<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="41" subtype="section"><ab>Interim ego, qui privatum habebam
                        secessum, in multas cogitationes deductus sum, quare aper pilleatus
                        intrasset. Postquam itaque omnis bacalusias consumpsi,<pb xml:id="p.66"/>
                        duravi interrogare illum interpretem meum, quod<note>quod <hi rend="italics">Buecheler:</hi> quid.</note> me torqueret. At ille: “Plane etiam
                        hoc servus tuus indicare potest; non enim aenigma est, sed res aperta. Hic
                        aper, cum heri summa cena eum<note>cena eum <hi rend="italics">Buecheler:</hi> cenam.</note> vindicasset, a convivis dimissus est;
                        itaque hodie tanquam libertus in convivium revertitur.” Damnavi ego stuporem
                        meum et nihil amplius interrogavi, ne viderer nunquam inter honestos
                        cenasse. <lb type="paragraph"/>Dum haec loquimur, puer speciosus, vitibus
                        hederisque redimitus, modo Bromium, interdum Lyaeum Euhiumque confessus,
                        calathisco uvas circumtulit et poemata domini sui acutissima voce traduxit.
                        Ad quem sonum conversus Trimalchio “Dionyse” inquit “liber esto.” Puer
                        detraxit pilleum apro capitique suo imposuit. Tum Trimalchio rursus adiecit:
                        “Non negabitis me” inquit “habere Liberum patrem.” Laudavimus dictum
                        Trimalchionis et circumeuntem puerum sane perbasiamus. <lb type="paragraph"/>Ab hoc ferculo Trimalchio ad lasanum surrexit. Nos libertatem sine tyranno
                        nacti coepimus invitare convivarum sermones. Dama<note>Damas <hi rend="italics">Heinsius:</hi> clamat.</note> itaque primus cum
                        pataracina poposcisset, “Diei” inquit “nihil est. Dum versas te, nox fit.
                        Itaque nihil est melius, quam de cubiculo recta in triclinium ire. Et mundum
                        frigus habuimus. Vix me balneus calfecit. Tamen calda potio vestiarius est.
                        Staminatas duxi, et plane matus sum. Vinus mihi in cerebrum abiit.” <pb xml:id="p.68"/>
                        <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="42" subtype="section"><ab>Excepit Seleucus fabulae partem et
                        “Ego” inquit “non cotidie lavor; baliscus enim fullo est, aqua dentes habet,
                        et cor nostrum cotidie liquescit. Sed cum mulsi pultarium obduxi, frigori
                        laecasin dico. Nec sane lavare potui; fui enim hodie in funus. Homo bellus,
                        tam bonus Chrysanthus animam ebulliit. Modo, modo me appellavit. Videor mihi
                        cum illo loqui. Heu, eheu. Utres inflati ambulamus. Minoris quam muscae
                        sumus, muscae tamen aliquam virtutem habent, nos non pluris sumus quam
                        bullae. Et quid si non abstinax fuisset. Quinque dies aquam in os suum non
                        coniecit, non micam panis. Tamen abiit ad plures. Medici ilium perdiderunt,
                        immo magis malus fatus; medicus enim nihil aliud est quam animi consolatio.
                        Tamen bene elatus est, vitali lecto, stragulis bonis. Planctus est
                        optime—manu misit aliquot—etiam si maligne illum ploravit uxor. Quid si non
                        illam optime accepisset. Sed mulier quae mulier milvinum genus. Neminem
                        nihil boni facere oportet; aeque est enim ac si in puteum conicias. Sed
                        antiquus amor cancer est.” <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="43" subtype="section"><ab>Molestus fuit, Philerosque
                        proclamavit: “Vivorum meminerimus. Ille habet, quod sibi debebatur: honeste
                        vixit, honeste obiit. Quid habet quod queratur? Ab asse erevit et paratus
                        fuit quadrantem de stercore mordicus tollere. Itaque crevit, quicquid
                        crevit, tanquam favus. Puto mehercules illum reliquisse<pb xml:id="p.70"/>
                        lida centum, et omnia in nummis habuit. De re tamen ego verum dicam, qui
                        linguam caninam comedi: durae buccae fruit, linguosus, discordia, non homo.
