<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="71" subtype="section"><ab>Diffusus hac contentione Trimalchio
                        “amici” inquit “et servi homines sunt et aeque unum lactem biberunt, etiam
                        si illos malus fatus oppressit.<note>oppressit <hi rend="italics">Buecheler:</hi> oppresserit.</note> Tamen me salvo cito aquam
                        liberam gustabunt. Ad summam, omnes illos in testamento meo manu mitto.
                        Philargyro etiam fundum lego et contubernalem suam, Carioni quoque insulam
                        et vicesimam et lectum stratum. Nam Fortunatam meam heredem facio, et
                        commendo illam omnibus amicis meis. Et haec ideo omnia publico, ut familia
                        mea iam nunc sic me amet tanquam mortuum.” Gratias agere omnes indulgentiae
                        coeperant domini, cum ille oblitus nugarum exemplar testamenti iussit
                        afferri et totum a primo ad ultimum ingemescente familia recitavit.
                        Respiciens deinde Habinnam “quid dicis” inquit “amice carissime? Aedificas
                        monumentum meum, quemadmodum te iussi? Valde te rogo, ut secundum pedes
                        statuae meae catellam ponas<note>ponas <hi rend="italics">Buecheler:</hi>
                            pingas.</note> et coronas et unguenta et Petraitis omnes pugnas, ut<pb xml:id="p.138"/> mihi contingat tuo beneficio post mortem vivere;
                        praeterea ut sint in fronte pedes centum, in agrum pedes ducenti. Omne genus
                        enim poma volo sint circa cineres meos, et vinearum largiter. Valde enim
                        falsum est vivo quidem domos cultas esse, non curari eas, ubi diutius nobis
                        habitandum est. Et ideo ante omnia adici volo: hoc monumentum heredem non
                            sequitur.'<note>sequitur <hi rend="italics">Buecheler:</hi> sequatur.
                                <hi rend="italics">The phrase, like</hi> in fronte<hi rend="italics">and</hi> in agrum <hi rend="italics">above, is written with Horace
                                Satires i,</hi> 8, 12–13,<hi rend="italics">in mind.</hi> H. M. H.
                            N. S. <hi rend="italics">is a common inscription on tombs.</hi></note>
                        Ceterum erit mih icurae, ut testamento caveam, ne mortuus iniuriam accipiam.
                        Praeponam enim unum ex libertis sepulcro meo custodiae causa, ne in
                        monumentum meum populus cacatum currat. Te rogo, ut naves etiam <gap reason="lost"/> monumenti mei facias plenis velis euntes, et me in
                        tribunali sedentem praetextatum cum anulis aureis quinque et nummos in
                        publico de sacculo effundentem; scis enim, quod epulum dedi binos denarios.
                        Faciatur, si tibi videtur, et triclinia. Facias et totum populum sibi
                        suaviter facientem. Ad dexteram meam ponas statuam Fortunatae meae columbam
                        tenentem: et catellam cingulo alligatam ducat: et cicaronem meum, et
                        amphoras copiosas gypsatas, ne effluant vinum. Et urnam licet fractam
                        sculpas, et super eam puerum plorantem. Horologium in medio, ut quisquis
                        horas inspiciet, velit nolit, nomen<pb xml:id="p.140"/> meum legat.
                        Inscriptio quoque vide diligenter si haec satis idonea tibi videtur: “C.
