<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="130" subtype="section"><ab>Libenter quidem parui ancillae
                        verbaque codicillis talia imposui: “Polyaenos Circae salutem. Fateor me,
                        domina, saepe peccasse; nam et homo sum et adhuc iuvenis. Nunquam tamen ante
                        hunc diem usque ad mortem deliqui. Habes confitentem reum: quicquid
                        iusseris, merui. Proditionem feci, hominem occidi, templum violavi: in haec
                        facinora quaere supplicium. Sive occidere placet, ferro meo venio, sive
                        verberibus contenta es, curro nudus ad dominam. Illud unum memento, non me
                        sed instrumenta peccasse. Paratus miles arma non habui. Quis hoc turbaverit,
                        nescio. Forsitan animus antecessit corporis moram, forsitan dum omnia
                        concupisco, voluptatem tempore consumpsi. Non invenio, quod feci. Paralysin
                        tamen cavere iubes: tanquam ea<note>ea <hi rend="italics">Buecheler:</hi>
                            iam.</note> maior fieri<pb xml:id="p.290"/> possit, quae abstulit mihi,
                        per quod etiam te habere potui. Summa tamen excusationis meae haec est:
                        placebo tibi, si me culpam emendare permiseris” <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/><pb ed="org"/>Dimissa cum eiusmodi pollicitatione
                        Chryside curavi <note place="marg"><hi rend="italics">L</hi></note>
                        diligentius noxiosissimum corpus, balneoque praeterito modica unctione usus,
                        mox cibis validioribus pastus, id est bulbis cochlearumque sine iure
                        cervicibus, hausi parcius merum. Hinc ante somnum levissima ambulatione
                        compositus sine Gitone cubiculum intravi. Tanta erat placandi cura, ut
                        timerem, ne latus meum frater convelleret.</ab></div></div></body></text></TEI>