<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="116" subtype="section"><ab>Hoc peracto libenter officio
                        destinatum carpimus iter ac momento temporis in montem sudantes con
                        scendimus, ex quo haud procul impositum arce sublimi oppidum cernimus. Nec
                        quod esset, sciebamus errantes, donec a vilico quodam Crotona esse
                        cognovimus, urbem antiquissimam et aliquando Italiae primam. Cum deinde
                        diligentius exploraremus, qui homines inhabitarent nobile solum, quodve
                        genus negotiationis praecipue probarent post attritas bellis frequentibus
                        opes, “O mi” inquit “hospites, si negotiatores estis, mutate propositum
                        aliudque vitae praesidium quaerite. Sin autem urbanioris notae homines
                        sustinetis semper mentiri, recta ad lucrum curritis. In hac enimurbe non
                        litterarum studia celebrantur, non eloquentia locum habet, non frugalitas
                        sanctique mores laudibus ad fructum perveniunt, sed quoscunque homines in<pb xml:id="p.246"/> hac urbe videritis, scitote in duas partes esse
                        divisos. Nam aut captantur aut captant. In hac urbe nemo liberos tollit,
                        quia quisquis suos heredes habet, non ad cenas,<note>cenas <hi rend="italics">Bongarsius:</hi> scenas.</note> non ad spectacula
                        admittitur, sed omnibus prohibetur commodis, inter ignominiosos latitat. Qui
                        vero nec uxores unquam duxerunt nec proximas necessitudines habent, ad
                        summos honores perveniunt, id est soli militares, soli fortissimi atque
                        etiam innocentes habentur. Adibitis” inquit “oppidum tanquam in pestilentia
                        campos, in quibus nihil aliud est nisi cadavera, quae lacerantur, aut corvi,
                        qui lacerant” <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="117" subtype="section"><ab>prudentior Eumolpus convertit ad
                        novitatem rei mentem genusque divinationis sibi non displicere confessus
                        est. Iocari ego senem poetica levitate credebam, cum ille “Utinam quidem
                        sufficeret largior scaena, id est vestis humanior, instrumentum lautius,
                        quod praeberet mendacio fidem: non mehercules penam istam differrem, sed
                        continuo vos ad magnas opes ducerem. Atquin promitto, quicquid exigeret,
                        dummodo placeret vestis, rapinae comes, et quicquid Lycurgi villa
                        grassantibus praebuisset. Nam nummos in praesentem usum deum matrem pro fide
                        sua reddituram” <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>“Quid ergo” inquit Eumolpus “cessamus mimum componere?
                        Facite ergo me dominum, si negotiatio placet.” Nemo ausus est artem damnare
                        nihil auferentem. Itaque ut duraret inter omnes tutum mendacium, in verba
                        Eumolpi sacramentum iuravimus: uri, vinciri, verberari ferroque necari, et
                        quicquid aliud Eumolpus iussisset. Tanquam legitimi gladia<pb xml:id="p.248"/> tores domino corpora animasque religiosissime addicimus. Post peractum
                        sacramentum serviliter ficti dominum consalutamus, elatumque ab Eumolpo
                        filium pariter condiscimus, iuvenem ingentis eloquentiae et spei, ideoque de
                        civitate sua miserrimum senem exisse, ne aut clientes sodalesque filii sui
                        aut sepulcrum quotidie causam lacrimarum cerneret. Accessisse huic
                        tristitiae proximum naufragium, quo amplius vicies sestertium amiserit; nec
                        illum iactura moveri, sed destitutum ministerio non agnoscere dignitatem
                        suam. Praeterea habere in Africa trecenties sestertium fundis nominibusque
                        depositum; nam familiam quidem tam magnam per agros Numidiae esse sparsam,
                        ut possit vel Carthaginem capere. Secundum hanc formulam imperamus Eumolpo,
                        ut plurimum tussiat, ut sit modo solutions stomachi cibosque omnes palam
