<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="126" subtype="section"><ab>Quia nosti venerem tuam, superbiam
                        captas vendisque amplexus, non commodas. Quo enim spectant flexae pectine
                        comae, quo facies medicamine attrita et oculorum quoque mollis petulantia,
                        quo incessus arte<note>arte <hi rend="italics">Dousa:</hi> tute.</note>
                        compositus et ne vestigia quidem pedum extra mensuram aberrantia, nisi quod
                        formam prostituis, ut<pb xml:id="p.278"/> vendas? Vides me: nec auguria novi
                        nec mathematicorum caelum curare soleo, ex vultibus tamen hominum mores
                        colligo, et cum spatiantem vidi, quid cogitet<note>cogitet <hi rend="italics">Burmann:</hi> cogites.</note> scio. Sive ergo nobis
                        vendis quod peto, mercator paratus est, sive quod humanius est, commodas,
                        effice ut beneficium debeamus. Nam quod servum te et humilem fateris,
                        accendis desiderium aestuantis. Quaedam enim feminae sordibus calent, nec
                        libidinem concitant, nisi aut servos viderint aut statores altius cinctos.
                        Harena alias accendit aut perfusus pulvere mulio aut histrio scaenae
                        ostentatione traductus. Ex hac nota domina est mea: usque ab orchestra
                        quattuordecim transilit et in extrema plebe quaerit quod diligat.” <lb type="paragraph"/>Itaque oratione blandissima plenus “rogo” inquam
                        “numquid illa, quae me amat, tu es?” Multum risit ancilla post; tam frigidum
                        schema et “nolo” inquit “tibi tam valde placeas. Ego adhuc servo nunquam
                        succubui, nec hoc dii sinant, ut amplexus meos in crucem mittam. Viderint
                        matronae, quae flagellorum vestigia osculantur; ego etiam si ancilla sum,
                        nunquam tamen nisi in equestribus sedeo.” Mirari equidem tam discordem
                        libidinem coepi atque inter monstra numerare, quod ancilla haberet matronae
                        superbiam et matrona ancillae humilitatem. <lb type="paragraph"/><pb ed="org"/>Procedentibus deinde longius iocis rogavi ancillam, <note place="marg"><hi rend="italics">LO</hi></note> ut in platanona
                        perduceret dominam. Placuit puellae consilium. Itaque collegit altius
                        tunicam flexitque se<pb xml:id="p.280"/> in eum daphnona, qui ambulationi
                        haerebat. Nec diu morata dominam producit e latebris laterique meo applicat,
                        mulierem omnibus simulacris emendatiorem. Nulla vox est quae formam eius
                        possit comprehendere, nam quicquid dixero, minus erit. Crines ingenio suo
                        flexi per totos se umeros effuderant, frons minima et quae radices
                        capillorum retro flexerat, supercilia usque ad malarum scripturam currentia
                        et rursus confinio luminum paene permixta, oculi clariores stellis extra
                        lunam fulgentibus, nares paululum inflexae et osculum quale Praxiteles
                        habere Dianam credidit. Iam mentum, iam cervix, iam manus, iam pedum candor
                        intra auri gracile vinculum positus: Parium marmor exstinxerat. Itaque tunc
                        primum Dorida vetus amator contempsi <gap reason="lost"/> “ <lg><l part="I">Quid factum est, quod tu proiectis, Iuppiter, armis</l><l part="M">inter caelicolas fabula muta taces?</l><l part="I">Nunc erat a torva submittere cornua fronte,</l><l part="M">nunc pluma canos dissimulare tuos.</l><l part="I">Haec vera est Danae. Tempta modo tangere corpus,</l><l part="M">iam tua flammifero membra calore fluent <gap reason="lost"/>
                            </l></lg> ” <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="127" subtype="section"><ab>Delectata illa risit tam blandum,
                        ut videretur mihi plenum os extra nubem luna proferre. Mox digitis
                        gubernantibus vocem “Si non fastidis” inquit “femi<pb xml:id="p.282"/> nam
                        ornatam et hoc primum anno virum expertam, concilio tibi, o iuvenis,
                        sororem. Habes tu quidem et fratrem, neque enim me piguit inquirere, sed
                        quid prohibet et sororem adoptare? Eodem gradu venio. Tu tantum dignare et
                        meum osculum, cum libuerit, agnoscere.” “Immo” inquam ego “per formam tuam
                        te rogo, ne fastidias hominem peregrinum inter cultores admittere. Invenies
                        religiosum, si te adorari permiseris. Ac ne me iudices ad hoc templum Amoris
                        gratis accedere, dono tibi fratrem meum.” “Quid? tu”<note>quid tu <hi rend="italics">Pithoeus:</hi> quidni.</note> inquit illa “donas mihi