                        Frater eius fortis fuit, amicus amico, manu plena, uncta<note>plena uncta
                                <hi rend="italics">Heinsius:</hi> uncta plena.</note> mensa. Et
                        inter initia malam parram pilavit, sed recorrexit costas illius prima
                        vindemia: vendidit enim vinum, quanti<note>quanti <hi rend="italics">Scheffer:</hi> quantum.</note> ipse voluit. Et quod illius mentum
                        sustulit, hereditatem accepit, ex qua plus involavit, quam illi relictum
                        est. Et ille stips, dum fratri suo irascitur, nescio cui terrae filio
                        patrimonium elegavit. Longe fugit, quisquis suos fugit. Habuit autem
                            oricularios<note>oricularios <hi rend="italics">Reinesius:</hi>
                            oracularios.</note> servos, qui illum pessum dederunt. <pb ed="org"/>
                        Nunquam <note place="marg"><hi rend="italics">HL</hi></note> autem recte
                        faciet, qui cito credit, <pb ed="org"/> utique homo <note place="marg"><hi rend="italics">L</hi></note> negotians. Tamen verum quod frunitus
                        est, quam diu vixit, <gap reason="lost"/> .<note><hi rend="italics">Some
                                words such as</hi> bene vixit <hi rend="italics">have clearly
                                dropped out.</hi></note> cui datum est, non cui destinatum. Plane
                        Fortunae filius, in manu illius plumbum aurum fiebat. Facile est autem, ubi
                        omnia quadrata currunt. Et quot putas illum annos secum tulisse? Septuaginta
                        et supra. Sed corneolus fuit, aetatem bene ferebat, niger tanquam corvus.
                        Noveram hominem olim oliorum et adhuc salax erat. Non mehercules illum puto
                        in domo canem reliquisse. Immo etiam pullarius<note>pullarius <hi rend="italics">Burmann:</hi> peullarius</note> erat, omnis minervae
                        homo. Nec improbo, hoc solum enim secum tulit.” <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="44" subtype="section"><ab>Haec Phileros dixit, illa
                        Ganymedes: “narratis quod nec ad caelum nec ad terram pertinet, cum interim
                        nemo curat, quid annona mordet. Non me<pb xml:id="p.72"/> hercules hodie
                        buccam panis invenire potui. Et quomodo siccitas perseverat. Iam annum
                        esuritio fuit. Aediles male eveniat, qui cum pistoribus colludunt 'Serva me,
                        servabo te.' Itaque populus minutus laborat; nam isti maiores maxillae
                        semper Saturnalia agunt. O si haberemus illos leones, quos ego hic inveni,
                        cum primum ex Asia veni. Illud erat vivere. Simila si siligine inferior
                            esset,<note>Simila si siligine inferior esset <hi rend="italics">Buecheler:</hi> similia sicilia interiores et.</note> laruas sic
                        istos percolopabant, ut illis Iupiter iratus esset. <del>Sed</del> memini
                        Safinium: tunc habitabat ad arcum veterem, me puero, piper, non homo. Is
                        quacunque ibat, terram adurebat. Sed rectus, sed certus, amicus amico, cum
                        quo audacter posses intenebris micare. In curia autem quomoda singulos
                            <del>vel</del> pilabat <del>tractabat</del>, nec schemas loquebatur sed
                            derectum.<note>derectum <hi rend="italics">Reiske:</hi> dilectum.</note>
                        Cum ageret porro in foro, sic illius vox crescebat tanquam tuba. Nec sudavit
                        unquam nec expuit, puto eum<note>eum <hi rend="italics">Tilebomenus:</hi>
                            enim.</note> nescio quid Asiadis habuisse. Et quam benignus resalutare,
                        nomina omnium reddere, tanquam unus de nobis. Itaque illo tempore annona pro
                        luto erat, Asse panem quem emisses, non potuisses cum altera devorare. Nunc
                        oculum bublum vidi maiorem. Heu heu, quotidie peius. Haec colonia
                        retroversus crescit tanquam coda vituli. Sed quare nos<note>nos <hi rend="italics">Tilebomenus: non.</hi></note> habemus aedilem trium
                        cauniarum, qui sibi mavult assem quam vitam nostram? Itaque domi gaudet,
                        plus in die nummorum accipit, quam alter patrimonium<pb xml:id="p.74"/>
                        habet. Iam scio, unde acceperit denarios mille aureos. Sed si nos coleos
                        haberemus, non tantum sibi placeret. Nunc populus est domi leones, foras
                        vulpes. Quod ad me attinet, iam pannos meos comedi, et si perseverat haec
                        annona, casulas meas vendam. Quid enim futurum est, si nec dii nec homines
                        huius coloniae miserentur? Ita meos fruniscar, ut ego puto omnia illa a
                            diibus<note>a diibus <hi rend="italics">Buecheler:</hi>
                            aedilibus.</note> fieri. <pb ed="org"/> Nemo enim caelum caelum putat,
                            <note place="marg"><hi rend="italics">HL</hi></note> nemo ieiunium
                        servat, nemo Iovem pili facit, sed omnes opertis oculis bona sua computant.
