<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="51" subtype="section"><ab> mallem mihi quam aurum; nunc autem
                        vilia sunt. Fuit tamen faber qui fecit phialam vitream, quae non
                        frangebatur. Admissus ergo Caesarem est cum suo munere, deinde fecit
                        reporrigere Caesarem<note>Caesarem <hi rend="italics">Scheffer:</hi>
                            Caesari.</note> et illam in pavimentum proiecit. Caesar non pote valdius
                        quam expavit. At ille sustulit phialam<pb xml:id="p.90"/> de terra; collisa
                        erat tanquam vasum aeneum; deinde martiolum de sinu protulit et phialam otio
                        belle correxit. Hoc facto putabat se solium<note>solium <hi rend="italics">Heinsius:</hi> coleum.</note> Iovis tenere, utique postquam
                            Caesar<note>Caesar <hi rend="italics">added by Buecheler.</hi></note>
                        illi dixit: 'Numquid alius scit hanc condituram vitreorum?' vide modo.
                        Postquam negavit, iussit illum Caesar decollari: quia enim, si scitum esset,
                        aurum pro luto haberemus. In argento plane studiosus sum.</ab></div><div type="textpart" n="52" subtype="section"><ab> Habeo scyphos urnales plus minus
                        C: quemadmodum Cassandra occidit filios suos, et pueri mortui iacent sic ut
                            vivere<note>sic ut vivere <hi rend="italics">Heinsius:</hi> sicuti
                            vere.</note> putes. Habeo capides<note>capides M <hi rend="italics">Buecheler:</hi> capidem.</note> M, quas reliquit patrono meo
                            Mummius,<note>patrono meo Mummius <hi rend="italics">Buecheler:</hi>
                            patronorum meus.</note> ubi Daedalus Niobam in equum Troianum includit.
                        Nam Hermerotis pugnas et Petraitis in poculis habeo, omnia ponderosa; meum
                        enim intelligere nulla pecunia vendo.” <lb type="paragraph"/>Haec dum
                        refert, puer calicem proiecit. Ad quem respiciens Trimalchio “Cito” inquit
                        “te ipsum caede, quia nugax es.” Statim puer demisso labro orare. At ille
                        “Quid me” inquit “rogas? Tanquam ego tibi molestus sim. Suadeo, a te
                        impetres, ne sis nugax.” Tandem ergo exoratus a nobis missionem dedit puero.
                        Ille dimissus circa mensam percucurrit. . .“ <lg><l>et “Aquam foras, vinum intro” clamavit <gap reason="lost"/>
                            </l></lg> ” excipimus urbanitatem iocantis, et ante omnes Agamemnon, qui
                        sciebat, quibus meritis revocaretur ad<pb xml:id="p.92"/> cenam. Ceterum
                        laudatus Trimalchio hilarius bibit et iam ebrio proximus “Nemo” inquit
                        “vestrum rogat Fortunatam meam, ut saltet? Credite mihi: cordacem nemo
                        melius ducit.” <lb type="paragraph"/>Atque ipse erectis supra frontem
                        manibus Syrum histrionem exhibebat concinente tota familia: <foreign xml:lang="grc">ma/deia perima/deia.</foreign> Et prodisset in medium,
                        nisi Fortunata ad aurem accessisset; <del>et</del> credo, dixerit non decere
                        gravitatem eius tam humiles ineptias. Nihil autem tam inaequale erat; nam
                        modo Fortunatam verebatur, modo ad naturam suam
                            revertebatur.<note>fortunatam suam revertebatur modo ad naturam <hi rend="italics">MSS., corrected by Heinsius and
                            Buecheler.</hi></note>
                        <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="53" subtype="section"><ab>Et plane interpellavit saltationis
                        libidinem actuarius, qui tanquam urbis acta recitavit: “VII. kalendas
                        sextiles: in praedio Cumano, quod est Trimalchionis, nati sunt pueri xxx,
                        puellae XL; sublata in horreum ex area tritici millia modium quingenta;
                        boves domiti quingenti. Eodem die: Mithridates servus in crucem actus est,
                        quia Gai nostri genio male dixerat. Eodem die: in arcam relatum est, quod
                        collocari non potuit, sestertium centies. Eodem die: incendium factum est in
                        hortis Pompeianis, ortum ex aedibus Nastae vilici.” “Quid?” inquit
                        Trimalchio “quando mihi Pompeiani horti emptisunt?” “Anno priore” inquit
                        actuarius “et ideo in rationem nondum venerunt.” Excanduit Trimalchio et
                        “Quicunque” inquit “mihi fundi empti fuerint, nisi intra sextum mensem
                            sciero,<pb xml:id="p.94"/> in rationes meas inferri vetuo.” Iam etiam
                        edicta aedilium recitabantur et saltuariorum testamenta, quibus Trimalchio
                        cum elogio exheredabatur; iam nomina vilicorum et repudiata a cilcitore
                        Iiberta in balneatoris contubernio deprehensa et atriensis Baias relegatus;
                        iam reus factus dispensator et iudicium inter cubicularios actum. <lb type="paragraph"/>Petauristarii autem tandem venerunt. Baro
                        insulsissimus cum scalis constitit puerumque iussit per gradus et in summa
                        parte odaria saltare, circulos deinde ardentes transilire<note>transilire
                                <hi rend="italics">Heinsius:</hi> transire.</note> et dentibus
                        amphoram sustinere. Mirabatur haec solus Trimalchio dicebatque ingratum
                        artificium esse. Ceterum duo esse in rebus humanis, quae libentissime
                        spectaret, petauristarios et cornicines;<note>cornicines <hi rend="italics">Heinsius:</hi> cornices.</note> reliqua
                            <del>animalia</del><note>animalia <hi rend="italics">bracketed by
                                Buecheler.</hi></note> acroamata tricas meras esse. “Nam et
                        comoedos” inquit “emeram, sed malui illos Atellaniam<note>Atellaniam <hi rend="italics">Buecheler:</hi> atellam.</note> facere, et choraulen
                        meum iussi Latine cantare.” <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="54" subtype="section"><ab>Cum maxime haec dicente Gaio
                                puer<note><hi rend="italics">Some words such as</hi> in brachium <hi rend="italics">have clearlyfallen out.</hi></note>
                        <gap reason="lost"/> Trimalchionis delapsus est. Conclamavit familia, nec
                        minus convivae, non propter hominem tam putidum, cuius et cervices fractas
                        libenter vidissent, sed propter malum exitum cenae, ne necesse haberent
                        alienum mortuum plorare. Ipse Trimalchio cum graviter ingemuisset superque
                        brachium tanquam laesum incubuisset, concurrere medici, et inter primos
                        Fortunat a crinibus passis cum scypho, miseramque se atque infe<pb xml:id="p.96"/> licem proclamavit. Nam puer quidem, qui ceciderat,
                        circumibat iam dudum pedes nostros et missionem rogabat. Pessime mihi erat,
                        ne his precibus per ridiculum<note>per ridiculum <hi rend="italics">Buecheler:</hi> periculo.</note> aliquid catastropha quaereretur.
