<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="140" subtype="section"><ab>Matrona inter primas honesta,
                        Philomela nomine, quae multas saepe hereditates officio aetatis extorserat,
                        tum anus et floris exstincti, filium filiamque ingerebat orbis senibus, et
                        per hanc successionem artem suam perseverabat extendere. Ea ergo ad Eumolpum
                        venit et commendare liberos suos eius prudentiae bonitatique <gap reason="lost"/> credere se et vota sua. Illum esse solum in toto orbe
                        terrarum, qui praeceptis etiam salubribus instruere iuvenes quotidie posset.
                        Ad summam, relinquere se pueros in domo Eumolpi, ut ilium loquentem audirent
                            <gap reason="lost"/> quae sola posset hereditas iuvenibus dari. Nec
                        aliter fecit ac dixerat, filiamque speciosissimam cum fratre ephebo in
                        cubiculo reliquit simulavitque se in templum ire ad vota nuncupanda.
                        Eumolpus, qui tam frugi erat ut illi etiam ego puer viderer, non distulit
                        puellam invitare ad pigiciaca<note>pugesiaca <hi rend="italics">margin of
                                L.</hi></note> sacra. Sed et podagricum se esse lumborumque
                        solutorum omnibus dixerat, et si non servasset integram simulationem,
                        periclitabatur totam paene tragoediam evertere. Itaque ut constaret mendacio
                        fides, puellam quidem exoravit, ut sederet super commendatam bonitatem,
                        Coraci autem imperavit, ut lectum, in quo ipse iacebat, subiret
                            positisque<pb xml:id="p.318"/> in pavimento manibus dominum lumbis suis
                        commoveret. Ille lente<note>lente <hi rend="italics">Scioppius:</hi>
                            lento.</note> parebat imperio puellaeque artificium pari motu
                        remunerabat. Cum ergo res ad effectum spectaret, clara Eumolpus voce
                        exhortabatur Coraca, ut spissaret officium. Sic inter mercennarium amicamque
                        positus senex veluti oscillatione ludebat. Hoc semel iterumque ingenti risu,
                        etiam suo, Eumolpus fecerat. Itaque ego quoque, ne desidia consuetudinem
                        perderem, dum frater sororis suae automata per clostellum miratur, accessi
                        temptaturus, an pateretur iniuriam. Nec se reiciebat a blanditiis
                        doctissimus puer, sed me numen inimicum ibi quoque invenit <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>“Dii maiores sunt, qui me restituerunt in integrum
                        Mercurius enim, qui animas ducere et reducere solet, suis beneficiis
                        reddidit mihi, quod manus irata praeciderat, ut scias me gratiosiorem esse
                        quam Protesilaum aut quemquam alium antiquorum.” Haec locutus sustuli
                        tunicam Eumolpoque me totum approbavi. At ille primo exhorruit, deinde ut
                        plurimum crederet, utraque manu deorum beneficia tractat <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/> “Socrates, deorum hominumque <gap reason="lost"/> ,
                        gloriari solebat, quod nunquam neque in tabernam conspexerat nec ullius
                        turbae frequentioris concilio oculos suos crediderat. Adeo nihil est
                        commodius quam semper cum sapientia loqui.” <lb type="paragraph"/>“Omnia”
                        inquam “ista vera sunt; nec ulli enim celerius homines incidere debent in
                        malam fortunam, quam qui alienum concupiscunt. Unde plani autem, unde
                        levatores viverent, nisi aut locellos aut sonantes aere sacellos pro hamis
                        in turbam mitterent? Sicut muta animalia cibo inescantur, sic homines non
                        caperentur nisi spei aliquid morderent”. . <pb xml:id="p.320"/>
                        <lb type="paragraph"/></ab></div></div></body></text></TEI>