<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="81" subtype="section"><ab>Nec diu tamen lacrimis indulsi, sed
                        veritus, ne Menelaus etiam antescholanus inter cetera mala solum me in
                        deversorio inveniret, collegi sarcinulas locumque secretum et proximum
                        litori maestus conduxi. Ibi triduo inclusus redeunte in animum solitudine
                        atque contemptu verberabam aegrum planctibus pectus <pb ed="org"/> et inter
                        tot altissimos gemitus <note place="marg"><hi rend="italics">L</hi></note>
                        <pb xml:id="p.162"/> frequenter etiam proclamabam: “ergo me non ruina terra
                        potuit haurire? Non iratum etiam innocentibus mare? Effugi iudicium, harenae
                        imposui, hospitem occidi, ut inter <hi rend="italics">tot</hi> audaciae
                        nomina mendicus, exul, in deversorio Graecae urbis iacerem desertus? Et quis
                        hanc mihi solitudinem imposuit? Adulescens omni libidine impurus et sua
                        quoque confessione dignus exilio, stupro liber, stupro ingenuus, cuius anni
                        ad tesseram venierunt, quem tanquam puellam conduxit etiam qui virum
                        putavit. Quid ille alter? Qui <del>tanquam</del> die<note>alter die qui
                            tanquam togae <hi rend="italics">MSS.</hi></note> togae virilis stolam
                        sumpsit, qui ne vir esset, a matre persuasus est, qui opus muliebre in
                        ergastulo fecit, qui postquam conturbavit et libidinis suae solum vertit,
                        reliquit veteris amicitiae nomen et, pro pudor, tanquam mulier secutuleia
                        unius noctis tactu omnia vendidit. Iacent nunc amatores obligati noctibus
                        totis, et forsitan mutuis libidinibus attriti derident solitudinem meam. Sed
                        non impune. Nam aut vir ego liberque non sum, aut noxio sanguine parentabo
                        iniuriae meae.” <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="82" subtype="section"><ab>Haec locutus gladio latus cingo, et
                        ne infirmitas militiam perderet, largioribus cibis excito vires. Mox in
                        publicum prosilio furentisque more omnes circumeo porticus. Sed dum attonito
                        vultu efferatoque nihil aliud quam caedem et sanguinem cogito frequentiusque
                        manum ad capulum, quem devoveram, refero, notavit me miles, sive ille planus
                        fuit sive nocturnus grassator, et “Quid tu” inquit “commilito, ex qua
                        legione es aut cuius centuria?” Cum constantissime et centurionem et
                        legionem essem ementitus, “Age ergo” inquit ille “in exercitu vestro<pb xml:id="p.164"/> phaecasiati milites ambulant?” Cum deinde vultu atque
                        ipsa trepidatione mendacium prodidissem, ponere <hi rend="italics">me</hi>
                        iussit arma et malo cavere. Despoliatus ergo,immo praecisa ultione retro ad
                        deversorium tendo paulatimque temeritate laxata coepi grassatoris audaciae
                        gratias agere <gap reason="lost"/> “ <lg><l part="I">Non bibet inter aquas poma aut pendentia carpit</l><l part="M">Tantalus infelix, quem sua vota premunt.</l><l part="I">Divitis haec magni facies erit, omnia cernens</l><l part="M">qui timet et sicco concoquit ore famem <gap reason="lost"/>
                            </l></lg> ” <lb type="paragraph"/>Non multum oportet consilio credere, quia suam
                        habet fortuna rationem <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="83" subtype="section"><ab>In pinacothecam perveni vario
                        genere tabularum mirabilem. Nam et Zeuxidos manus vidi nondum vetustatis
                        iniuria victas, et Protogenis rudimenta cum ipsius naturae veritate
                        certantia non sine quodam horrore tractavi. Iam vero Apellis quam
                            Graeci<foreign xml:lang="grc">mono/ knhmon</foreign> appellant, etiam
                        adoravi. Tanta enim subtilitate extremitates imaginum erant ad similitudinem
                        praecisae, ut crederes etiam animorum esse picturam. Hinc aquila ferebat
                        caelo sublimis Idaeum,<note>Idaeum <hi rend="italics">Wehl:</hi>
                            deum.</note> illine candidus Hylas repellebat improbam Naida. Damnabat
                        Apollo noxias manus lyramque resolutam modo nato flore honorabat. Inter quos
                        etiam pictorum amantium vultus tauquam in solitudine exclamavi:<pb xml:id="p.166"/> “Ergo amor etiam deos tangit. Iuppiter in caelo suo non
                        invenit quod diligeret,<note>diligeret sed <hi rend="italics">Jacobs:</hi>