                        Nec enim adhuc exciderat cocus ille, qui oblitus fuerat porcum exinterare.
                        Itaque totum circumspicere triclinium coepi, ne per parietem automatum
                        aliquod exiret, utique postquam servus verberari coepit, qui brachium domini
                        contusum alba potius quam conchyliata involverat lana. Nec longe aberravit
                        suspicio mea; in vicem enim poenae<note>poenae <hi rend="italics">Hadrianides:</hi> cenae.</note> venit decretum Trimalchionis, quo
                        puerum iussit liberum esse, ne quis posset dicere, tantum virum esse a servo
                            vulneratum.<note>vulneratum <hi rend="italics">Scheffer:</hi>
                            liberatum.</note>
                        <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="55" subtype="section"><ab><pb ed="org"/> Comprobamus nos factum <pb ed="org"/> et quam in praecipiti
                            <note place="marg"><hi rend="italics">HLO/H</hi></note> res humanae
                        essent, <pb ed="org"/> vario sermone garrimus.<pb ed="org"/>
                        <note place="marg"><hi rend="italics">HLO</hi></note> “Ita” inquit
                        Trimalchio “non oportet hune casum <note place="marg"><hi rend="italics">H</hi></note> sine inscriptione transire” statimque codicillos
                        poposcit et non diu cogitatione distorta haec recitavit: “ <lg><l part="I"><pb ed="org"/>"Quod non expectes, ex transverse fit <gap reason="lost"/><note><hi rend="italics">Heinsius would supply</hi> ubique, nostra,
                                        <hi rend="italics">to fill the gap between</hi> fit <hi rend="italics">and</hi> et.</note></l></lg>
                        <note place="marg"><hi rend="italics">HL</hi></note>
                        <lg><l part="M">—et supra nos Fortuna negotia curat.</l><l part="I"><pb ed="org"/> quare da nobis vina Falerna, puer.”</l></lg> ” <note place="marg"><hi rend="italics">H</hi></note>
                        <lb type="paragraph"/>ab hoc epigrammate <pb ed="org"/> coepit poetarum esse
                        mentio <note place="marg"><hi rend="italics">HLO</hi></note> diuque summa
                        carminis penes Mopsum Thracem memorata est done Trimalchio “Rogo” inquit
                        "magister, quid putas inter Ciceronem et Publilium interesse? Ego alterum
                        puto disertiorem fuisse, alterum honestiorem. Quid enim his melius dici
                        potest? <pb xml:id="p.98"/> “ <lg><l part="M">“'Luxuriae rictu Martis marcent moenia.</l><l>Tuo palato clausus pavo pascitur<note>pascitur <hi rend="italics">Scaliger:</hi> nascitur.</note></l><l>plumato amictus aureo Babylonico,</l><l>gallina tibi Numidica, tibi gallus spado;</l><l>ciconia etiam, grata peregrina hospita</l><l>pietaticultrix gracilipes crotalistria,</l><l>avis exul hiemis, titulus tepidi temporis,</l><l>nequitiae nidum in caccabo fecit modo.<note>modo <hi rend="italics">Jacobs:</hi> meo.</note></l><l>Quo margarita cara tibi, bacam Indicam?<note>tibi, bacam Indicam. <hi rend="italics">Heinsius:</hi> tribaca Indica</note></l><l>An ut matrona ornataphaleris pelagiis</l><l>tollat pedes indomita in strato extraneo?</l><l>Zmaragdum ad quam rem viridem, pretiosum vitrum?</l><l>Quo Carchedonios optas ignes lapideos,</l><l>nisi ut scintillet probitas e carbunculis?<note><hi rend="italics">e
                                        cod. Bernensis:</hi> est <hi rend="italics">other MSS.</hi>
                                    carbunculis <hi rend="italics">Buecheler:</hi> carbunculus-o–s
                                        <hi rend="italics">or</hi>—as.</note></l><l>Aequum est induere nuptam ventum textilem,</l><l>palam prostare nudam in nebula linea?'</l></lg> ” <lb type="paragraph"/></ab></div></div></body></text></TEI>