<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="56" subtype="section"><ab><pb ed="org"/> “Quod autem inquit putamussecundum litteras <note place="marg"><hi rend="italics">H</hi></note> difficillimum esse
                        artificium? Ego puto medicum et nummularium: medicus, qui scit quid
                        homunciones intra praecordia sua habeant et quando febris veniat, etiam si
                        illos odi pessime, quod mihi iubent saepe anatinam parari; nummularius, qui
                        per argentum aes videt. Nam mutae bestiae laboriosissimae boves et oves:
                        boves, quorum beneficio panem manducamus; oves, quod lana illae nos
                        gloriosos faciunt. Et facinus indignum, aliquis ovillam est et tunicam
                        habet. Apes enim ego divinas bestias puto, quae mel vomunt, etiam si
                        dicuntur illud a Iove afferre; <pb ed="org"/> ideo autem pungunt, <note place="marg"><hi rend="italics">HL</hi></note> quia ubicunque dulce est,
                        ibi et acidum invenies.” <pb xml:id="p.100"/>
                        <lb type="paragraph"/><pb ed="org"/> Iam etiam philosophos de negotio
                        deiciebat, cum <note place="marg"><hi rend="italics">H</hi></note> pittacia
                        in scypho circumferri coeperunt, puerque super hoc positus officium
                        apophoreta recitavit. “Argentum sceleratum”: allata est perna, super quam
                        acetabula erant posita. “Cervical”: offla collaris allata est. “Serisapia et
                        contumelia”: xerophagi ex sapa<note>xerophagi ex sapa <hi rend="italics">Friedlaender:</hi> aecrophagie saele.</note> datae sunt et contus
                        cum malo. “Porri et persica”: flagellum et cultrum accepit; “passeres et
                        muscarium”: uvam passam et mel Atticum. “Cenatoria et forensia”: offlam et
                        tabulas accepit. “Canale et pedale”: lepus et solea est allata. “Muraena et
                        littera”: murem cum rana alligata fascemque betae accepit.<note>accepit <hi rend="italics">added by Buecheler.</hi></note> Diu risimus: sexcenta
                        huiusmodi fuerunt, quae iam exciderunt memoriae meae. <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="57" subtype="section"><ab>Ceterum Ascyltos, intemperantis
                        licentiae, cum omnia sublatis manibus eluderet et usque ad lacrimas rideret,
                        unus ex conlibertis Trimalchionis excanduit, is ipse qui supra me
                        discumbebat, et “Quid rides” inquit “vervex? An tibi non placent lautitiae
                        domini mei? Tu enim beatior es et convivare melius soles. Ita tutelam huius
                        loci habeam propitiam, ut ego si secundum illum discumberem, iam illi
                        balatum duxis<pb xml:id="p.102"/> sem. Bellum pomum, qui rideatur alios;
                        larifuga nescio quis, nocturnus, qui non valet lotium suum. Ad summam, si
                        circumminxero illum, nesciet qua fugiat. Non mehercules soleo cito fervere,
                        sed in molle carne vermes nascuntur. Ridet. Quid habet quod rideat? Numquid
                        pater fetum emit lamna? Eques Romanus es: et ego regis filius. 'Quare ergo
                        servivisti?' Quia ipse me dedi in servitutem et malui civis Romanus esse
                        quam tributarius. Et nunc spero me sic vivere, ut nemini iocus sim. Homo
                        inter homines sum, capite aperto ambulo; assem aerarium nemini debeo;
                        constitutum habui nunquam; nemo mihi in foro dixit redde quod debes.'
                        Glebulas emi, lamellulas paravi; viginti ventres pasco et canem;
                        contubernalem meam redemi, ne quis in sinu illius manus tergeret; mille
                        denarios pro capite solvi; sevir gratis factus sum; spero, sic moriar, ut
                        mortuus non erubescam. Tu autem tam laboriosus es, ut post te non respicias?
