<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="46" subtype="section"><ab> 'Quid iste argutat molestus?' quia
                        tu, qui potes loquere, non loquis.<note>loquis <hi rend="italics">Burmann:</hi> loqui.</note> Non es nostrae fasciae, et ideo
                        pauperorum verba derides. Scimus te prae litteras fatuum esse. Quid ergo
                        est? aliqua die te persuadeam, ut ad villam venias et videas casulas
                        nostras? Inveniemus quod manducemus, pullum, ova: belle erit, etiam si omnia
                        hoc anno tempestas dispare pallavit: inveniemus ergo unde saturi fiamus. Et
                        iam tibi discipulus crescit cicaro meus. Iam quattuor partis dicit; si
                        vixerit, habebis ad latus servulum. Nam quicquid illi vacat, caput de tabula
                        non tollit. Ingeniosus est et bono filo, etiam si in aves morbosus est. Ego
                        illi iam tres cardeles occidi, et dixi quod mustella comedit. Invenit tamen
                        alias nenias, et libentissime pingit. Ceterum iam Graeculis calcem impingit
                        et Latinas coepit non male appetere, etiam si magister eius sibi placens
                            fit<note>fit <hi rend="italics">Bueckeler:</hi> sit.</note> nec uno loco
                        consistit, sed venit,<pb xml:id="p.80"/> dem litteras, sed non vult
                        laborare. Est et alter non quidem doctus, sed curiosus, qui plus docet quam
                        scit. Itaque feriatis diebus solet domum venire, et quicquid dederis,
                        contentus est. Emi ergo nunc puero aliquot libra rubricata, quia volo illum
                        ad domusionem aliquid de iure gustare. Habet haec res panem. Nam litteris
                        satis inquinatus est. Quod si resilient, destinavi illum artificii docere,
                        aut tonstreinum<note>tonstrinum <hi rend="italics">Scheffer:</hi>
                            constreinum.</note> aut praeconem aut certe causidicum, quod illi
                        auferre non possit nisi Orcus. Ideo illi cotidie clamo: 'Primigeni, crede
                        mihi, quicquid discis, tibi discis. Vides Phileronem causidicum: si non
                        didicisset, hodie famem a labris non abigeret. Modo, modo collo
                        suocircumferebat onera venalia, nunc etiam adversus Norbanum se extendit.
                        Litterae thesaurum est, et artificium nunquam moritur.” ' <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="47" subtype="section"><ab>Eiusmodi fabulae vibrabant, cum
                        Trimalchio intravit et detersa fronte unguento manus lavit spatioque minimo
                        interposito “Ignoscite mihi” inquit “amici, multis iam diebus venter mihi
                        non respondit. Nec medici se inveniunt. Profuit mihi tamen
                            malicorium<note>malicorium <hi rend="italics">Scheffer.</hi>
                            maleicorum.</note> et taeda ex aceto. Spero tamen,
                            iamveterem<note>veterem <hi rend="italics">Heinsius:</hi>
                            ventrem.</note> pudorem sibi imponet. Alioquin circa stomachum mihi
                        sonat, putes taurum. Itaque si quis vestrum voluerit sua re
                            <del>causa</del><note>causa <hi rend="italics">bracketed by
                                Scheffer.</hi></note> facere, non est quod ilium pudeatur. Nemo
                        nostrum solide natus est. Ego nullum puto tam magnum tormentum esse quam
                        continere. Hoc so<pb xml:id="p.82"/> lum vetare ne Iovis potest. Rides,
                        Fortunata, quae soles me nocte desomnem facere? Nec tamen in triclinio ullum
                            vetuo<note>vetuo <hi rend="italics">Buecheler:</hi> vetui.</note> facere
                        quod se iuvet, et medici vetant continere. Vel si quid plus venit, omnia
                        foras parata sunt: aqua, lasani et cetera minutalia. Credite mihi,
                        anathymiasis in cerebrum it et in toto corpore fluctum facit. Multos scio
                        sic periisse, dum nolunt sibi verum dicere.” Gratias agimus liberalitati
                        indulgentiaeque eius, et subinde castigamus crebris potiunculis risum. Nec
                        adhuc sciebamus nos in medio lautitiarum, quod<note>quod <hi rend="italics">Heinsius:</hi> quo.</note> aiunt, clivo laborare. Nam cum mundatis
                        ad symphoniam mensis tres albi sues in triclinium adducti sunt capistris et
                        tintinnabulis culti, quorum unum bimum nomenculator esse dicebat, alterum
                        trimum, tertium vero iam sexennem,<note>sexennem <hi rend="italics">Wehll:</hi> senem.</note> ego putabam petauristarios intrasse et
                        porcos, sicut in circulis mos est, portenta aliqua facturos; sed Trimalchio
                        expectatione discussa “Quem” inquit “ex eis vultis in cenam statim fieri?
                        gallum enim gallinaceum, penthiacum et eiusmodi nenias rustici faciunt: mei
                        coci etiam vitulos aeno coctos solent facere.” Continuoque cocum vocari
                        iussit, et non expectata electione nostra maximum natu iussit occidi, et
                        clara voce: “Ex quota decuria es?” Cum ille se ex quadragesima respondisset,
                        “Empticius an” inquit “domi natus?” “Neutrum” inquit cocus “sed testamento
                        Pansae tibi relictus sum.” “<hi rend="italics">Vide</hi> ergo” ait “ut
                        diligenter ponas;<pb xml:id="p.84"/> si non, te iubebo in decuriam viatorum
                        conici.” </ab></div><div type="textpart" n="48" subtype="section"><ab>Et cocum quidem potentiae admonitum
                        in culinam obsonium duxit, Trimalchio autem mihi ad nos vultu respexit et
                        “Vinum” inquit “si non placet, mutabo; vos illud oportet bonum faciatis.
