Dum hunc diligentius audio, non notavi mihi Ascylti fugam. Et dum in hoc dictorum aestu in hortis incedo, ingens scholasticorum turba in porticum venit, ut apparebat, ab extemporali declamatione nescio cuius, qui Agamemnonis suasoriam exceperat. Dum ergo iuvenes sententias rident ordinemque totius dictionis infamant, opportune subduxi me et cursim Ascylton persequi coepi. Sed nec viam diligenter tenebam quia nec quod stabulum esset sciebam. Itaque quocunque ieram, eodem revertebar, done et cursu fatigatus et sudore iam madens accedo aniculam quandam, quae agreste holus vendebat, et “Rogo” inquam “mater, numquid scis ubi ego habitem?” delectata est illa urbanitate tam stulta et “Quidni sciam?” inquit, consurrexitque et coepit me praecedere. Divinam ego putabam et Subinde ut in locum secretiorem venimus, centonem anus urbana reiecit et “Hic” inquit “debes habitare.” Cum ego negarem me agnoscere domum, video quosdam inter titulos nudasque meretrices furtim spatiantes. Tarde, immo iam sero intellexi me in fornicem esse deductum. Execratus itaque aniculae insidias operui caput et per medium lupanar fugere coepi in alteram partem, cum ecce in ipso aditu occurrit mihi aeque lassus ac moriens Ascyltos; putares ab eadem anicula esse deductum. Itaque ut ridens eum consalutavi, quid in loco tam deformi faceret quaesivi. Sudorem ille manibus detersit et “Si scires” inquit “quae mihi acciderunt.” “ Quid novi” inquam “ego?” at ille deficiens “cum errarem” inquit “per totam civitatem nec invenirem, quo loco stabulum reliquissem, accessit ad me pater familiae et ducem se itineris humanissime promisit. Per anfractus deinde obscurissimos egressus in hunc locum me perduxit prolatoque peculio coepit rogare stuprum. Iam pro cella meretrix L trix assem exegerat, iam ille mihi iniecerat manum, LO et nisi valentior fuissem, dedissem poenas” Adeo ubique omnes mihi videbantur satureum L bibisse iunctis viribus molestum contempsimus Quasi per caliginem vidi Gitona in crepidine semitae stantem et in eundem locum me conieci Cum quaererem numquid nobis in prandium frater parasset, consedit puer super lectum et manantes lacrimas pollice extersit. extersit Pithoeus: expressit. Perturbatus ego habitu fratris, quid accidisset, quaesivi. Et ille tarde quidem et invitus, sed postquam precibus etiam iracundiam miscui,“Tuus” inquit “iste frater seu comes paulo ante in conductum accucurrit coepitque mihi velle pudorem extorquere. Cum ego proclamarem, gladium strinxit LO et 'Si Lucretia es' inquit 'Tarquinium invenisti.'” Quibus ego auditis intentavi in oculos Ascylti manus L et “ Quid dicis” inquam “muliebris patientiae scortum, cuius ne spiritus quidem purus est?” Inhorrescere se finxit Ascyltos, mox sublatis fortius manibus longe maiore nisu clamavit: “Non taces” inquit “gladiator obscene, quem de ruina harena dimisit? Non taces, nocturne percussor, qui ne tum quidem, cum fortiter faceres, cum pura muliere pugnasti, cuius eadem ratione in viridario frater fui, qua nunc in deversorio puer est?” “Subduxisti te” inquam inquam Pithoeus: inquit. “a praeceptoris colloquio.” “Quid ego, homo stultissime, facere debui, cum fame morerer? An videlicet audirem sententias, id est vitrea fracta et somniorum interpretamenta? Multo me turpior es tu hercule, qui ut foris cenares, poetam laudasti.” Itaque ex turpissima lite in risum diffusi pacatius ad reliqua secessimus Rursus in memoriam revocatus iniuriae “Ascylte” inquam “intellego nobis convenire non posse. Itaque communes sarcinulas partiamur ac paupertatem nostram privatis quaestibus temptemus expellere. Et tu litteras scis et ego. Ne quaestibus tuis obstem, aliud aliquid promittam; alioqui mille causae quotidie nos collident et per totam urbem rumoribus different.” Non recusavit Ascyltos et “Hodie” inquit “quia tanquam scholastici ad cenam promisimus, non perdamus noctem. Cras autem, quia hoc libet, et habitationem mihi prospiciam et aliquem fratrem.” “Tardum est” inquam “differre quod placet.” Hanc tam praecipitem divisionem libido faciebat; iam dudum enim amoliri cupiebam custodem molestum, ut veterem cum Gitone meo rationem reducerem. reducerem Buecheler: deducerem.