<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="61" subtype="section"><ab>Postquam ergo omnes bonam mentem
                        bonamque valitudinem sibi optarunt, Trimalchio ad Nicerotem respexit et
                        “solebas” inquit “suavius esse in convictu; nescio quid nunc taces nec
                        muttis. Oro te, sic felicem me videas, narra illud quod tibi usu venit.”
                        Niceros delectatus affabilitate amici “omne me” inquit “lucrum transeat,
                        nisi iam dudum gaudimonio dissilio, quod te talem video. Itaque hilaria mera
                        sint, etsi timeo istos scholasticos, ne me rideant. Viderint: narrabo tamen:
                        quid enim mihi aufert, qui ridet? Satius est rideri quam derideri.” “Haec
                        ubi dicta dedit,” talem fabulam exorsus est: <lb type="paragraph"/> “Cum
                        adhuc servirem, habitabamus in vico angusto; nune Gavillae domus est. Ibi,
                        quomodo dii volunt, amare coepi uxorem Terentii coponis: noveratis Me<pb xml:id="p.114"/> lissam Tarentinam, pulcherrimum bacciballum. Sed ego
                        non mehercules corporaliter illam<note>illam <hi rend="italics">Buecheler:</hi> autem.</note> aut propter res venerias curavi, sed
                        magis quod benemoria<note>benemoria <hi rend="italics">Orelli:</hi> bene
                            moriar.</note> fuit. Si quid ab illa petii, nunquam mihi negatum; fecit
                        assem, semissem habui; quicquid habui, in illius sinum demandavi, nec unquam
                        fefellitus sum. Huius contubernalis ad villam supremum diem obiit. Itaque
                        per scutum per ocream egi aginavi, quemadmodum ad illam pervenirem: scitis
                        autem, in angustiis amici apparent.</ab></div><div type="textpart" n="62" subtype="section"><ab> Forte dominus Capuam exierat ad
                        scruta scita expedienda. Nactus ego occasionem persuadeo hospitem nostrum,
                        ut mecum ad quintum miliarium veniat. Erat autem miles, fortis tanquam
                        Orcus. Apoculamus nos circa gallicinia, luna lucebat tanquam meridie.
                        Venimus intra monimenta: homo meus coepit ad stelas facere, sedeo<note>sedeo
                                <hi rend="italics">Scheffer:</hi> sed.</note> ego cantabundus et
                        stelas numero. Deinde ut respexi ad comitem, ille exuit se et omnia
                        vestimenta secundum viam posuit. Mihi anima<note>anima <hi rend="italics">Muncker:</hi> in animo.</note> in naso esse, stabam tanquam
                        mortuus. At ille circumminxit vestimenta sua, et subito lupus factus est.
                        Nolite me iocari putare; ut mentiar, nullius patrimonium tanti facio. Sed,
                        quod coeperam dicere, postquam lupus factus est, ululare coepit et in silvas
                        fugit. Ego primitus nesciebam ubi essem, deinde accessi, ut vestimenta eius
                        tollerem: illa autem lapidea facta sunt. Qui mori timore nisi ego? Gladium
                        tamen strinxi et in tota via<note>in tota via <hi rend="italics">Scheffer:</hi> matavita tau.</note> umbras cecidi, done ad<pb xml:id="p.116"/> villam amicae meae pervenirem. Ut larua<note>ut larua
                                <hi rend="italics">Buecheler:</hi> in larvam.</note> intravi, paene
                        animam ebullivi, sudor mihi per bifurcum volabat, oculi mortui, vix unquam
                        refectus sum. Melissa mea mirari coepit, quod tam sero ambularem, et 'Si
                        ante' inquit 'venisses, saltem nobis adiutasses; lupus enim villam intravit
                        et omnia pecora perculit, tanquam lanius sanguinem illis misit. Nec tamen
                        derisit, etiam si fugit; servus enim noster lancea collum eius traiecit.'