                        In alio peduclum vides, in te ricinum non vides. Tibi soli ridiclei videmur;
                        ecce magister tuus, homo maior natus: placemus illi. Tu lacticulosus, nec mu
                        nec ma argutas, vasus fictilis, immo lorus in aqua, lentior, non melior. Tu
                        beatior es: bis prande, bis cena. Ego fidem meam malo quam thesauros. Ad
                        summam, quisquam me bis poposcit? Annis quadraginta servivi; nemo tamen
                        sciit, utrum servus essem an liber. Et puer capillatus in hanc coloniam
                        veni; adhuc basilica non erat facta. Dedi<pb xml:id="p.104"/> tamen operam,
                        ut domino satis facerem, homini maiiesto<note>maiiesto <hi rend="italics">Buecheler following Muncker:</hi> mali isto.</note> et dignitosso,
                        cuius pluris erat unguis, quam tu totus es. Et habebam in domo, qui mihi
                        pedem opponerent hac illac; tamen—genio illius gratias— enatavi. Haec sunt
                        vera athla; nam <del>in</del> ingenuum nasci tam facile est quam accede
                        istoc.' Quid nunc stupes tanquam hircus in ervilia?” <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="58" subtype="section"><ab>Post hoc dictum Giton, qui ad pedes
                        stabat, risum iam diu compressum etiam indecenter effudit. Quod cum
                        animadvertisset adversarius Ascylti, flexit convicium in puerum et “Tu
                        autem” inquit “<lb type="paragraph"/>etiam tu rides, caepa
                            cirrata?<note>cirrata <hi rend="italics">Reinesius:</hi> pirrata.</note>
                        Io Saturnalia, rogo, mensis december est? Quando vicesimam numerasti?
                            Nescit<note>nescit <hi rend="italics">supplied by Buecheler.</hi></note>
                        quid faciat, crucis offla, corvorum cibaria. Curabo, iam tibi Iovis iratus
                        sit, et isti qui tibi non imperat. Ita satur pane fiam, ut ego istud
                        conliberto meo dono; alioquin iam tibi depraesentiarum reddidissem. Bene nos
                        habemus, at isti nugae,<note>nugae <hi rend="italics">Buecheler:</hi>
                            geuge.</note> qui tibi non imperant. Plane qualis dominus, talis et
                        servus. Vix me teneo, nec<note>Nec <hi rend="italics">Jahn:</hi> et.</note>
                        sum natura caldicerebrius, sed<note>caldicerebrius <hi rend="italics">Jahn:</hi> caldus cicer eius: sed <hi rend="italics">added by
                                Buecheler.</hi></note> cum coepi, matrem meam dupundii non facio.
                        Recte, videbo te in publicum, mus, immo terrae tuber: nec sursum nec deorsum
                        non cresco, nisi dominum tuum in rutae folium non conieci, nec tibi parsero,
                        licet mehercules Iovem<pb xml:id="p.106"/> Olympium clames. Curabo, longe
                        tibi sit comula ista besalis et dominus dupunduarius. Recte, venies sub
                        dentem: aut ego non me novi, aut non deridebis, licet barbam auream habeas.
                        Athana tibi irata sit, curabo, et qui te primus deurode<note><foreign xml:lang="grc">de=nro dh\</foreign><hi rend="italics">Buecheler:</hi> deurode.</note> fecit. <lb type="paragraph"/> Non didici geometrias, critica et alogias nenias, sed
                        lapidarias litteras scio, partes centum dico ad aes, ad pondus, ad nummum.
                        Ad summam, si quid vis, ego et tu sponsiunculam: exi, defero
                            lamnam.<note>lamnam <hi rend="italics">Heinsius:</hi> lana.</note> Iam
                        scies patrem tuum mercedes perdidisse, quamvis et rhetoricam scis.<note>scis
                                <hi rend="italics">Reiske:</hi> scio.</note> Ecce“'Qui de
                            nobis<note>qui de nobis <hi rend="italics">Buecheler:</hi> quidem
                            vobis.</note> longe venio, late venio? solve me.'” Dicam tibi, qui de
                        nobis currit et de loco non movetur; qui de nobis crescit et minor fit.
                        Curris, stupes, satagis, tanquam mus in matella. Ergo aut tace aut meliorem
                        noli molestare, qui te natum non putat; nisi si me iudicas anulos buxeos
                        curare, quos amicae tuae involasti. Occuponem propitium. Eamus in forum et
                        pecunias mutuemur: iam scies hoc ferrum<pb xml:id="p.108"/> fidem habere.
                        Vah, bella res est volpis uda. Ita lucrum faciam et ita bene moriar aut
                        populus per exitum meum iuret, nisi te ubique toga perversa fuero
                        persecutus. Bella res et iste, qui te haec docet, mufrius, non magister.
                            Nos<note>nos <hi rend="italics">added by Jacobs, who read</hi> nos
                            magis.</note> didicimus, dicebat enim magister: 'Sunt vestra salva?