                        Pompeius Trimalchio Maecenatianus hic requiescit. Huic seviratus absenti
                        decretus est. Cum posset in omnibus decuriis Romae esse, tamen noluit. Pius,
                        fortis, fidelis, ex parvo crevit, sestertium reliquit trecenties,nec unquam
                        philosophum audivit. Vale: et tu.”” <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="72" subtype="section"><ab>Haec ut dixit Trimalchio, flere
                        coepit ubertim. Flebat et Fortunata, flebat et Habinnas, tota denique
                        familia, tanquam in funus rogata, lamentatione triclinium implevit. Immo iam
                        coeperam etiam ego plorare, cum Trimalchio “Ergo” inquit “cum sciamus nos
                        morituros esse, quare non vivamus? Sic vos felices videam, coniciamus nos in
                        balneum, meo periculo, non paenitebit. Sic calet tanquam furnus.” “Vero,
                        vero,” inquit Habinnas “de una die duas facere, nihil malo” nudisque
                        consurrexit pedibus et Trimalchionem plaudentem<note>plaudentem <hi rend="italics">Jacobs:</hi> gaudentem.</note> subsequi coepit. <lb type="paragraph"/>Ego respiciens ad Ascylton “Quid cogitas?” inquam “ego
                        enim si videro balneum, statim expirabo.” “Assentemur” ait ille “et dum illi
                        balneum petunt,<pb xml:id="p.142"/> nos in turba exeamus.” Cum haec
                        placuissent, ducente per porticum Gitone ad ianuam venimus, ubi canis
                        catenarius tanto nos tumultu excepit, ut Ascyltos etiam in piscinam
                        ceciderit. Nec non ego quoque ebrius, qui etiam pictum timueram canem, dum
                        natanti opem fero, in eundem gurgitem tractus sum. Servavit nos tamen
                        atriensis, qui interventu suo et canem placavit et nos trementes extraxit in
                        siccum. Et Giton quidem iam dudum se ratione acutissima redemerat a cane;
                        quicquid enim a nobis acceperat de cena, latranti sparserat, <del>at</del>
                        ille avocatus cibo furorem suppresserat. Ceterum cum algentes utique
                        petissemus ab atriense, ut nos extra ianuam emitteret,“Erras” inquit “si
                        putas te exire hac posse, qua venisti. Nemo unquam convivarum per eandem
                        ianuam emissus est; alia intrant, alia exeunt.” Quid faciamus homines
                        miserrimi et novi generis labyrintho inclusi,</ab></div><div type="textpart" n="73" subtype="section"><ab> quibus lavari iam coeperat votum
                        esse? Ultro ergo rogavimus, ut nos ad balneum duceret, proiectisque
                        vestimentis, quae Giton in aditu siccare coepit, balneum intravimus,
                        angustum scilicet et cisternae frigidariae simile, in quo Trimalchio rectus
                        stabat. Ac ne sic quidem putidissimam eius iactationem<note>eius iactationem
                                <hi rend="italics">Heinsius:</hi> ei actionem.</note> licuit
                        effugere; nam nihil melius esse dicebat quam sine turba lavari, et eo ipso
                        loco aliquando pistrinum fuisse. Deinde ut lassatus consedit, invitatus
                        balnei sono diduxit usque ad cameramos ebrium et coepit Menecratis cantica
                        lacerare, sicut illi dicebant, qui linguam<pb xml:id="p.144"/> eius
                        intellegebant. Ceteri convivae circa labrum manibus nexis currebant et
                        gingilipho ingenti clamore exsonabant. Alii autem <del>aut</del> restrictis
                        manibus anulos de pavimento conabantur tollere aut posito genu cervices post
                        terga flectere et pedum extremos pollices tangere. Nos, dum alii sibi ludos
                        faciunt, in solium, quod Trimalchioni vaporabatur,<note>vaporabatur <hi rend="italics">Buecheler:</hi> pervapatur (in <hi rend="italics">marg.</hi> parabatur).</note> descendimus. <lb type="paragraph"/>Ergo ebrietate discussa in aliud triclinium deducti sumus, ubi Fortunata
                        disposuerat lautitias <del>suas</del><note>suas <hi rend="italics">marked
                                for deletion in MS.</hi></note> ita ut supra lucernas <gap reason="lost"/> aeneolosque piscatores notaverim et mensas totas
                        argenteas calicesque circa fictiles inauratos et vinum in conspectu sacco
                        defluens. Tum Trimalchio “Amici” inquit “hodie servus meus barbatoriam
                        fecit, homo praefiscini frugi et micarius. Itaque tangomenas faciamus et
                        usque in lucem cenemus.” </ab></div><div type="textpart" n="74" subtype="section"><ab>Haec dicente eo gallus gallinaceus
                        cantavit. Qua voce confusus Trimalchio vinum sub mensa iussit effundi
                        lucernamque etiam mero spargi. Immo anulum traiecit in dexteram manum et
                        “non sine causa” inquit “hic bucinus signum dedit; nam aut incendium oportet
                        fiat, aut aliquis in vicinia animam abiciet. Longe a nobis. Itaque quisquis
                        hunc indicem attulerit, corollarium accipiet.” Dicto citius de vicinia
                        gallus allatus est, quem Trimalchio occidi<note>occidi <hi rend="italics">added by Buecheler.</hi></note> iussit, ut aeno coctus fieret.
                        Laceratus igitur abillo doctissimo coco, qui paulo ante de porco aves
                        piscesque fecerat, in caccabum est coniectus. Dumque Daedalus potionem
                            fer<pb xml:id="p.146"/> ventissimam haurit, Fortunata mola buxea piper
                        trivit. <lb type="paragraph"/>Sumptis igitur matteis respiciens ad familiam
                        Trimalchio “Quid vos” inquit “adhuc non cenastis? Abite, ut alii veniant ad
                        officium.” Subiit igitur alia classis, et illi quidem exclamavere: “Vale
                        Gai,” hi autem: “Ave Gai.” Hinc primum hilaritas nostra turbata est; nam cum
                        puer non inspeciosus inter novos intrasset ministros, invasit eum Trimalchio
                        et osculari diutius coepit. Itaque Fortunata, ut ex aequo ius firmum
                        approbaret, male dicere Trimalchioni coepit et purgamentum dedecusque
                        praedicare, qui non contineret libidinem suam. Ultimo etiam adiecit:“canis.”
