fugere nocte in publicum voluistis. Sed non impune. Iam enim faxo sciatis non viduae hanc insulam esse sed M. Mannicii.” Exclamat Eumolpus “etiam minaris?” simulque os hominis palma excussissima pulsat. Ille tot hospitum potionibus liberum urceolum fictilem in Eumolpi caput iaculatus est solvitque clamantis frontem et de cella se proripuit. Eumolpus contumeliae impatiens rapit ligneum candelabrum sequiturque abeuntem et creberrimis ictibus supercilium suum vindicat. Fit concursus familiae hospitumque ebriorum frequentia. Ego autem nactus occasionem vindictae Eumolpum excludo, redditaque scordalo vice sine aemulo scilicet et cella utor et nocte. Interim coctores insulariique mulcant exclusum et alius veru extis stridentibus plenum in oculos eius intentat, alius furca de carnario rapta statum proeliantis componit. Anus praecipue lippa, sordidissimo praecincta linteo, soleis ligneis imparibus imposita, canem ingentis magnitudinis catena trahit instigatque in Eumolpon. Sed ille candelabro se ab omni periculo vindicabat.