<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="138" subtype="section"><ab>Profert Oenothea scorteum
                        fascinum, quod ut oleo et minuto pipere atque urticae trito circumdedit
                        semine, paulatim coepit inserere ano meo <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>Hoc crudelissima anus spargit subinde umore femina mea
                            <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>Nasturcii sucum cum habrotono miscet perfusisque
                        inguinibus meis viridis urticae fascem comprehendit omniaque infra umbilicum
                        coepit lenta manu caedere <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>Aniculae quamvis solutae mero ac libidine essent,
                        eandem viam tentant et per aliquot vicos secutae fugientem “Prende furem”
                        clamant. Evasi tamen omnibus digitis inter praecipitem decursum cruentatis
                            <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>“Chrysis, quae priorem fortunam tuam oderat, hanc vel
                        cum periculo capitis persequi destinat” <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>“Quid huic formae aut Ariadne habuit aut Leda simile?
                        Quid contra hanc Helene, quid Venus posset? Ipse Paris, dearum
                            litigantium<note>litigantium <hi rend="italics">Dousa:</hi>
                            libidinantium.</note> iudex, si hanc in compa<pb xml:id="p.314"/>
                        ratione vidisset tam petulantibus oculis, et Helenen huic donasset et deas.
                        Saltem si permitteretur osculum capere, si illud caeleste ac divinum pectus
                        amplecti forsitan rediret hoc corpus ad vires et resipiscerent partes
                        veneficio, credo, sopitae. Nec me contumeliae lassant: quod verberatus sum,
                        nescio; quod eiectus sum, lusum puto. Modo redire in gratiam liceat” <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/></ab></div></div></body></text></TEI>