Quia nosti venerem tuam, superbiam captas vendisque amplexus, non commodas. Quo enim spectant flexae pectine comae, quo facies medicamine attrita et oculorum quoque mollis petulantia, quo incessus arte arte Dousa: tute. compositus et ne vestigia quidem pedum extra mensuram aberrantia, nisi quod formam prostituis, ut vendas? Vides me: nec auguria novi nec mathematicorum caelum curare soleo, ex vultibus tamen hominum mores colligo, et cum spatiantem vidi, quid cogitet cogitet Burmann: cogites. scio. Sive ergo nobis vendis quod peto, mercator paratus est, sive quod humanius est, commodas, effice ut beneficium debeamus. Nam quod servum te et humilem fateris, accendis desiderium aestuantis. Quaedam enim feminae sordibus calent, nec libidinem concitant, nisi aut servos viderint aut statores altius cinctos. Harena alias accendit aut perfusus pulvere mulio aut histrio scaenae ostentatione traductus. Ex hac nota domina est mea: usque ab orchestra quattuordecim transilit et in extrema plebe quaerit quod diligat.” Itaque oratione blandissima plenus “rogo” inquam “numquid illa, quae me amat, tu es?” Multum risit ancilla post; tam frigidum schema et “nolo” inquit “tibi tam valde placeas. Ego adhuc servo nunquam succubui, nec hoc dii sinant, ut amplexus meos in crucem mittam. Viderint matronae, quae flagellorum vestigia osculantur; ego etiam si ancilla sum, nunquam tamen nisi in equestribus sedeo.” Mirari equidem tam discordem libidinem coepi atque inter monstra numerare, quod ancilla haberet matronae superbiam et matrona ancillae humilitatem. Procedentibus deinde longius iocis rogavi ancillam, LO ut in platanona perduceret dominam. Placuit puellae consilium. Itaque collegit altius tunicam flexitque se in eum daphnona, qui ambulationi haerebat. Nec diu morata dominam producit e latebris laterique meo applicat, mulierem omnibus simulacris emendatiorem. Nulla vox est quae formam eius possit comprehendere, nam quicquid dixero, minus erit. Crines ingenio suo flexi per totos se umeros effuderant, frons minima et quae radices capillorum retro flexerat, supercilia usque ad malarum scripturam currentia et rursus confinio luminum paene permixta, oculi clariores stellis extra lunam fulgentibus, nares paululum inflexae et osculum quale Praxiteles habere Dianam credidit. Iam mentum, iam cervix, iam manus, iam pedum candor intra auri gracile vinculum positus: Parium marmor exstinxerat. Itaque tunc primum Dorida vetus amator contempsi “ Quid factum est, quod tu proiectis, Iuppiter, armis inter caelicolas fabula muta taces? Nunc erat a torva submittere cornua fronte, nunc pluma canos dissimulare tuos. Haec vera est Danae. Tempta modo tangere corpus, iam tua flammifero membra calore fluent ” Delectata illa risit tam blandum, ut videretur mihi plenum os extra nubem luna proferre. Mox digitis gubernantibus vocem “Si non fastidis” inquit “femi nam ornatam et hoc primum anno virum expertam, concilio tibi, o iuvenis, sororem. Habes tu quidem et fratrem, neque enim me piguit inquirere, sed quid prohibet et sororem adoptare? Eodem gradu venio. Tu tantum dignare et meum osculum, cum libuerit, agnoscere.” “Immo” inquam ego “per formam tuam te rogo, ne fastidias hominem peregrinum inter cultores admittere. Invenies religiosum, si te adorari permiseris. Ac ne me iudices ad hoc templum Amoris gratis accedere, dono tibi fratrem meum.” “Quid? tu” quid tu Pithoeus: quidni. inquit illa “donas mihi eum, sine quo non potes vivere, ex cuius osculo pendes, quem sic tu amas, quemadmodum ego te volo?” Haec ipsa cum diceret, tanta gratia conciliabat vocem loquentis, tam dulcis sonus pertemptatum mulcebat aëra, ut putares inter auras canere Sirenum concordiam. Itaque miranti et toto mihi caelo clarius nescio quid relucente libuit deae nomen quaerere. “Ita” inquit “non dixit tibi ancilla mea me Circen vocari? Non sum quidem Solis progenies, nec mea mater, dum placet, labentis mundi cursum detinuit. Habebo tamen quod caelo imputem, si nos fata coniunxerint. Immo iam nescio quid tacitis cogitationibus deus agit. Nec sine causa Polyaenon Circe amat: semper inter haec nomina magna fax surgit. Sume ergo amplexum, si placet. Neque est quod curiosum aliquem extimescas: longe ab hoc loco frater est.” Dixit haec Circe, implicitumque me brachiis mollioribus pluma deduxit in terram vario gramine indutam. “ Idaeo quales fudit de vertice flores terra parens, cum se concesso concesso Sambucus: confesso. iunxit amori Iuppiter et