                        damnet; loquatur aurum et argentum fundosque mendaces et perpetuam terrarum
                        sterilitatem; sedeat praeterea quotidie ad rationes tabulasque testamenti
                        omnibus <hi rend="italics">mensibus</hi> renovet. Et ne quid scaenae
                        deesset, quotiescunque aliquem nostrum vocare temptasset, alium pro alio
                        vocaret, ut facile appareret dominum etiam eorum meminisse, qui praesentes
                        non essent. <lb type="paragraph"/>His ita ordinatis, “quod belle
                        feliciterque eveniret” precati deos viam ingredimur. Sed neque Giton sub
                        insolito fasce durabat, et mercennarius Corax, detrectator ministerii,
                        posita frequentius sarcina male dicebat properantibus affirmabatque se aut
                        proiecturum sarcinas aut cum onere fugiturum. “Quid vos” inquit “iumen<pb xml:id="p.250"/> tum me putatis esse aut lapidariam navem? Hominis
                        operas locavi, non caballi. Nec minus liber sum quam vos, etiam si pauperem
                        pater me reliquit.” Nec contentus maledictis tollebat subinde altius pedem
                        et strepitu obsceno simul atque odore viam implebat. Ridebat contumaciam
                        Giton et singulos crepitus eius pari clamore prosequebatur <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="118" subtype="section"><ab><pb ed="org"/> “Multos <del>inquit
                            Eumolpos, o</del> iuvenes carmen <note place="marg"><hi rend="italics">LO</hi></note> decepit. Nam ut quisque versum pedibus instruxit
                        sensumque teneriorem verborum ambitu intexuit, putavit se continuo in
                        Heliconem venisse. Sic forensibus ministeriis exercitati frequenter ad
                        carminis tranquillitatem tanquam ad portum feliciorem<note>feliciorem <hi rend="italics">cod. Messaniensis:</hi> faciliorem <hi rend="italics">other MSS.</hi></note> refugerunt, credentes facilius poema exstrui
                        posse, quam controversiam sententiolis vibrantibus pictam. Ceterum neque
                        generosior spiritus vanitatem<note>vanitatem <hi rend="italics">cod.
                                Messaniensis:</hi> sanitatem <hi rend="italics">other
                            MSS.</hi></note> amat, neque concipere<note>concipere <hi rend="italics">cod. Bernensis:</hi> conspicere <hi rend="italics">L:</hi> conspici
                                <hi rend="italics">O.</hi></note> aut edere partum mens potest nisi
                        ingenti flumine litterarum inundata. Refugiendum est ab omni verborum, ut
                        ita dicam, vilitate et sumendae voces a plebe semotae,<note>semotae <hi rend="italics">Buecheler:</hi> summotae.</note> ut fiat 'odi
                        profanum vulgus et arceo.' Praeterea curandum est, ne sententiae emineant
                        extra corpus orationis expressae, sed intexto vestibus colore niteant.
                        Homerus testis et lyrici Romanusque Vergilius et Horatii curiosa felicitas.
                        Ceteri enim aut non viderunt viam, qua iretur ad carmen, aut
                            visam<note>visam <hi rend="italics">Faber:</hi> versum.</note> timuerunt
                        calcare. Ecce belli civilis ingens opus<pb xml:id="p.252"/> quisquis
                        attigerit, nisi plenus litteris, sub onere labetur. Non enim res gestae
                        versibus comprehendendae sunt, quod longe melius historici faciunt, sed per
                        ambages deorumque ministeria et fabulosum sententiarum tormentum
                        praecipitandus est liber spiritus, ut potius furentis animi vaticinatio
                        appareat quam religiosae orationis sub testibus fides: tanquam si placet hic
                        impetus, etiam si nondum recepit ultimam manum” <gap reason="lost"/>
