<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="16" subtype="section"><ab><pb ed="org"/> Sed ut primum
                        beneficio Gitonis praeparata nos implevimus <note place="marg"><hi rend="italics">LO</hi></note> cena, ostium non satis audaci stripitu
                        exsonuit impulsum. <lb type="paragraph"/>Cum et ipsi ergo pallidi rogaremus,
                        quis esset,“Aperi” inquit “iam scies.” Dumque loquimur, sera sua sponte
                        delapsa cecidit reclusaeque subito fores admiserunt intrantem. Mulier autem
                        erat operto capite, illa scilicet quae paulo ante cum rustico steterat, et
                        “Me derisisse” inquit “vos putabatis? ego sum ancilla Quartillae, cuius vos
                        sacrum ante cryptam turbastis. Ecce ipsa venit ad stabulum petitque ut
                        vobiscum loqui liceat. Nolite perturbari. Nec accusat errorem vestrum nec
                        punit, immo potius miratur, quis deus iuvenes tam urbanos in suam regionem
                        detulerit.” </ab></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><ab>Tacentibus adhuc nobis et ad
                        neutram partem adsentationem flectentibus intravit ipsa, una comitata
                        virgine, sedensque super torum meum diu flevit. Ac ne tune quidem nos ullum
                        adiecimus verbum, sed attoniti expectavimus lacrimas ad ostentationem
                        doloris paratas. Ut ergo tam ambitiosus detumuit<note>detumuit <hi rend="italics">Buecheler:</hi> detonuit.</note> imber, retexit
                        superbum pallio caput et manibus inter se usque ad articulorum strepitum
                        constrictis “Quaenam est” inquit “haec audacia, aut ubi fabulas etiam
                        antecessura latrocinia didicistis? misereor mediusfidius vestri; neque enim
                        impune quisquam quod non licuit, adspexit. Utique nostra regio tam
                        praesentibus plena est numinibus, ut facilius possis deum quam hominem
                        invenire. Ac ne me putetis ultionis causa huc venisse, aetate magis vestra
                        commoveor quam iniuria mea. Imprudentes enim, ut adhuc puto, admisistis
                        inexpiabile scelus. Ipsa quidem illa nocte vexata tam peri<pb xml:id="p.24"/> culoso inhorrui frigore, ut tertianae etiam impetum timeam. Et ideo
                        medicinam somnio petii iussaque sum vos perquirere atque impetum morbi
                        monstrata subtilitate lenire. Sed de remedio non tam valde laboro; maior
                        enim in praecordiis dolor saevit, qui me usque ad necessitatem mortis
                        deducit, ne scilicet iuvenili impulsi licentia quod in sacello Priapi
                        vidistis, vulgetis deorumque consilia proferatis in populum. Protendo igitur
                        ad genua vestra supinas manus petoque et oro, ne nocturnas religiones iocum
                        risumque faciatis, neve traducere velitis tot annorum secreta, quae vix
                        mille homines noverunt.” <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><ab>Secundum hanc deprecationem
                        lacrimas rursus effudit gemitibusque largis concussa tota facie ac pectore
                        torum meum pressit. Ego eodem tempore et misericordia turbatus et metu,
                        bonum animum habere eam iussi et de utroque esse securam: nam neque sacra
                        quemquam vulgaturum, et si quod praeterea aliud remedium ad tertianam deus
                        illi monstrasset, adiuvaturos nos divinam providentiam vel periculo nostro.
                        Hilarior post hanc pollicitationem facta mulier basiavit me spissius, et ex
                        lacrimis in risum mota descendentes ab aure capillos meos lenta<note>lenta
                                <hi rend="italics">Bongarsius:</hi> tentata.</note> manu duxit <pb ed="org"/> et <q>Facio</q> inquit <q>indutias vobiscum, et a <note place="marg"><hi rend="italics">L</hi></note> constituta lite
                            dimitto. Quod <pb ed="org"/> si non adnuissetis de <note place="marg"><hi rend="italics">LO</hi></note> hac medicina quam peto, iam
                            parata erat in crastinum turba, quae et iniuriam meam vindicaret et
                                dignitatem:<pb xml:id="p.26"/> “ <lg><l part="I">Contemni turpe est, legem donare superbum;</l><l part="M">hoc amo, quod possum qua libet ire via.</l><l part="I">Nam sane et sapiens contemptus iurgia nectit,</l><l part="M">et qui non iugulat, victor abire solet <gap reason="lost"/>
                                </l></lg> ”</q>
                        <lb type="paragraph"/>Complosis deinde manibus in tantum repente risum
                        effusa est, ut timeremus. Idem ex altera parte et ancilla fecit, quae prior
                        venerat, idem virguncula, quae una intraverat. </ab></div><div type="textpart" n="19" subtype="section"><ab>Omnia mimico risu exsonuerant, cum
                        interim nos, quae tam repentina esset mutatio animorum facta, ignoraremus ac
                        modo nosmet ipsos modo mulieres intueremur <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/><pb ed="org"/> “Ideo vetui hodie in hoc deversorio
                        quemquam <note place="marg"><hi rend="italics">L</hi></note> mortalium
                        admitti, ut remedium tertianae sine ulla interpellatione a vobis acciperem.”
                        Ut haec dixit Quartilla, Ascyltos quidem paulisper obstupuit, ego autem
                        frigidior hieme Gallica factus nullum potui verbum emittere. Sed ne quid
                        tristius expectarem, comitatus faciebat. Tres enim erant mulierculae, si
                        quid vellent conari, infirmissimae, scilicet contra nos, quibus si nihil
                        aliud, virilis sexus esset. Et praecincti certe altius eramus. Immo ego sic
                        iam paria composueram, ut si depugnandum foret, ipse cum Quartilla
                        consisterem, Ascyltos cum ancilla, Giton cum virgine <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>Tunc vero excidit omnis constantia attonitis, et mors
                        non dubia miserorum oculos coepit obducere <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><ab>“Rogo” inquam “domina, si quid
                        tristius paras, celerius confice; neque enim tam magnum facinus admisimus,
                        ut debeamus torti perire” <gap reason="lost"/>
                        <pb xml:id="p.28"/>
                        <lb type="paragraph"/>Ancilla quae Psyche vocabatur, lodiculam in pavimento
                        diligenter extendit <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>Sollicitavit inguina mea mille iam mortibus frigida
                            <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>Operuerat Ascyltos pallio caput, admonitus scilicet
                        periculosum esse alienis intervenire secretis <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>Duas institas ancilla protulit de sinu alteraque pedes
                        nostros alligavit, altera manus <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>Ascyltos iam deficiente fabularum contextu “Quid?
                            ego”<note>ego <hi rend="italics">Goldast:</hi> ergo.</note> inquit “non
                        sum dignus qui bibam?” Ancilla risu meo prodita complosit manus et “Apposui
                        quidem <gap reason="lost"/> adulescens, solus tantum medicamentum ebibisti?”
                        “Itane est?” inquit Quartilla “quicquid saturei fuit, Encolpius ebibit?”
                            <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>Non indecenti risu latera commovit <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>Ac ne Giton quidem ultimo risum tenuit, utique <note place="marg"><hi rend="italics">LO</hi></note> postquam virguncula
                        cervicem eius invasit et non repugnanti puero innumerabilia oscula dedit
                            <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/></ab></div></div></body></text></TEI>