                        eum, sine quo non potes vivere, ex cuius osculo pendes, quem sic tu amas,
                        quemadmodum ego te volo?” Haec ipsa cum diceret, tanta gratia conciliabat
                        vocem loquentis, tam dulcis sonus pertemptatum mulcebat aëra, ut putares
                        inter auras canere Sirenum concordiam. Itaque miranti <del>et</del> toto
                        mihi caelo clarius nescio quid relucente libuit deae nomen quaerere. “Ita”
                        inquit “non dixit tibi ancilla mea me Circen vocari? Non sum quidem Solis
                        progenies, nec mea mater, dum placet, labentis mundi cursum detinuit. Habebo
                        tamen quod caelo imputem, si nos fata coniunxerint. Immo iam nescio quid
                        tacitis cogitationibus deus agit. Nec sine causa Polyaenon Circe amat:
                        semper inter haec nomina magna fax surgit. Sume ergo amplexum, si placet.
                        Neque est<pb xml:id="p.284"/> quod curiosum aliquem extimescas: longe ab hoc
                        loco frater est.” Dixit haec Circe, implicitumque me brachiis mollioribus
                        pluma deduxit in terram vario gramine indutam. “ <lg><l>Idaeo quales fudit de vertice flores</l><l>terra parens, cum se concesso<note>concesso <hi rend="italics">Sambucus:</hi> confesso.</note> iunxit amori</l><l>Iuppiter et toto concepit pectore flammas:</l><l>emicuere rosae violaeque et molle cyperon,</l><l>albaque de viridi riserunt lilia prato:</l><l>talis humus Venerem molles clamavit in herbas,</l><l>candidiorque dies secreto favit amori.</l></lg> ” <lb type="paragraph"/>In hoc gramine pariter compositi mille osculis
                        lusimus, quaerentes voluptatem robustam <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="128" subtype="section"><ab><pb ed="org"/> “Quid est?” inquit
                        “numquid te osculum meum <note place="marg"><hi rend="italics">L</hi></note>
                        offendit? Numquid spiritus ieiunio marcens?<note>marcenls <hi rend="italics">Buecheler:</hi> macer.</note> Numquid alarum negligens sudor?
                            Aut<note>Aut <hi rend="italics">Buecheler: puto.</hi></note> si haec non
                        sunt, numquid Gitona times?” Perfusus ego rubore manifesto etiam si quid
                        habueram virium, perdidi, totoque corpore velut luxato<note>luxato <hi rend="italics">Jungermann:</hi> laxato.</note> quaeso “inquam
                        regina, noli suggillare miserias. Veneficio contactus sum” <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>“Dic, Chrysis, sed verum: numquid indecens sum?
                        Numquid incompta? Numquid ab aliquo naturali vitio formam meam excaeco? Noli
                        decipere dominam tuam. Nescio quid peccavimus.” Rapuit deinde tacenti
                        speculum, et postquam omnes vultus temptavit, quos solet inter amantes risus
                        fingere, excussit vexatam solo vestem raptimque aedem Veneris intravit. Ego
                        contra damnatus et quasi quodam visu in horrorem perductus interrogare
                        animum meum coepi, an vera voluptate fraudatus essem. <pb xml:id="p.286"/> “ <lg><l><pb ed="org"/> Nocte soporifera veluti cum somnia ludunt</l></lg>
                        <note place="marg"><hi rend="italics">LO</hi></note>
                        <lg><l>errantes oculos effossaque protulit aurum</l><l>in lucem tellus: versat manus improba furtum</l><l>thesaurosque rapit, sudor quoque perluit ora</l><l>et mentem timor altus habet, ne forte gravatum</l><l>excutiat gremium secreti conscius auri:</l><l>mox ubi fugerunt elusam gaudia mentem</l><l>veraque forma redit, animus, quod perdidit, optat</l><l>atque in praeterita se totus imagine versat <gap reason="lost"/>
                            </l></lg> ” <lb type="paragraph"/><pb ed="org"/>“Itaque hoc nomine tibi gratias
                        ago, quod me <note place="marg"><hi rend="italics">L</hi></note> Socratica
                        fide diligis. Non tam intactus Alcibiades in praeceptoris sui lecto iacuit”
                            <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="129" subtype="section"><ab>“<lb type="paragraph"/>Crede mihi,
                        frater, non intellego me virum esse, non sentio. Funerata est illa pars
                        corporis, qua quondam Achilles eram <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>Veritus puer, ne in secreto deprehensus daret
                        sermonibus locum, proripuit se et in partem aedium interiorem fugit <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/><pb ed="org"/>cubiculum autem meum Chrysis intravit
                        codicillosque <note place="marg"><hi rend="italics">LO</hi></note> mihi
                        dominae suae reddidit, in quibus haec erant scripta: Circe Polyaeno salutem.