                            <pb ed="org"/> Antea <note place="marg"><hi rend="italics">H</hi></note>
                        stolatae ibant nudis pedibus in clivum, passis capillis, mentibus puris, et
                        Iovem aquam exorabant. Itaque statim urceatim plovebat: aut tune aut
                        nunquam: et omnes redibant udi<note>redibant <hi rend="italics">Jacobs:</hi>
                            ridebant udi <hi rend="italics">Triller:</hi> ut dii.</note> tanquam
                        mures. Itaque dii pedes lanatos habent, quia nos religiosi non sumus. Agri
                        iacent”— <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="45" subtype="section"><ab>“Oro te” inquit Echion centonarius
                        “melius loquere. 'Modo sic, modo sic' inquit rusticus; varium porcum
                        perdiderat. <pb ed="org"/> Quod hodie non est, eras erit: sic vita <note place="marg"><hi rend="italics">HL</hi></note> truditur. <pb ed="org"/>
                        Non mehercules patria melior dici potest, <note place="marg"><hi rend="italics">H</hi></note> si homines haberet. Sed laborat hoc
                        tempore, nec haec sola. Non debemus delicati esse, ubique medius caelus est.
                        Tu si aliubi fueris, dices hie porcos coctos ambulare. Et ecce habituri
                        sumus munus excellente in triduo die festa; familia non lanisticia, sed
                        plurimi liberti. Et Titus noster magnum animum habet et est ealdicerebrius:
                        aut hoc aut illud erit, quid<note>quid <hi rend="italics">Heinsius:</hi>quod.</note> utique.<pb xml:id="p.76"/> Nam illi
                        domesticus sum, non est miscix. Ferrum optimum daturus est, sine fuga,
                        carnarium in medio, ut amphitheater videat. Et habet unde: relictum est illi
                        sestertium tricenties, decessit illius pater male. Ut quadringenta impendat,
                        non sentiet patrimonium illius, et sempiterno nominabitur. Iam Manios
                        aliquot habet et mulierem essedariam et dispensatorem Glyconis, qui
                        deprehensus est, cum dominam suam delectaretur. Videbis populi rixam inter
                        zelotypos et amasiunculos. Glyco autem, sestertiarius homo, dispensatorem ad
                        bestias dedit. Hoc est se ipsum traducere. Quid servus peccavit, qui coactus
                        est facere? Magis illa matella digna fuit quam taurus iactaret. Sed qui
                        asinum non potest, stratum caedit. Quid autem Glyco putabat Hermogenis
                        filicem unquam bonum exitum facturam? Ille milvo volanti poterat ungues
                        resecare; colubra restem non parit. Glyco, Glyco dedit suas; itaque quamdiu
                        vixerit, habebit stigmam, nec illam nisi Orcus delebit. Sed sibi quisque
                        peccat. Sed subolfacio, quod nobis epulum daturus est Mammaea, binos
                        denarios mihi et meis. Quod si hoc fecerit, eripiat Norbano totum favorem.
                        Scias oportet plenis velis hunc vinciturum. Et revera, quid ille nobis boni
                        fecit? Dedit gladiatores sestertiarios iam decrepitos, quos si sufflasses,
                        cecidissent; iam meliores bestiarios vidi. Occidit de lucerna equites,<pb xml:id="p.78"/> putares eos gallos gallinaceos; alter burdubasta, alter
                        loripes, tertiarius mortuus pro mortuo, qui habebat<note>habebat <hi rend="italics">Buecheler:</hi> habet.</note> nervia praecisa. Unus
                        alicuius flaturae fuit Thraex, qui et ipse ad dictata pugnavit. Ad summam,
                        omnes postea secti sunt; adeo de magna turba 'adhibete' acceperant, plane
                        fugae merae. 'Munus tamen' inquit 'tibi dedi': et ego tibi plodo. Computa,
                        et tibi plus do quam accepi. Manus manum lavat. Videris mihi, Agamemnon,
                        dicere:</ab></div></div></body></text></TEI>