toto concepit pectore flammas: emicuere rosae violaeque et molle cyperon, albaque de viridi riserunt lilia prato: talis humus Venerem molles clamavit in herbas, candidiorque dies secreto favit amori. ” In hoc gramine pariter compositi mille osculis lusimus, quaerentes voluptatem robustam “Quid est?” inquit “numquid te osculum meum L offendit? Numquid spiritus ieiunio marcens? marcenls Buecheler: macer. Numquid alarum negligens sudor? Aut Aut Buecheler: puto. si haec non sunt, numquid Gitona times?” Perfusus ego rubore manifesto etiam si quid habueram virium, perdidi, totoque corpore velut luxato luxato Jungermann: laxato. quaeso “inquam regina, noli suggillare miserias. Veneficio contactus sum” “Dic, Chrysis, sed verum: numquid indecens sum? Numquid incompta? Numquid ab aliquo naturali vitio formam meam excaeco? Noli decipere dominam tuam. Nescio quid peccavimus.” Rapuit deinde tacenti speculum, et postquam omnes vultus temptavit, quos solet inter amantes risus fingere, excussit vexatam solo vestem raptimque aedem Veneris intravit. Ego contra damnatus et quasi quodam visu in horrorem perductus interrogare animum meum coepi, an vera voluptate fraudatus essem. “ Nocte soporifera veluti cum somnia ludunt LO errantes oculos effossaque protulit aurum in lucem tellus: versat manus improba furtum thesaurosque rapit, sudor quoque perluit ora et mentem timor altus habet, ne forte gravatum excutiat gremium secreti conscius auri: mox ubi fugerunt elusam gaudia mentem veraque forma redit, animus, quod perdidit, optat atque in praeterita se totus imagine versat ” “Itaque hoc nomine tibi gratias ago, quod me L Socratica fide diligis. Non tam intactus Alcibiades in praeceptoris sui lecto iacuit” “ Crede mihi, frater, non intellego me virum esse, non sentio. Funerata est illa pars corporis, qua quondam Achilles eram Veritus puer, ne in secreto deprehensus daret sermonibus locum, proripuit se et in partem aedium interiorem fugit cubiculum autem meum Chrysis intravit codicillosque LO mihi dominae suae reddidit, in quibus haec erant scripta: Circe Polyaeno salutem. Si libidinosa essem, quererer decepta; nunc etiam languori tuo gratias ago. In umbra voluptatis diutius lusi. Quid tamen agas, quaero, et an tuis pedibus perveneris domum; negant enim medici sine nervis homines ambulare posse. Narrabo tibi, adulescens, paralysin cave. Nunquam ego aegrum tam magno periculo vidi; medius fidius iam peristi. Quod si idem frigus genua manusque temptaverit tuas, licet ad tubicines mittas. Quid ergo est? Etiam si gravem iniuriam accepi, homini tamen misero non invideo medicinam. Si vis sanus esse, Gitonem roga. Recipies, inquam, nervos tuos, si triduo sine fratre dormieris. Nam quod ad me attinet, non timeo, ne quis inveniatur cui minus placeam. Nec speculum mihi nec fama mentitur. Vale, si potes.” Ut intellexit Chrysis perlegisse me totum convicium,“Solent” inquit “haec fieri, et praecipue in hac civitate, in qua mulieres etiam lunam deducunt . . itaque huius quoque rei cura agetur. Rescribe modo blandius dominae animumque eius candida humanitate restitue. Verum enim fatendum est: ex qua hora iniuriam accepit, apud se non est.” Libenter quidem parui ancillae verbaque codicillis talia imposui: “Polyaenos Circae salutem. Fateor me, domina, saepe peccasse; nam et homo sum et adhuc iuvenis. Nunquam tamen ante hunc diem usque ad mortem deliqui. Habes confitentem reum: quicquid iusseris, merui. Proditionem feci, hominem occidi, templum violavi: in haec facinora quaere supplicium. Sive occidere placet, ferro meo venio, sive verberibus contenta es, curro nudus ad dominam. Illud unum memento, non me sed instrumenta peccasse. Paratus miles arma non habui. Quis hoc turbaverit, nescio. Forsitan animus antecessit corporis moram, forsitan dum omnia concupisco, voluptatem tempore consumpsi. Non invenio, quod feci. Paralysin tamen cavere iubes: tanquam ea ea Buecheler: iam. maior fieri possit, quae abstulit mihi, per quod etiam te habere potui. Summa tamen excusationis meae haec est: placebo tibi, si me culpam emendare permiseris” Dimissa cum eiusmodi pollicitatione Chryside curavi L diligentius noxiosissimum corpus, balneoque praeterito modica unctione usus, mox cibis validioribus pastus, id est bulbis cochlearumque sine iure cervicibus, hausi parcius merum. Hinc ante somnum levissima ambulatione compositus sine Gitone cubiculum intravi. Tanta erat placandi cura, ut timerem, ne latus meum frater convelleret.