                        Si libidinosa essem, quererer decepta; nunc etiam languori tuo gratias ago.
                        In umbra voluptatis diutius lusi. Quid tamen agas, quaero, et an tuis
                        pedibus perveneris domum; negant enim medici sine nervis homines ambulare
                        posse. Narrabo tibi, adulescens, paralysin cave. Nunquam ego aegrum tam
                        magno periculo vidi; medius fidius iam peristi. Quod si idem frigus genua
                        manusque temptaverit tuas, licet ad tubicines mittas.<pb xml:id="p.288"/>
                        Quid ergo est? Etiam si gravem iniuriam accepi, homini tamen misero non
                        invideo medicinam. Si vis sanus esse, Gitonem roga. Recipies, inquam, nervos
                        tuos, si triduo sine fratre dormieris. Nam quod ad me attinet, non timeo, ne
                        quis inveniatur cui minus placeam. Nec speculum mihi nec fama mentitur.
                        Vale, si potes.” <lb type="paragraph"/>Ut intellexit Chrysis perlegisse me
                        totum convicium,“Solent” inquit “haec fieri, et praecipue in hac civitate,
                        in qua mulieres etiam lunam deducunt . . itaque huius quoque rei cura
                        agetur. Rescribe modo blandius dominae animumque eius candida humanitate
                        restitue. Verum enim fatendum est: ex qua hora iniuriam accepit, apud se non
                        est.” </ab></div><div type="textpart" n="130" subtype="section"><ab>Libenter quidem parui ancillae
                        verbaque codicillis talia imposui: “Polyaenos Circae salutem. Fateor me,
                        domina, saepe peccasse; nam et homo sum et adhuc iuvenis. Nunquam tamen ante
                        hunc diem usque ad mortem deliqui. Habes confitentem reum: quicquid
                        iusseris, merui. Proditionem feci, hominem occidi, templum violavi: in haec
                        facinora quaere supplicium. Sive occidere placet, ferro meo venio, sive
                        verberibus contenta es, curro nudus ad dominam. Illud unum memento, non me
                        sed instrumenta peccasse. Paratus miles arma non habui. Quis hoc turbaverit,
                        nescio. Forsitan animus antecessit corporis moram, forsitan dum omnia
                        concupisco, voluptatem tempore consumpsi. Non invenio, quod feci. Paralysin
                        tamen cavere iubes: tanquam ea<note>ea <hi rend="italics">Buecheler:</hi>
                            iam.</note> maior fieri<pb xml:id="p.290"/> possit, quae abstulit mihi,
                        per quod etiam te habere potui. Summa tamen excusationis meae haec est:
                        placebo tibi, si me culpam emendare permiseris” <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/><pb ed="org"/>Dimissa cum eiusmodi pollicitatione
                        Chryside curavi <note place="marg"><hi rend="italics">L</hi></note>
                        diligentius noxiosissimum corpus, balneoque praeterito modica unctione usus,
                        mox cibis validioribus pastus, id est bulbis cochlearumque sine iure
                        cervicibus, hausi parcius merum. Hinc ante somnum levissima ambulatione
                        compositus sine Gitone cubiculum intravi. Tanta erat placandi cura, ut
                        timerem, ne latus meum frater convelleret.</ab></div></div></body></text></TEI>