<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="141" subtype="section"><ab>Ex Africa navis, ut promiseras,
                        cum pecunia tua familia non venit. Captatores iam exhausti liberalitatem
                        imminuerunt. Itaque aut fallor, aut fortuna communis coepit redire ad
                        paenitentiam tuam”<note>tuam <hi rend="italics">Busch:</hi> suam.</note>
                        <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>“Omnes, qui in testamento meo legata habent, praeter
                        libertos meos hac condicione percipient, quae dedi, si corpus meum in partes
                        conciderint et astante populo comederint” <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>“Apud quasdam gentes scimus adhuc legem servari, ut a
                        propinquis suis consumantur defuncti, adeo quidem, ut obiurgentur aegri
                        frequenter, quod carnem suam faciant peiorem. His admoneo amicos meos, ne
                        recusent quae iubeo, sed quibus animis devoverint spiritum meum, eisdem
                        etiam corpus consumant”. . . <lb type="paragraph"/>Excaecabat pecuniae
                        ingens fama oculos animosque miserorum. “ <lg><l>Gorgia paratus erat exsequi <gap reason="lost"/>
                            </l></lg> ” <lb type="paragraph"/>“De stomachi tui recusatione non habeo quod
                        timeam. Sequetur imperium, si promiseris illi pro unius horae fastidio
                        multorum bonorum pensationem. Operi modo oculos et finge te non humana
                        viscera sed centies sestertium comesse. Accedit hue, quod aliqua inveniemus
                        blandimenta, quibus saporem mutemus. Neque enim ulla care per se placet, sed
                        arte quadam corrumpitur et stomacho conciliatur averso. Quod si exemplis
                        quoque vis probari consilium, Saguntini oppressi ab Hannibale humanas edere
                        carnes, nec<pb xml:id="p.322"/> nereditatem exspectabant.
                            Petelini<note>Petelini <hi rend="italics">Puteanus:</hi> Petavii.</note>
                        idem fecerunt in ultima fame, nec quicquam aliud in hac epulatione
                        captabant, nisi tantum ne esurirent. Cum esset Numantia a Scipione capta,
                        inventae sunt matres, quae liberorum suorum tenerent semesa in sinu corpora”
                            <gap reason="lost"/>
                        <pb xml:id="p.324"/>
                    </ab></div></div></body></text></TEI>