mallem mihi quam aurum; nunc autem vilia sunt. Fuit tamen faber qui fecit phialam vitream, quae non frangebatur. Admissus ergo Caesarem est cum suo munere, deinde fecit reporrigere Caesarem Caesarem Scheffer: Caesari. et illam in pavimentum proiecit. Caesar non pote valdius quam expavit. At ille sustulit phialam de terra; collisa erat tanquam vasum aeneum; deinde martiolum de sinu protulit et phialam otio belle correxit. Hoc facto putabat se solium solium Heinsius: coleum. Iovis tenere, utique postquam Caesar Caesar added by Buecheler. illi dixit: 'Numquid alius scit hanc condituram vitreorum?' vide modo. Postquam negavit, iussit illum Caesar decollari: quia enim, si scitum esset, aurum pro luto haberemus. In argento plane studiosus sum. Habeo scyphos urnales plus minus C: quemadmodum Cassandra occidit filios suos, et pueri mortui iacent sic ut vivere sic ut vivere Heinsius: sicuti vere. putes. Habeo capides capides M Buecheler: capidem. M, quas reliquit patrono meo Mummius, patrono meo Mummius Buecheler: patronorum meus. ubi Daedalus Niobam in equum Troianum includit. Nam Hermerotis pugnas et Petraitis in poculis habeo, omnia ponderosa; meum enim intelligere nulla pecunia vendo.” Haec dum refert, puer calicem proiecit. Ad quem respiciens Trimalchio “Cito” inquit “te ipsum caede, quia nugax es.” Statim puer demisso labro orare. At ille “Quid me” inquit “rogas? Tanquam ego tibi molestus sim. Suadeo, a te impetres, ne sis nugax.” Tandem ergo exoratus a nobis missionem dedit puero. Ille dimissus circa mensam percucurrit. . .“ et “Aquam foras, vinum intro” clamavit ” excipimus urbanitatem iocantis, et ante omnes Agamemnon, qui sciebat, quibus meritis revocaretur ad cenam. Ceterum laudatus Trimalchio hilarius bibit et iam ebrio proximus “Nemo” inquit “vestrum rogat Fortunatam meam, ut saltet? Credite mihi: cordacem nemo melius ducit.” Atque ipse erectis supra frontem manibus Syrum histrionem exhibebat concinente tota familia: ma/deia perima/deia. Et prodisset in medium, nisi Fortunata ad aurem accessisset; et credo, dixerit non decere gravitatem eius tam humiles ineptias. Nihil autem tam inaequale erat; nam modo Fortunatam verebatur, modo ad naturam suam revertebatur. fortunatam suam revertebatur modo ad naturam MSS., corrected by Heinsius and Buecheler. Et plane interpellavit saltationis libidinem actuarius, qui tanquam urbis acta recitavit: “VII. kalendas sextiles: in praedio Cumano, quod est Trimalchionis, nati sunt pueri xxx, puellae XL; sublata in horreum ex area tritici millia modium quingenta; boves domiti quingenti. Eodem die: Mithridates servus in crucem actus est, quia Gai nostri genio male dixerat. Eodem die: in arcam relatum est, quod collocari non potuit, sestertium centies. Eodem die: incendium factum est in hortis Pompeianis, ortum ex aedibus Nastae vilici.” “Quid?” inquit Trimalchio “quando mihi Pompeiani horti emptisunt?” “Anno priore” inquit actuarius “et ideo in rationem nondum venerunt.” Excanduit Trimalchio et “Quicunque” inquit “mihi fundi empti fuerint, nisi intra sextum mensem sciero, in rationes meas inferri vetuo.” Iam etiam edicta aedilium recitabantur et saltuariorum testamenta, quibus Trimalchio cum elogio exheredabatur; iam nomina vilicorum et repudiata a cilcitore Iiberta in balneatoris contubernio deprehensa et atriensis Baias relegatus; iam reus factus dispensator et iudicium inter cubicularios actum. Petauristarii autem tandem