                        recta domum; cave, circumspicias; cave, maiorem maledicas. Aut numera
                        mapalia: nemo dupondii evadit.' Ego, quod me sic vides, propter artificium
                        meum diis gratias ago.” <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="59" subtype="section"><ab>Coeperat Ascyltos respondere
                        convicio, sed Trimalchio delectatus colliberti eloquentia “Agite” inquit
                        “scordalias de medio. Suaviter sit potius, et tu, Hermeros, parce
                        adulescentulo. Sanguen illi fervet, tu melior esto. <pb ed="org"/> Semper in
                        hac re qui vincitur, vincit. <note place="marg"><hi rend="italics">HL</hi></note>
                        <pb ed="org"/> Et tu cum esses capo, cocococo, atque cor non <note place="marg"><hi rend="italics">H</hi></note> habebas. Simus ergo, quod
                        melius est, a primitiis hilares et Homeristas spectemus.” Intravit factio
                        statim hastisque scuta concrepuit. Ipse Trimalchio in pulvino consedit, et
                        cum Homeristae Graecis versibus colloquerentur, ut insolenter solent, ille
                        canora voce Latine legebat librum. Mox silentio facto “scitis” inquit “quam
                        fabulam agant? Diomedes et Ganymedes duo fratres fuerunt. Horum soror erat
                        Helena. Agamemnon illam rapuit et Dianae cervam subiecit. Ita nunc Homeros
                        dicit, quemadmodum<pb xml:id="p.110"/> inter se pugnent Troiani et
                        Parentini. Vicit scilicet et Iphigeniam, filiam suam, Achilli dedit uxorem.
                        Ob eam rem Aiax insanit et static argumentum explicabit.” Haec ut dixit
                        Trimalchio, clamorem Homeristae sustulerunt, interque familiam discurrentem
                        vitulus in lance donaria<note>donaria <hi rend="italics">Buecheler:</hi>
                            dunaria.</note> elixus allatus est, et quidem galeatus. Secutus est Aiax
                        strictoque gladio, tanquam insaniret, concidit, ac modo versa modo supina
                        gesticulatus mucrone frusta collegit mirantibusque vitulum partitus est. <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="60" subtype="section"><ab>Nec diu mirari licuit tam elegantes
                        strophas; nam repente lacunaria sonare coeperunt totumque triclinium
                        intremuit. Consternatus ego exsurrexi et timui, ne per tectum petauristarius
                        aliquis descenderet. Nec minus reliqui convivae mirantes erexere vultus,
                        expectantes quid novi de caelo nuntiaretur. Ecce autem diductis lacunaribus
                        subito circulus ingens, de cupa videlicet grandi excussus, demittitur, cuius
                        per totum orbem coronae aureae cum alabastris unguenti pendebant. Dum haec
                        apophoreta iubemur sumere, respiciens ad mensam <gap reason="lost"/> iam
                        illic repositorium cum placentis aliquot erat positum, quod medium Priapus a
                        pistore factus tenebat, gremioque satis amplo omnis generis poma et uvas
                        sustinebat more vulgato. Avidius ad pompam manus porreximus, et repente nova
                        ludorum remissio hilaritatem hic refecit. Omnes enim placentae omniaque poma
                        etiam minima vexatione contacta coeperunt effundere crocum, et usque ad
                            os<note>os <hi rend="italics">Buecheler:</hi> nos.</note> molestus umor
                            ac<pb xml:id="p.112"/> cidere. Rati ergo sacrum esse fericulum tam
                        religioso apparatu perfusum, consurreximus altius et “Augusto, patri
                        patriae, feliciter” diximus. Quibusdam tamen etiam post hanc venerationem
                        poma rapientibus et ipsi<note>ipsi <hi rend="italics">Heinsius:</hi>
                            ipsas.</note> mappas implevimus, ego praecipue, qui nullo satis amplo
                        munere putabam me onerare Gitonis sinum. <lb type="paragraph"/>Inter haec
                        tres pueri candidas succincti tunicas intraverunt, quorum duo Lares bullatos
                        super mensam posuerunt, unus pateram vini circumferens “dii propitii”
                        clamabat. <lb type="paragraph"/>Aiebat autem unum Cerdonem, alterum
                        Felicionem, tertium Lucrionem<note>Lucrionem <hi rend="italics">Reinesius:</hi> lucronem.</note> vocari. Nos etiam veram imaginem
                        ipsius Trimalchionis, cum iam omnes basiarent, erubuimus praeterire. <lb type="paragraph"/></ab></div></div></body></text></TEI>