Dum illa carnis etiam paululum delibat et dum coaequale natalium suorum sinciput in carnarium furca reponit, fracta est putris sella, quae staturae altitudinem adiecerat, anumque pondere suo deiectam super foculum mittit. Frangitur ergo cervix cucumulae ignemque modo convalescentem restinguit. Vexat cubitum ipsa stipite ardenti L faciemque totam excitato cinere perfundit. Consurrexi LO equidem turbatus anumque non sine risu erexi L Statimque, ne res aliqua sacrificium moraretur, ad reficiendum ignem in viciniam cucurrit “ Itaque ad casae ostiolum processi ” O cum ecce tres anseres sacri qui, ut puto medio LO L die solebant ab anu diaria exigere, impetum in LO me faciunt foedoque ac veluti rabioso stridore circumsistunt trepidantem. Atque alius tunicam meam lacerat, alius vincula calceamentorum resolvit ac trahit; unus etiam, dux ac magister saevitiae, non dubitavit crus meum serrato vexare morsu. Oblitus itaque nugarum pedem mensulae extorsi coepique pugnacissimum animal armata elidere manu. Nec satiatus defunctorio ictu, morte me anseris vindicavi:“ Tales Herculea Stymphalidas arte coactas ad caelum fugisse reor, pennaeque fluentis Harpyias, cum Phineo maduere veneno fallaces epulae. Tremuit perterritus aether planctibus insolitis, confusaque regia caeli ” Iam reliqui revolutam passimque per totum effusam L pavimentum collegerant fabam, orbatique, ut existimo, duce redierant in templum, cum ego praeda simul atque hac vindicta gaudens post lectum occisum anserem mitto vulnusque cruris haud altum aceto diluo. Deinde convicium verens abeundi formavi consilium, collectoque cultu meo ire extra casam coepi. Necdum superaveram superaveram Turnebus: liberaveram orlibaveram. cellulae limen, cum animadverto Oenotheam cum testo ignis pleno venientem. Reduxi igitur gradum proiectaque veste, tanquam exspectarem morantem, in aditu steti. Collocavit illa ignem cassis harundinibus collectum, ingestisque super pluribus lignis excusare coepit moram, quod amica se non dimisisset nisi tribus potionibus e lege siccatis. “Quid” porro “tu” inquit “me absente fecisti, aut ubi est faba?” Ego, qui putaveram me rem laude etiam dignam fecisse, ordine illi totum proelium exposui, et ne diutius tristis esset, iacturae pensionem anserem obtuli. Quem anus ut vidit, tam magnum aeque clamorem LO sustulit, ut putares iterum anseres limen intrasse. Confusus itaque et novitate facinoris attonitus quaerebam, quid excanduisset, aut quare anseris potius quam mei misereretur. At illa complosis manibus “Scelerate” inquit “etiam loqueris? Nescis quam magnum flagitium admiseris: occidisti Priapi delicias, anserem omnibus matronis acceptissimum. Itaque ne te putes nihil egisse, si magistratus hoc scierint, ibis in crucem. Polluisti sanguine domicilium meum ante hunc diem inviolatum, fecistique ut me, quisquis voluerit inimicus, sacerdotio pellat.” “Rogo” inquam “noli clamare: ego tibi pro ansere L struthocamelum reddam” Dum haec me stupente in lectulo sedet anserisque fatum complorat, interim Proselenos cum impensa sacrificii venit, visoque ansere occiso sciscitata causam tristitiae et ipsa flere vehementius coepit meique misereri, tanquam patrem meum, non publicum anserem, occidissem. Itaque taedio fatigatus “rogo” inquam “expiare manus pretio liceat liceat Dousa: licet. si vos provocassem, etiam si homicidium fecissem. Ecce duos aureos pono, unde possitis et deos et anseres emere.” Quos ut vidit Oenothea, “ignosce” inquit “adulescens, sollicita sum tua causa. Amoris est hoc argumentum, non malignitatis. Itaque dabimus operam, ne quis sciat. Tu modo deos roga, ut illi facto tuo ignoscant.” “ Quisquis habet nummos, secura navigat navigat Vincentius: naviget. aura LO fortunamque suo temperat arbitrio. Uxorem ducat Danaen ipsumque licebit Acrisium iubeat credere quod Danaen. Carmina componat, declamet, concrepet omnes et peragat causas sitque Catone prior. Iurisconsultus “parret, non parret” habeto atque esto quicquid Servius et Labeo. Multa loquor: quod vis, nummis praesentibus opta, et veniet. Clausum possidet area Iovem ” Infra manus meas camellam vini posuit, et cum L digitos pariter extensos porris apioque lustrasset, abellanas nuces cum precatione mersit in vinum. Et sive in summum redierant, sive subsederant, ex hoc coniecturam ducebat. hoc Goldast: hac coniecturam ducebat Dousa: coniectura dicebat. Nec me fallebat inanes scilicet ac sine medulla ventosas nuces in summo umore consistere, graves autem et plenas integro fructu ad ima deferri. Recluso pectore extraxit fartissimum fartissimum Heinsius: fortissimum. iecur et inde mihi futura praedixit. Immo, ne quod vestigium sceleris superesset, totum anserem laceratum verubus confixit epulasque etiam lautas paulo ante, ut ipsa dicebat, perituro paravit “ Volabant inter haec potiones meracae ” Profert Oenothea scorteum fascinum, quod ut oleo et minuto pipere atque urticae trito circumdedit semine, paulatim coepit inserere ano meo Hoc crudelissima anus spargit subinde umore