                        Deorum beneficio non emo, sed nunc quicquid ad salivam facit, in suburbano
                        nascitur eo, quod ego adhuc non novi. Dicitur confine esse Tarraciniensibus
                        et Tarentinis. Nunc coniungere agellis Siciliam volo, ut cum Africam
                        libuerit ire, per meos fines navigem. Sed narra tu mihi, Agamemnon, quam
                        controversiam hodie declamasti? Ego etiam<note>etiam <hi rend="italics">Wehl:</hi> autem.</note> si causas non ago, in
                            domusionem<note>domusionem <hi rend="italics">Wehl:</hi>
                            divisione.</note> tamen litteras didici. Et ne me putes studia
                        fastiditum, II<note>II <hi rend="italics">Tilebomenus:</hi> tres.</note>
                        bybliothecas habeo, unam Graecam, alteram Latinam. Dic ergo, si me amas,
                        peristasim declamationis tuae.” Cum dixisset Agamemnon: “Pauper et dives
                        inimici erant,” ait Trimalchio “Quid est pauper?” “Urbane” inquit Agamemnon
                        et nescio quam controversiam exposuit. Statim Trimalchio Hoc “inquit si
                        factum est, controversia non est; si factum non est, nihil est.” Haec
                        aliaque cum effusissimis prosequeremur laudationibus, “Rogo” inquit
                        “Agamemnon mihi carissime, numquid duodecim aerumnas Herculis tenes, aut de
                        Vlixe fabulam, quemadmodum illi Cyclops pollicem forcipe<note>forcipe <hi rend="italics">Buecheler:</hi> poricino.</note> extorsit? Solebam
                        haec ego puer apud Homerum legere. Nam Sibyllam quidem Cumis ego ipse oculis
                        meis vidi in ampulla pendere,<pb xml:id="p.86"/> et cum illi pueri dicerent:
                            <foreign xml:lang="grc">Si/bulla, ti/ qe/leis;</foreign> respondebat
                        illa: <foreign xml:lang="grc">a)poqanei=n qe/lw.</foreign>” <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="49" subtype="section"><ab>Nondum efflaverat omnia, cum
                        repositorium cum sue ingenti mensam occupavit. Mirari nos celeritatem
                        coepimus et iurare, ne gallum quidem gallinaceum tam cito percoqui potuisse,
                        tanto quidem magis, quod longe maior nobis porcus videbatur esse, quam paulo
                        ante aper fuerat. Deinde magis magisque Trimalchio intuens eum “Quid? quid?”
                        inquit “porcus hic non est exinteratus? Non mehercules est. Voca, voca cocum
                        in medio.” Cum constitisset ad mensam cocus tristis et diceret se oblitum
                        esse exinterare, “quid? oblitus?” Trimalchio exclamat “Putes ilium piper et
                        cuminum non coniecisse. Despolia.” Non fit mora, despoliatur cocus atque
                        inter duos tortores maestus consistit. Deprecari tamen omnes coeperunt et
                        dicere: “Solet fieri; rogamus, mittas; postea si fecerit, nemo nostrum pro
                        illo rogabit.” Ego, crudelissimae severitatis, non potui me tenere, sed
                        inclinatus ad aurem Agamemnonis “plane” inquam “hic debet servus esse
                        nequissimus; aliquis oblivisceretur porcum exinterare? Non mehercules illi
                        ignoscerem, si piscem praeterisset.” At non Trimalchio, qui relaxato in
                        hilaritatem vultu “Ergo” inquit “quia tam malae memoriae es, palam nobis
                        ilium exintera.” Recepta cocus tunica cultrum arripuit porcique ventrem
                        hinec atque illinc timida manu secuit. Nec mora,<pb xml:id="p.88"/> ex
                        plagis ponderis inclinatione crescentibus tomacula cum botulis effusa sunt.
                            <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="50" subtype="section"><ab>Plausum post hoc automatum familia
                        dedit et “Gaio feliciter” conclamavit. Nec non cocus potione honoratus est
                        et argentea corona, poculumque in lance accepit Corinthia. Quam cum
                        Agamemnon propius consideraret, ait Trimalchio: “Solus sum qui vera
                        Corinthea habeam.” Expectabam, ut pro reliqua insolentia diceret sibi vasa
                        Corintho afferri. Sed ille melius:“Et forsitan” inquit “quaeris, quare solus
                        Corinthea vera possideam: quia scilicet aerarius, a quo emo, Corinthus
                        vocatur. Quid est autem Corintheum, nisi quis Corinthum habet? Et ne me
                        putetis nesapium csse, valde bene scio, unde primum Corinthea nata sint. Cum
                        Ilium captum est, Hannibal, homo vafer et magnus stelio,<note>stelio <hi rend="italics">Heinsius:</hi> scelio.</note> omnes statuas aeneas et
                        aureas et argenteas in unum rogum congessit et eas incendit; factae sunt in
                        unum aera miscellanea. Ita ex hac massa fabri sustulerunt et fecerunt
                        catilla et paropsides et statuncula. Sic Corinthea nata sunt, ex omnibus in
                        unum, nec hoc nec illud. Ignoscetis mihi, quod dixero: ego malo mihi vitrea,
                        certe non olunt.<note>non olunt <hi rend="italics">Buecheler:</hi>
                            nolunt.</note> Quod si non frangerentur,</ab></div></div></body></text></TEI>