Volebamus miseri exclamare, sed nec in auxilio L erat quisquam, et hinc Psyche acu comatoria cupienti mihi invocare Quiritum fidem malas pungebat, illinc puella penicillo, quod et ipsum satureo tinxerat, Ascylton opprimebat Ultimo cinaedus supervenit myrtea subornatus gausapa cinguloque succinctus Modo extortis nos clunibus cecidit, modo basiis olidissimis inquinavit, donec Quartilla balaenaceam tenens virgam alteque succincta iussit infelicibus dari missionem Uterque nostrum religiosissimis iuravit verbis inter duos periturum esse tam horribile secretum Intraverunt palaestritae complures et nos legitimo perfusos oleo refecerunt. Utcunque ergo lassitudine abiecta cenatoria repetimus et in proximam cellam ducti sumus, in qua tres lecti strati erant et reliquus lautitiarum apparatus splendidissime expositus. Iussi ergo discubuimus, et gustatione mirifica initiati vino etiam Falerno inundamur. Excepti etiam pluribus ferculis cum laberemur in somnum, “Itane est?” inquit Quartilla “etiam dormire vobis in mente est, cum sciatis Priapi genio pervigilium deberi?” Cum Ascyltos gravatus tot malis in somnum laberetur, illa quae iniuria depulsa fuerat ancilla totam faciem eius fuligine longa perfricuit et non sentientis labra umerosque sopitionibus sopitionibus, probably corrupt: sopionibus MSS. of Catullus 37, Io: ropionibus Hertz. pinxit. Iam ego etiam tot malis fatigatus minimum veluti gustum hauseram somni; idem et tota intra forisque familia fecerat, atque alii circa pedes discumbentium sparsi iacebant, alii parietibus appliciti, quidam in ipso limine coniunctis manebant capitibus; lucernae quoque umore defectae tenue et extremum lumen spargebant: cum duo Syri expilaturi lagoenam lagoenam bracketed by Jahn. triclinium intraverunt, dumque inter argentum avidius rixantur, diductam fregerunt lagoenam. Cecidit etiam mensa cum argento, et ancillae super torum marcentis excussum forte altius poculum caput tetigit. tetegit Buecheler : fregit. Ad quem ictum exclamavit illa pariterque et fures prodidit et partem ebriorum excitavit. Syri illi qui venerant ad praedam, postquam deprehensos se intellexerunt, pariter secundum lectum conciderunt, ut putares hoc convenisse, et stertere tanquam olim dormientes coeperunt. Iam et tricliniarches experrectus lucernis occidentibus oleum infuderat, et pueri detersis paulisper oculis redierant ad ministerium, cum intrans cymbalistria et concrepans aera omnes excitavit. Refectum igitur est convivium et rursus Quartilla ad bibendum revocavit. Adiuvit hilaritatem comissantis cymbalistria Intrat cinaedus, homo omnium insulsissimus et plane illa domo dignus, qui ut infractis manibus congemuit, eiusmodi carmina effudit:“ “Huc huc cito cito added by Buecheler. convenite nunc, spatalocinaedi, Pede tendite, cursum addite, convolate planta Femoreque que added by Buecheler. facili, dune agili et manu procaces, Molles, veteres, Deliaci manu recisi.” ” Consumptis versibus suis immundissimo me basio conspuit. Mox et super lectum venit atque omni vi detexit recusantem. Super inguina mea diu multumque frustra moluit. Profluebant per frontem sudantis acaciae rivi, et inter rugas malarum tantum erat cretae, ut putares detectum parietem nimbo laborare. Non tenui ego diutius lacrimas, sed ad ultimam perductus tristitiam “Quaeso” inquam “domina, certe embasicoetan iusseras dari.” Complosit illa tenerius manus et “O” inquit “hominem acutum atque urbanitatis vernaculae vernaculae Scioppius: vernulae. fontem. Quid? tu non intellexeras cinaedum embasicoetan vocari?” Deinde ut contubernali meo melius succederet, “Per fidem” inquam “vestram, Ascyltos in hoc triclinio solus ferias agit?” “Ita” inquit Quartilla “et Ascylto embasicoetas detur.” Ab hac voce equum cinaedus mutavit transituque ad comitem meum facto clunibus eum basiisque distrivit. Stabat inter haec Giton et risu dissolvebat LO ilia sua. Itaque conspicata eum Quartilla, cuius esset puer, diligentissima sciscitatione quaesivit. Cum ego fratrem meum esse dixissem, “Quare ergo” inquit “me non basiavit?” Vocatumque ad se in osculum applicuit. Mox manum etiam demisit in sinum et pertrectato vasculo tam rudi “Haec” inquit “belle cras in promulside libidinis nostrae militabit; hodie enim post asellum diaria non sumo.” Cum haec diceret, ad aurem eius Psyche ridens accessit, et cum dixisset nescio quid, “Ita, ita” inquit Quartilla “bene admonuisti. Cur non, quia bellissima occasio est, devirginatur Pannychis nostra?” Continuoque producta est puella satis bella et quae non plus quam septem annos habere videbatur, et ea ipsa quae primumcum Quartilla in cellam venerat nostram. Plaudentibus ergo universis et postulantibus nuptias fecerunt fecerunt bracketed by Mommsen. obstupui ego et nec Gitona, verecundissimum puerum, sufficere huic petulantiae affirmavi, nec puellam eius aetatis esse, ut muliebris patientiae legem posset accipere. “Ita” inquit Quartilla “minor est ista quam ego fui, cum primum virum passa sum? Iunonem meam iratam habeam, si unquam me meminerim virginem fuisse. Nam et infans cum paribus inclinata inclinata Buecheler: inquinata. sum, et subinde procedentibus procedentibus Burmann on authority of “Old MS.”: prodeuntibus. annis maioribus me pueris applicui, donec ad hanc aetatem perveni. Hinc etiam puto proverbium natum illud, ut dicatur posse taurum tollere, qui vitulum sustulerit.” Igitur ne maiorem iniuriam in secreto frater acciperet, consurrexi ad officium nuptiale.