                        Trimalchio contra offensus convicio calicem in faciem Fortunatae immisit.
                        Illa tanquam oculum perdidisset, exclamavit manusque trementes ad faciem
                        suam admovit. Consternata est etiam Scintilla trepidantemque sinu suo texit.
                        Immo puer quoque officiosus urceolum frigidum ad malam eius admovit, super
                        quem incumbens Fortunata gemere ac flere coepit. Contra Trimalchio “Quid
                        enim?” inquit “ambubaia non meminit,<note>meminit <hi rend="italics">Heinsius:</hi> me misit.</note> sed de<note>sed de <hi rend="italics">Buecheler:</hi> sede.</note> machina<note>machina <hi rend="italics">Reiske:</hi> machillam.</note> illam sustuli, hominem
                        inter homines feci. At inflat se tanquam rana, et in sinum suum non
                            spuit,<note>non spuit <hi rend="italics">Reiske:</hi> conspuit.</note>
                        codex, non mulier. Sed hic, qui in pergula natus est, aedes non somniatur.
                        Ita genium meum propitium habeam, curabo, domata sit Cassandra caligaria. Et
                        ego, homo dipundiarius, sestertium centies accipere potui. Scis tu me non
                        mentiri. Agatho, unguentarius herae proximae, seduxit me et 'Suadeo' inquit
                        'non patiaris genus tuum interire.' At ego dum bonatus ago et nolo videri
                            levis,<pb xml:id="p.148"/> ipse mihi asciam in crus impegi. Recte,
                        curabo, me unguibus quaeras. Et ut depraesentiarum intelligas, quid tibi
                        feceris: Habinna, nolo, statuam eius in monumento meo ponas, ne mortuus
                        quidem lites habeam. Immo, ut sciat me posse malum dare, nolo, me mortuum
                        basiet.” <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="75" subtype="section"><ab>Post hoc fulmen Habinnas rogare
                        coepit, ut iam desineret irasci et <pb ed="org"/> “Nemo” inquit “nostrum non
                            <note place="marg"><hi rend="italics">HL</hi></note> peccat. Homines
                        sumus, non dei.” <pb ed="org"/> Idem et Scintilla <note place="marg"><hi rend="italics">H</hi></note> flens dixit ac per genium eius Gaium
                        appellando rogare coepit, ut se frangeret.<note>se frangeret <hi rend="italics">Heinsius;</hi> effrangeret.</note> Non tenuit ultra
                        lacrimas Trimalchio et “Rogo” inquit “Habinna, sic peculium tuum
                        fruniscaris: si quid perperam feci, in faciem meam inspue. Puerum basiavi
                        frugalissimum, non propter formal, sed quia frugi est: decem partes dicit,
                        librum ab oculo legit, thraecium sibi de diariis fecit, arcisellium de suo
                        paravit et duas trullas. Non est dignus quem in oculis feram? sed Fortunata
                        vetat. Ita tibi videtur, fulcipedia? suadeo, bonum tuum concoquas, milva, et
                        me non facias ringentem, amasiuncula: alioquin experieris cerebrum meum.
                        Nosti me: quod semel destinavi, clavo tabulari fixum est. Sed vivorum
                        meminerimus. Vos rogo, amici, ut vobis suaviter sit. Nam ego quoque tam fui
                        quam vos estis, sed virtute mea ad hoc perveni. Corcillum est quod homines
                        facit, cetera quisquilia omnia. 'Bene emo, bene vendo'; alius alia vobis
                        dicet. Felicitate dissilio.<pb xml:id="p.150"/> Tu autem, sterteia, etiamnum
                        ploras? iam curabo, fatum tuum plores. Sed, ut coeperam dicere, ad hanc me
                        fortunam frugalitas mea perduxit. Tam magnus ex Asia veni, quam hic
                        candelabrus est. Ad summam, quotidie me solebam ad illum metiri, et ut
                        celerius rostrum barbatum haberem, labra de lucerna ungebam. Tamen ad
                        delicias <del>femina</del><note>femina, domini, dominae <hi rend="italics">bracketed by Buecheler.</hi></note> ipsimi <del>domini</del> annos
                        quattuordecim fui. Nec turpe est, quod dominus iubet. Ego tamen et ipsimae
                            <del>dominae</del> satis faciebam. Scitis, quid dicam: taceo, quia non
                        sum de gloriosis. </ab></div></div></body></text></TEI>