Sed ut primum beneficio Gitonis praeparata nos implevimus LO cena, ostium non satis audaci stripitu exsonuit impulsum. Cum et ipsi ergo pallidi rogaremus, quis esset,“Aperi” inquit “iam scies.” Dumque loquimur, sera sua sponte delapsa cecidit reclusaeque subito fores admiserunt intrantem. Mulier autem erat operto capite, illa scilicet quae paulo ante cum rustico steterat, et “Me derisisse” inquit “vos putabatis? ego sum ancilla Quartillae, cuius vos sacrum ante cryptam turbastis. Ecce ipsa venit ad stabulum petitque ut vobiscum loqui liceat. Nolite perturbari. Nec accusat errorem vestrum nec punit, immo potius miratur, quis deus iuvenes tam urbanos in suam regionem detulerit.” Tacentibus adhuc nobis et ad neutram partem adsentationem flectentibus intravit ipsa, una comitata virgine, sedensque super torum meum diu flevit. Ac ne tune quidem nos ullum adiecimus verbum, sed attoniti expectavimus lacrimas ad ostentationem doloris paratas. Ut ergo tam ambitiosus detumuit detumuit Buecheler: detonuit. imber, retexit superbum pallio caput et manibus inter se usque ad articulorum strepitum constrictis “Quaenam est” inquit “haec audacia, aut ubi fabulas etiam antecessura latrocinia didicistis? misereor mediusfidius vestri; neque enim impune quisquam quod non licuit, adspexit. Utique nostra regio tam praesentibus plena est numinibus, ut facilius possis deum quam hominem invenire. Ac ne me putetis ultionis causa huc venisse, aetate magis vestra commoveor quam iniuria mea. Imprudentes enim, ut adhuc puto, admisistis inexpiabile scelus. Ipsa quidem illa nocte vexata tam peri culoso inhorrui frigore, ut tertianae etiam impetum timeam. Et ideo medicinam somnio petii iussaque sum vos perquirere atque impetum morbi monstrata subtilitate lenire. Sed de remedio non tam valde laboro; maior enim in praecordiis dolor saevit, qui me usque ad necessitatem mortis deducit, ne scilicet iuvenili impulsi licentia quod in sacello Priapi vidistis, vulgetis deorumque consilia proferatis in populum. Protendo igitur ad genua vestra supinas manus petoque et oro, ne nocturnas religiones iocum risumque faciatis, neve traducere velitis tot annorum secreta, quae vix mille homines noverunt.” Secundum hanc deprecationem lacrimas rursus effudit gemitibusque largis concussa tota facie ac pectore torum meum pressit. Ego eodem tempore et misericordia turbatus et metu, bonum animum habere eam iussi et de utroque esse securam: nam neque sacra quemquam vulgaturum, et si quod praeterea aliud remedium ad tertianam deus illi monstrasset, adiuvaturos nos divinam providentiam vel periculo nostro. Hilarior post hanc pollicitationem facta mulier basiavit me spissius, et ex lacrimis in risum mota descendentes ab aure capillos meos lenta lenta Bongarsius: tentata. manu duxit et Facio inquit indutias vobiscum, et a L constituta lite dimitto. Quod si non adnuissetis de LO hac medicina quam peto, iam parata erat in crastinum turba, quae et iniuriam meam vindicaret et dignitatem: “ Contemni turpe est, legem donare superbum; hoc amo, quod possum qua libet ire via. Nam sane et sapiens contemptus iurgia nectit, et qui non iugulat, victor abire solet ” Complosis deinde manibus in tantum repente risum effusa est, ut timeremus. Idem ex altera parte et ancilla fecit, quae prior venerat, idem virguncula, quae una intraverat. Omnia mimico risu exsonuerant, cum interim nos, quae tam repentina esset mutatio animorum facta, ignoraremus ac modo nosmet ipsos modo mulieres intueremur “Ideo vetui hodie in hoc deversorio quemquam L mortalium admitti, ut remedium tertianae sine ulla interpellatione a vobis acciperem.” Ut haec dixit Quartilla, Ascyltos quidem paulisper obstupuit, ego autem frigidior hieme Gallica factus nullum potui verbum emittere. Sed ne quid tristius expectarem, comitatus faciebat. Tres enim erant mulierculae, si quid vellent conari, infirmissimae, scilicet contra nos, quibus si nihil aliud, virilis sexus esset. Et praecincti certe altius eramus. Immo ego sic iam paria composueram, ut si depugnandum foret, ipse cum Quartilla consisterem, Ascyltos cum ancilla, Giton cum virgine Tunc vero excidit omnis constantia attonitis, et mors non dubia miserorum oculos coepit obducere “Rogo” inquam “domina, si quid tristius paras, celerius confice; neque enim tam magnum facinus admisimus, ut debeamus torti perire” Ancilla quae Psyche vocabatur, lodiculam in pavimento diligenter extendit Sollicitavit inguina mea mille iam mortibus frigida Operuerat Ascyltos pallio caput, admonitus scilicet periculosum esse alienis intervenire secretis Duas institas ancilla protulit de sinu alteraque pedes nostros alligavit, altera manus Ascyltos iam deficiente fabularum contextu “Quid? ego” ego Goldast: ergo. inquit “non sum dignus qui bibam?” Ancilla risu meo prodita complosit manus et “Apposui quidem adulescens, solus tantum medicamentum ebibisti?” “Itane est?” inquit Quartilla “quicquid saturei fuit, Encolpius ebibit?” Non indecenti risu latera commovit Ac ne Giton quidem ultimo risum tenuit, utique LO postquam virguncula cervicem eius invasit et non repugnanti puero innumerabilia oscula dedit