                            eligeret et.</note> sed peccaturus in terris nemini tamen iniuriam
                        fecit. Hylan Nympha praedata temperasset<note>temperasset <hi rend="italics">Buecheler:</hi> imperasset.</note> amori suo, si venturum ad
                        interdictum Herculem credidisset. Apollo pueri umbram revocavit in florem,
                        et omnes fabulae quoque sine aemulo habuerunt complexus. At ego in
                        societatem recepi hospitem Lycurgo crudeliorem.” <lb type="paragraph"/>Ecce
                        autem, ego dum cum ventis litigo, intravit pinacothecam senex canus,
                        exercitati vultus et qui videretur nescio quid magnum promittere, sed cultu
                        non proinde speciosus, ut facile appareret eum <hi rend="italics">ex</hi>
                        hac nota litteratum esse, quos odisse divites solent. Is ergo ad latus
                        constitit meum <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>“Ego” inquit “poeta sum et ut spero, non humillimi
                        spiritus, si modo coronis aliquid credendum est, quas etiam ad
                            immeritos<note>immeritos <hi rend="italics">Buecheler:</hi>
                            imperitos.</note> deferre gratia solet. 'Quare ergo' inquis 'tam male
                        vestitus es?' Propter hoc ipsum. Amor ingenii neminem unquam divitem fecit.“ <lg><l><pb ed="org"/> Qui pelago credit, magno se faenore tollit;</l></lg>
                        <note place="marg"><hi rend="italics">LO</hi></note>
                        <lg><l>qui pugnas et castra petit, praecingitur auro;</l><l>vilis adulator picto iacet ebrius ostro,</l><l>et qui sollicitat nuptas, ad praemia peccat:</l><l>sola pruinosis horret facundia pannis</l><l>atque inopi lingua desertas invocat artes.</l></lg> ” </ab></div><div type="textpart" n="84" subtype="section"><ab>Non dubie ita est: si quis vitiorum
                        omnium inimicus rectum iter vitae coepit insistere,<note>insistere <hi rend="italics">cod. Messaniensis:</hi> inspicere <hi rend="italics">other MSS.</hi></note> primum propter morum differentiam odium
                        habet; quis enim potest probare diversa? Deinde qui solas extruere
                            divitias<pb xml:id="p.168"/> curant, nihil volunt inter homines melius
                        credi, quam quod ipsi tenent. Insectantur<note>insectantur <hi rend="italics">Buecheler:</hi> iactantur.</note> itaque, quacunque
                        ratione possunt, litterarum amatores, ut videantur illi quoque infra
                        pecuniam positi” <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/><pb ed="org"/>“Nescio quo modo bonae mentis soror est
                        paupertas” <gap reason="lost"/>
                        <note place="marg"><hi rend="italics">L</hi></note>
                        <lb type="paragraph"/>“Vellem, tam innocens esset frugalitatis meae hostis,
                        ut deliniri posset. Nunc veteranus est latro et ipsis lenonibus doctior”
                            <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="85" subtype="section"><ab>“<lb type="paragraph"/>In Asiam cum
                        a quaestore essem stipendio eductus, hospitium Pergami accepi. Ubi cum
                        libenter habitarem non solum propter cultum aedicularum, sed etiam propter
                        hospitis formosissimum filium, excogitavi rationem, qua non essem patri
                        familiae suspectus amator. Quotiescunque enim in convivio de usu formosorum
                        mentio facta est, tam vehementer excandui, tam severa tristitia violari
                        aures meas obsceno sermone nolui, ut me mater praecipue tanquam unum ex
                        philosophis intueretur. Iam ego coeperam ephebum in gymnasium deducere, ego
                        studia eius ordinare, ego docere ac praecipere, ne quis praedator corporis
                        admitteretur in domum” <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>Forte cum in triclinio iaceremus, quia dies sollemnis
                        ludum artaverat pigritiamque recedendi imposuerat hilaritas longior, fere
                        circa mediam noctem intellexi puerum vigilare. Itaque timidissimo murmure
                        votum feci et 'domina' inquam 'Venus, si ego hunc puerum basiavero, ita ut
                        ille non sentiat, cras illi par columbarum donabo.' Audito voluptatis pretio
                        puer stertere coepit. Itaque aggressus simulantem aliquot basiolis invasi.
                        Contentus hoc principio bene mane surrexi electumque par columbarum attuli
                            expectanti<pb xml:id="p.170"/> ac me voto exsolvi.</ab></div></div></body></text></TEI>