<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="134" subtype="section"><ab>“Quae striges comederunt nervos
                        tuos, aut quod <note place="marg"><hi rend="italics">L</hi></note>
                        purgamentum nocte calcasti in trivio aut cadaver? Ne<pb xml:id="p.300"/> a
                        puero quidem te vindicasti, sed mollis, debilis, lassus tanquam caballus in
                        clivo, et operam et sudorem perdidisti. Nec contentus ipse peccare, mihi
                        deos iratos excitasti”<note>excitasti <hi rend="italics">Wouwer:</hi>
                            extricasti.</note>
                        <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/><pb ed="org"/> Ac me iterum in cellam sacerdotis nihil
                        recusantem <note place="marg"><hi rend="italics">LO</hi></note> perduxit
                        impulitque super lectum et harundinem ab ostio rapuit iterumque nihil
                        respondentem mulcavit. Ac nisi primo ictu harundo quassata impetum
                        verberantis minuisset, forsitan etiam brachia mea caputque fregisset.
                        Ingemui ego utique propter mascarpionem, lacrimisque ubertim manantibus
                        obscuratum dextra caput super pulvinum inclinavi. Nec minus illa fletu
                        confusa altera parte lectuli sedit aetatisque longae moram tremulis vocibus
                        coepit accusare, donec intervenit sacerdos. <lb type="paragraph"/>“Quid vos”
                        inquit “in cellam meam tanquam ante recens bustum venistis? <pb ed="org"/>
                        Utique die feriarum, quo <note place="marg"><hi rend="italics">O</hi></note>
                        etiam lugentes rident.” <lb type="paragraph"/><pb ed="org"/>“O” inquit
                        “Oenothea, hunc adulescentem quem <note place="marg"><hi rend="italics">LO</hi></note> vides: malo astro natus est; nam neque puero neque
                        puellae bona sua vendere potest. <pb ed="org"/> Nunquam tu hominem <note place="marg"><hi rend="italics">L</hi></note> tam infelicem vidisti:
                        lorum in aqua, non inguina habet. <pb ed="org"/> Ad summam, qualem putas
                        esse, qui de Circes <note place="marg"><hi rend="italics">LO</hi></note>
                        toro sine voluptate surrexit?” <pb ed="org"/> His auditis Oenothea <note place="marg"><hi rend="italics">L</hi></note> inter utrumque consedit
                        motoque diutius capite “Istum” inquit “<lb type="paragraph"/>morbum sola sum
                        quae emendare scio. Et ne <hi rend="italics">me</hi> putetis perplexe agere,
                        rogo ut adulescentulus mecum nocte dormiat <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>“ <lg><l part="I">nisi illud tam rigidum reddidero quam cornu:</l></lg>
                        <pb xml:id="p.302"/>
                        <lg><l><pb ed="org"/> Quicquid in orbe vides, paret mihi. Florida
                                tellus,</l><l>cum volo, siccatis arescit languida sucis,</l><l>cum volo, fundit opes, scopulique atque horrida saxa</l><l>Niliacas iaculantur aquas. Milli pontus inertes</l><l>submittit fluctus, zephyríque tacentia ponunt</l><l>ante meos sua flabra pedes. Mihi flumina parent</l><l>Hyrcanaeque tigres et iussi stare dracones.</l><l>Quid leviora loquor? Lunae descendit imago</l><l>carminibus deducta meis, trepidusque furentes</l><l>flectere Phoebus equos revoluto cogitur orbe.</l><l>Tantum dicta valent. Taurorum flamma quiescit</l><l>virgineis exstincta sacris, Phoebeia Circe</l><l>carminibus magicis socios mutavit Vlixis,</l><l>Proteus esse solet quicquid libet. His ego callens</l><l>artibus Idaeos frutices in gurgite sistam</l><l>et rursus fluvios in summo vertice ponam.</l></lg> ”” <lb type="paragraph"/></ab></div></div></body></text></TEI>