                        Haec ut audivi, operire oculos amplius non potui, sed luce clara Gai nostri
                        domum fugi tanquam copo compilatus, et postquam veni in illum locum, in quo
                        lapidea vestimenta erant facta, nihil inveni nisi sanguinem. Ut vero domum
                        veni, iacebat miles meus in lecto tanquam bovis, et collum illius medicus
                        curabat. Intellexi illum versipellem esse, nec postea cum illo panem gustare
                        potui, non si me occidisses. Viderint alii quid de hoc exopinissent; ego si
                        mentior, genios vestros iratos habeam.” <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="63" subtype="section"><ab>Attonitis admiratione universis
                        “Salvo” inquit “tuo sermone” Trimalchio “si qua fides est, ut mihi pili
                        inhorruerunt, quia scio Niceronem nihil nugarum narrare: immo certus est et
                        minime linguosus. Nam et ipse vobis rem horribilem narrabo: asinus in
                        tegulis. Cum adhuc capillatus essem, nam a puero vitam Chiam gessi, ipsimi
                            nostri<note>ipsimi nostri <hi rend="italics">Buecheler;</hi> ipim
                            mostri.</note> delicatus decessit, mehercules margaritum,
                            zacritus<note>zacritus <hi rend="italics">Roensch;</hi> caccitus. <hi rend="italics">A Latin rendering of the Greek</hi>
                            <foreign xml:lang="grc">dia/kritos,</foreign>
                            <hi rend="italics">excellent. Cf. notes on c.</hi> 37.</note> et omnium
                        numerum. Cum ergo illum mater misella plangeret et nos tum plures in
                        tristimonio essemus, subito strigae stridere<note>stridere <hi rend="italics">added by Jacobs.</hi></note> coepe<pb xml:id="p.118"/> runt; putares canem leporem persequi. Habebamus tune hominem Cappadocem,
                        longum, valde audaculum et qui valebat: poterat bovem<note>bovem <hi rend="italics">Reiske:</hi> Jovem.</note> iratum tollere. Hic
                        audacter stricto gladio extra ostium procucurrit, involuta sinistra manu
                        curiose, et mulierem tanquam hoc loco —salvum sit, quod tango—mediam
                        traiecit. Audimus gemitum, et—plane non mentiar—ipsas non vidimus. Baro
                        autem noster introversus se proiecit in lectum, et corpus totum lividum
                        habebat quasi flagellis caesus, quia scilicet illum tetigerat mala manus.
                        Nos cluso ostio redimus iterum ad officium, sed dum mater amplexaret corpus
                        filii sui, tangit et videt manuciolum de stramentis factum. Non cor habebat,
                        non intestina, non quicquam: scilicet iam puerum strigae involaverant et
                        supposuerant stramenticium vavatonem. Rogo vos, oportet credatis, sunt
                        mulieres plussciae, sunt nocturnae, et quod sursum est, deorsum faciunt.
                        Ceterum baro ille longus post hoc factum nunquam coloris sui fuit, immo post
                        paucos dies phreneticus periit.” <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="64" subtype="section"><ab>Miramur nos et pariter credimus,
                        osculatique mensam rogamus nocturnas, ut suis se teneant, dum redimus a
                        cena. <lb type="paragraph"/>Et sane iam lucernae mihi plures videbantur
                        ardere totumque triclinium esse mutatum, cum Trimalchio “tibi dico” inquit
                        “Plocame, nihil narras? Nihil nos delectaris? Et solebas suavius esse,
                        canturire belle deverbia, adicere melicam. Heu heu, abistis dulcis caricae.”
