<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="6" subtype="section"><ab>Dum hunc diligentius audio, non
                        notavi mihi Ascylti fugam. Et dum in hoc dictorum aestu in hortis incedo,
                        ingens scholasticorum turba in porticum venit, ut apparebat, ab extemporali
                        declamatione nescio cuius, qui Agamemnonis suasoriam exceperat. Dum ergo
                        iuvenes sententias rident ordinemque totius dictionis infamant, opportune
                        subduxi me et cursim Ascylton persequi coepi. Sed nec viam diligenter
                        tenebam <del>quia</del> nec quod stabulum esset sciebam. Itaque quocunque
                        ieram, eodem revertebar, done et cursu fatigatus et<pb xml:id="p.10"/>
                        sudore iam madens accedo aniculam quandam,</ab></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><ab> quae agreste holus vendebat, et
                        “Rogo” inquam “mater, numquid scis ubi ego habitem?” delectata est illa
                        urbanitate tam stulta et “Quidni sciam?” inquit, consurrexitque et coepit me
                        praecedere. Divinam ego putabam et <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>Subinde ut in locum secretiorem venimus, centonem anus
                        urbana reiecit et “Hic” inquit “debes habitare.” Cum ego negarem me
                        agnoscere domum, video quosdam inter titulos nudasque meretrices furtim
                        spatiantes. Tarde, immo iam sero intellexi me in fornicem esse deductum.
                        Execratus itaque aniculae insidias operui caput et per medium lupanar fugere
                        coepi in alteram partem, cum ecce in ipso aditu occurrit mihi aeque lassus
                        ac moriens Ascyltos; putares ab eadem anicula esse deductum. Itaque ut
                        ridens eum consalutavi, quid in loco tam deformi faceret quaesivi.</ab></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><ab> Sudorem ille manibus detersit et
                        “Si scires” inquit “quae mihi acciderunt.” “<hi rend="italics">Quid</hi>
                        novi” inquam “ego?” at ille deficiens “cum errarem” inquit “per totam
                        civitatem nec invenirem, quo loco stabulum reliquissem, accessit ad me pater
                        familiae et ducem se itineris humanissime promisit. Per anfractus deinde
                        obscurissimos egressus in hunc locum me perduxit prolatoque peculio coepit
                        rogare stuprum. <pb ed="org"/> Iam pro cella meretrix <note place="marg"><hi rend="italics">L</hi></note> trix assem exegerat, <pb ed="org"/> iam
                        ille mihi iniecerat manum, <note place="marg"><hi rend="italics">LO</hi></note> et nisi valentior fuissem, dedissem poenas” <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/><pb ed="org"/> Adeo ubique omnes mihi videbantur
                        satureum <note place="marg"><hi rend="italics">L</hi></note> bibisse <gap reason="lost"/> iunctis viribus molestum contempsimus <gap reason="lost"/>
                    </ab></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><ab>Quasi per caliginem vidi Gitona in
                        crepidine semitae<pb xml:id="p.12"/> stantem et in eundem locum me conieci
                            <gap reason="lost"/> Cum quaererem numquid nobis in prandium frater
                        parasset, consedit puer super lectum et manantes lacrimas pollice
                            extersit.<note>extersit <hi rend="italics">Pithoeus:</hi>
                            expressit.</note> Perturbatus ego habitu fratris, quid accidisset,
                        quaesivi. Et ille tarde quidem et invitus, sed postquam precibus etiam
                        iracundiam miscui,“Tuus” inquit “iste frater seu comes paulo ante in
                        conductum accucurrit coepitque mihi velle pudorem extorquere. <pb ed="org"/>
                        Cum ego proclamarem, gladium strinxit <note place="marg"><hi rend="italics">LO</hi></note> et 'Si Lucretia es' inquit 'Tarquinium invenisti.'”
                            <lb type="paragraph"/><pb ed="org"/> Quibus ego auditis intentavi in
                        oculos Ascylti manus <note place="marg"><hi rend="italics">L</hi></note> et
                            “<hi rend="italics">Quid</hi> dicis” inquam “muliebris patientiae
                        scortum, cuius ne spiritus quidem purus est?” Inhorrescere se finxit
                        Ascyltos, mox sublatis fortius manibus longe maiore nisu clamavit: “Non
                        taces” inquit “gladiator obscene, quem de <gap reason="lost"/> ruina harena
                        dimisit? Non taces, nocturne percussor, qui ne tum quidem, cum fortiter
                        faceres, cum pura muliere pugnasti, cuius eadem ratione in viridario frater
                        fui, qua nunc in deversorio puer est?”</ab></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><ab> “Subduxisti te” inquam<note>inquam
                                <hi rend="italics">Pithoeus:</hi> inquit.</note> “a praeceptoris
                        colloquio.” “Quid ego, homo stultissime, facere debui, cum fame morerer? An
                        videlicet audirem sententias, id est vitrea fracta et somniorum
                        interpretamenta? Multo me turpior es tu hercule, qui ut foris cenares,
                        poetam laudasti.” <lb type="paragraph"/>Itaque ex turpissima lite in risum
                        diffusi pacatius ad reliqua secessimus <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>Rursus in memoriam revocatus iniuriae “Ascylte” inquam
                        “intellego nobis convenire non posse. Itaque<pb xml:id="p.14"/> communes
                        sarcinulas partiamur ac paupertatem nostram privatis quaestibus temptemus
                        expellere. Et tu litteras scis et ego. Ne quaestibus tuis obstem, aliud
                        aliquid promittam; alioqui mille causae quotidie nos collident et per totam
                        urbem rumoribus different.” Non recusavit Ascyltos et “Hodie” inquit “quia
                        tanquam scholastici ad cenam promisimus, non perdamus noctem. Cras autem,
                        quia hoc libet, et habitationem mihi prospiciam et aliquem fratrem.” “Tardum
                        est” inquam “differre quod placet.” <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>Hanc tam praecipitem divisionem libido faciebat; iam
                        dudum enim amoliri cupiebam custodem molestum, ut veterem cum Gitone meo
                        rationem reducerem.<note>reducerem <hi rend="italics">Buecheler:</hi>
                            deducerem.</note>
                        <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/></ab></div></div></body></text></TEI>