venerunt. Baro insulsissimus cum scalis constitit puerumque iussit per gradus et in summa parte odaria saltare, circulos deinde ardentes transilire transilire Heinsius: transire. et dentibus amphoram sustinere. Mirabatur haec solus Trimalchio dicebatque ingratum artificium esse. Ceterum duo esse in rebus humanis, quae libentissime spectaret, petauristarios et cornicines; cornicines Heinsius: cornices. reliqua animalia animalia bracketed by Buecheler. acroamata tricas meras esse. “Nam et comoedos” inquit “emeram, sed malui illos Atellaniam Atellaniam Buecheler: atellam. facere, et choraulen meum iussi Latine cantare.” Cum maxime haec dicente Gaio puer Some words such as in brachium have clearlyfallen out. Trimalchionis delapsus est. Conclamavit familia, nec minus convivae, non propter hominem tam putidum, cuius et cervices fractas libenter vidissent, sed propter malum exitum cenae, ne necesse haberent alienum mortuum plorare. Ipse Trimalchio cum graviter ingemuisset superque brachium tanquam laesum incubuisset, concurrere medici, et inter primos Fortunat a crinibus passis cum scypho, miseramque se atque infe licem proclamavit. Nam puer quidem, qui ceciderat, circumibat iam dudum pedes nostros et missionem rogabat. Pessime mihi erat, ne his precibus per ridiculum per ridiculum Buecheler: periculo. aliquid catastropha quaereretur. Nec enim adhuc exciderat cocus ille, qui oblitus fuerat porcum exinterare. Itaque totum circumspicere triclinium coepi, ne per parietem automatum aliquod exiret, utique postquam servus verberari coepit, qui brachium domini contusum alba potius quam conchyliata involverat lana. Nec longe aberravit suspicio mea; in vicem enim poenae poenae Hadrianides: cenae. venit decretum Trimalchionis, quo puerum iussit liberum esse, ne quis posset dicere, tantum virum esse a servo vulneratum. vulneratum Scheffer: liberatum. Comprobamus nos factum et quam in praecipiti HLO/H res humanae essent, vario sermone garrimus. HLO “Ita” inquit Trimalchio “non oportet hune casum H sine inscriptione transire” statimque codicillos poposcit et non diu cogitatione distorta haec recitavit: “ "Quod non expectes, ex transverse fit Heinsius would supply ubique, nostra, to fill the gap between fit and et. HL —et supra nos Fortuna negotia curat. quare da nobis vina Falerna, puer.” ” H ab hoc epigrammate coepit poetarum esse mentio HLO diuque summa carminis penes Mopsum Thracem memorata est done Trimalchio “Rogo” inquit "magister, quid putas inter Ciceronem et Publilium interesse? Ego alterum puto disertiorem fuisse, alterum honestiorem. Quid enim his melius dici potest? “ “'Luxuriae rictu Martis marcent moenia. Tuo palato clausus pavo pascitur pascitur Scaliger: nascitur. plumato amictus aureo Babylonico, gallina tibi Numidica, tibi gallus spado; ciconia etiam, grata peregrina hospita pietaticultrix gracilipes crotalistria, avis exul hiemis, titulus tepidi temporis, nequitiae nidum in caccabo fecit modo. modo Jacobs: meo. Quo margarita cara tibi, bacam Indicam? tibi, bacam Indicam. Heinsius: tribaca Indica An ut matrona ornataphaleris pelagiis tollat pedes indomita in strato extraneo? Zmaragdum ad quam rem viridem, pretiosum vitrum? Quo Carchedonios optas ignes lapideos, nisi ut scintillet probitas e carbunculis? e cod. Bernensis: est other MSS. carbunculis Buecheler: carbunculus-o–s or —as. Aequum est induere nuptam ventum textilem, palam prostare nudam in nebula linea?' ”