femina mea Nasturcii sucum cum habrotono miscet perfusisque inguinibus meis viridis urticae fascem comprehendit omniaque infra umbilicum coepit lenta manu caedere Aniculae quamvis solutae mero ac libidine essent, eandem viam tentant et per aliquot vicos secutae fugientem “Prende furem” clamant. Evasi tamen omnibus digitis inter praecipitem decursum cruentatis “Chrysis, quae priorem fortunam tuam oderat, hanc vel cum periculo capitis persequi destinat” “Quid huic formae aut Ariadne habuit aut Leda simile? Quid contra hanc Helene, quid Venus posset? Ipse Paris, dearum litigantium litigantium Dousa: libidinantium. iudex, si hanc in compa ratione vidisset tam petulantibus oculis, et Helenen huic donasset et deas. Saltem si permitteretur osculum capere, si illud caeleste ac divinum pectus amplecti forsitan rediret hoc corpus ad vires et resipiscerent partes veneficio, credo, sopitae. Nec me contumeliae lassant: quod verberatus sum, nescio; quod eiectus sum, lusum puto. Modo redire in gratiam liceat” Torum frequenti tractatione vexavi, amoris mei quasi quandam imaginem. “ Non solum me numen et implacabile fatum persequitur. Prius Inachia Tirynthius ora exagitatus onus caeli tulit, ante profanam Laomedon gemini satiavit numinis iram, Iunonem Peliassensit, tulit inscius arma Telephus et regnum Neptuni pavit Vlixes. Me quoque per terras, per cani Nereos aequor Hellespontiaci sequitur gravis ira Priapi ” Quaerere a Gitone meo coepi, num aliquis me quaesisset. “Nemo” inquit “hodie. Sed hesterno die mulier quaedam haud inculta ianuam intravit, cumque diu mecum esset locuta et me accersito sermone lassasset, ultimo coepit dicere, te noxam meruisse daturumque serviles poenas, si laesus in querella perseverasset” Nondum querellam finieram, cum Chrysis intervenit amplexuque effusissimo me invasit et “Teneo te” inquit “qualem speraveram: tu desiderium meum, tu voluptas mea, nunquam finies hunc ignem, nisi sanguine exstinxeris” Unus ex noviciis servulis subito accurrit et mihi dominum iratissimum esse affirmavit, quod biduo iam officio defuissem. Recte ergo me facturum, si excusationem aliquam idoneam praeparassem. Vix enim posse fieri, ut rabies irascentis sine verbere consideret Matrona inter primas honesta, Philomela nomine, quae multas saepe hereditates officio aetatis extorserat, tum anus et floris exstincti, filium filiamque ingerebat orbis senibus, et per hanc successionem artem suam perseverabat extendere. Ea ergo ad Eumolpum venit et commendare liberos suos eius prudentiae bonitatique credere se et vota sua. Illum esse solum in toto orbe terrarum, qui praeceptis etiam salubribus instruere iuvenes quotidie posset. Ad summam, relinquere se pueros in domo Eumolpi, ut ilium loquentem audirent quae sola posset hereditas iuvenibus dari. Nec aliter fecit ac dixerat, filiamque speciosissimam cum fratre ephebo in cubiculo reliquit simulavitque se in templum ire ad vota nuncupanda. Eumolpus, qui tam frugi erat ut illi etiam ego puer viderer, non distulit puellam invitare ad pigiciaca pugesiaca margin of L. sacra. Sed et podagricum se esse lumborumque solutorum omnibus dixerat, et si non servasset integram simulationem, periclitabatur totam paene tragoediam evertere. Itaque ut constaret mendacio fides, puellam quidem exoravit, ut sederet super commendatam bonitatem, Coraci autem imperavit, ut lectum, in quo ipse iacebat, subiret positisque in pavimento manibus dominum lumbis suis commoveret. Ille lente lente Scioppius: lento. parebat imperio puellaeque artificium pari motu remunerabat. Cum ergo res ad effectum spectaret, clara Eumolpus voce exhortabatur Coraca, ut spissaret officium. Sic inter mercennarium amicamque positus senex veluti oscillatione ludebat. Hoc semel iterumque ingenti risu, etiam suo, Eumolpus fecerat. Itaque ego quoque, ne desidia consuetudinem perderem, dum frater sororis suae automata per clostellum miratur, accessi temptaturus, an pateretur iniuriam. Nec se reiciebat a blanditiis doctissimus puer, sed me numen inimicum ibi quoque invenit “Dii maiores sunt, qui me restituerunt in integrum Mercurius enim, qui animas ducere et reducere solet, suis beneficiis reddidit mihi, quod manus irata praeciderat, ut scias me gratiosiorem esse quam Protesilaum aut quemquam alium antiquorum.” Haec locutus sustuli tunicam Eumolpoque me totum approbavi. At ille primo exhorruit, deinde ut plurimum crederet, utraque manu deorum beneficia tractat “Socrates, deorum hominumque , gloriari solebat, quod nunquam neque in tabernam conspexerat nec ullius turbae frequentioris concilio oculos suos crediderat. Adeo nihil est commodius quam semper cum sapientia loqui.” “Omnia” inquam “ista vera sunt; nec ulli enim celerius homines incidere debent in malam fortunam, quam qui alienum concupiscunt. Unde plani autem, unde levatores viverent, nisi aut locellos aut sonantes aere sacellos pro hamis in turbam mitterent? Sicut muta animalia cibo inescantur, sic homines non caperentur nisi spei aliquid morderent”. .