                        “Iam” inquit ille “quadrigae meae decu<pb xml:id="p.120"/> currerunt, ex quo
                        podagricus factus sum. Alioquin cum essem adulescentulus, cantando paene
                        tisicus factus sum. Quid saltare? Quid deverbia? Quid tonstrinum? Quando
                        parem habui nisi unum Apelletem?” Appositaque ad os manu nescio quid taetrum
                        exsibilavit, quod postea Graecum esse affirmabat. <lb type="paragraph"/>Nec
                        non Trimalchio ipse cum tubicines esset imitatus, ad delicias suas respexit,
                        quem Croesum appellabat. Puer autem lippus, sordidissimis dentibus, catellam
                        nigram atque indecenter pinguem prasina involvebat fascia panemque semissem
                        ponebat super torum atque <del>hac</del> nausea recusantem saginabat. Quo
                        admonitus officii Trimalchio Scylacem iussit adduci “praesidium domus
                        familiaeque.” Nec mora, ingentis formae adductus est canis catena vinctus,
                        admonitusque ostiarii calce, ut cubaret, ante mensam se posuit. Tum
                        Trimalchio iactans candidum panem nemo “inquit in domo mea me plus amat.”
                        Indignatus puer, quod Scylacem tam effuse laudaret, catellam in terram
                        deposuit hortatusque est, ut ad rixam properaret. Scylax, canino scilicet
                        usus ingenio, taeterrimo latratu triclinium implevit Margaritamque Croesi
                        paene laceravit. Nec intra rixam tumultus constitit, sed candelabrum etiam
                        super mensam eversum et vasa omnia crystallina comminuit et oleo ferventi
                        aliquot convivas respersit. Trimalchio ne videretur iactura motus, basiavit
                        puerum ac iussit super dorsum ascendere suum. Non moratus ille usus est equo
                        manuque plena scapulas eius subinde verberavit, interque risum
                            proclamavit;<pb xml:id="p.122"/> “Bucca, bucca, quot sunt hic?”
                        repressus ergo aliquamdiu Trimalchio camellam grandem iussit misceri . .
                        potiones dividi omnibus servis, qui ad pedes sedebant, adiecta exceptione:
                        “Si quis” inquit “noluerit accipere, caput illi perfunde. Interdiu severa,
                        nune hilaria.” <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="65" subtype="section"><ab>Hanc humanitatem insecutae sunt
                        matteae, quarum etiam recordatio me, si qua est dicenti fides, offendit.
                        Singulae enim gallinae altiles pro turdis circumlatae sunt et ova anserina
                        pilleata, quae ut comessemus, ambitiosissime a nobis Trimalchio petiit
                        dicens exossatas esse gallinas. Inter haec triclinii valvas lictor
                        percussit, amictusque veste alba cum ingenti frequentia comissator intravit.
                        Ego maiestate conterritus praetorem putabam venisse. Itaque temptavi
                        assurgere et nudos pedes in terram deferre. Risit hanc trepidationem
                        Agamemnon et “Contine te” inquit “homo stultissime. Habinnas sevir est
                        idemque lapidarius, qui videtur<note>videtur <hi rend="italics">Scheffer;</hi> videretur.</note> monumenta optime facere.” <lb type="paragraph"/>Recreatus hoc sermone reposui cubitum, Habinnamque
                        intrantem cumadmiratione ingenti spectabam. Ille autem iam ebrius uxoris
                        suae umeris imposuerat manus, oneratusque aliquot coronis et unguento per
                        frontem in oculos fluente praetorio loco se posuit con<pb xml:id="p.124"/>
                        tinuoque vinum et caldam poposcit. Delectatus hac Trimalchio hilaritate et
                        ipse capaciorem poposcit scyphum quaesivitque, quomodo acceptus
                        esset.“Omnia” inquit “habuimus praeter te; oculi enim mei hic erant. Et
                        mehercules bene fuit. Scissa lautum novendiale servo suo misello faciebat,
                        quem mortuum manu miserat. Et puto, cum vicensimariis magnam mantissam
                        habet; quinquaginta enim millibus aestimant mortuum. Sed tamen suaviter
                        fuit,etiam si coacti sumus dimidias potiones super ossucula eius effundere.”
                    </ab></div></div></body></text></TEI>