                    </ab></div><div type="textpart" n="119" subtype="section"><ab> “ <lg><l>Orbem iam totum victor Romanus habebat,</l><l>qua mare, qua terrae, qua sidus currit utrumque.</l><l>Nec satiatus erat. Gravidis freta pulsa carinis</l><l>iam peragebantur; si quis sinus abditus ultra,</l><l>si qua foret tellus, quae fulvum mitteret aurum,</l><l>hostis erat, fatisque in tristia bella paratis</l><l>quaerebantur opes. Non vulgo nota placebant</l><l>gaudia, non usu plebeio trita voluptas.</l><l>Aes Ephyreiacum<note>Aes Ephyreiacum <hi rend="italics">Heinsius:</hi> aes epyrecum <hi rend="italics">and the like
                                        most MSS.:</hi> spolia Tum (cum <hi rend="italics">Dr</hi>)
                                    Senius <hi rend="italics">codd. Monacensis et
                                    Dresdensis.</hi></note> laudabat miles in unda;</l><l>quaesitus tellure nitor certaverat ostro;</l><l>hinc Numidae accusant,<note>accusant <hi rend="italics">L:</hi>
                                    accusatius O.</note> illinc nova vellera Seres,</l><l>atque Arabum populus sua despoliaverat arva.</l><l>Ecce aliae clades et laesae vulnera pacis.</l><l>Quaeritur in silvis auro fera, et ultimus Hammon</l><l>Afrorum excutitur, ne desit belua dente</l><l>ad mortes pretiosa; fames premit advena classes,</l><l>tigris et aurata gradiens vectatur in aula,</l><l>ut bibat humanum populo plaudente cruorem.</l><l>Heu, pudet effari perituraque prodere fata,</l><l>Persarum ritu male pubescentibus annis</l></lg>
                        <pb xml:id="p.254"/>
                        <lg><l>surripuere viros exsectaque viscera ferro</l><l>in venerem fregere, atque ut fuga nobilis aevi</l><l>circumscripta mora properantes differat annos,</l><l>quaerit se natura nec invenit. Omnibus ergo</l><l>scorta placent fractique enervi corpore gressus</l><l>et laxi crines et tot nova nomina vestis,</l><l>quaeque virum quaerunt. Ecce Afris eruta terris</l><l>citrea mensa greges servorum ostrumque renidens,</l><l>ponitur ac maculis imitatur vilius<note>vilius <hi rend="italics">Gronovius:</hi> vilibus. <hi rend="italics">For</hi>
                                    imitatur <hi rend="italics">some MSS. give</hi> mutatur.</note>
                                aurum</l><l>quae sensum trahat. Hoc sterile ac male nobile lignum</l><l>turba sepulta mero circum venit, omniaque orbis</l><l>praemia corruptis<note>corruptis <hi rend="italics">Buecheler:</hi>
                                    correptis.</note> miles vagus esurit armis.</l><l>Ingeniosa gula est. Siculo scarus aequore mersus</l><l>ad mensam vivus perducitur, atque Lucrinis</l><l>eruta litoribus vendunt conchylia cenas,</l><l>ut renovent per damna famem. Iam Phasidos unda</l><l>orbata est avibus, mutoque in litore tantum</l><l>solae desertis adspirant frondibus aurae.</l><l>Nec minor in campo furor est, emptique Quirites</l><l>ad praedam strepitumque lucri suffragia vertunt.</l><l>Venalis populus, venalis curia patrum,</l><l>est favor in pretio. Senibus quoque libera virtus</l><l>exciderat, sparsisque opibus conversa potestas</l><l>ipsaque maiestas auro corrupta iacebat.</l><l>Pellitur a populo victus Cato; tristior ille est,</l></lg>
                        <pb xml:id="p.256"/>
                        <lg><l>qui vicit, fascesque pudet rapuisse Catoni.</l><l>Namque—hoc dedecoris populo morumque ruina—</l><l>non homo pulsus erat, sed in uno victa potestas</l><l>Romanumque decus. Quare tam perdita Roma</l><l>ipsa sui merces erat et sine vindice praeda.</l><l>Praeterea gemino deprensam gurgite plebem<note>plebem <hi rend="italics">Crusius:</hi> praedam.</note></l><l>faenoris illuvies ususque exederat aeris.</l><l>Nulla est certa domus, nullum sine pignore corpus,</l><l>sed veluti tabes tacitis concepta medullis</l><l>intra membra furens curis latrantibus errat.</l><l>Arma placent miseris, detritaque commoda luxu</l><l>vulneribus reparantur. Inops audacia tuta est.</l><l>Hoc mersam caeno Romam somnoque iacentem</l><l>quae poterant artes sana ratione movere,</l><l>ni furor et bellum ferroque excita<note>excita <hi rend="italics">cod. Messaniensis:</hi> excisa.</note> libido?</l></lg> ” “ </ab></div><div type="textpart" n="120" subtype="section"><ab><lg><l>Tres tulerat Fortuna duces, quos obruit omnes</l><l>armorum strue diversa feralis Enyo.</l><l>Crassum Parthus habet, Libyco iacet aequore Magnus,</l><l>Iulius ingratam perfudit sanguine Romam,</l><l>et quasi non posset tot tellus ferre sepulcra,</l><l>divisit cineres. Hos gloria reddit honores.</l><l>Est locus exciso penitus demersus hiatu</l><l>Parthenopen inter magnaeque Dicarchidos arva,</l><l>Cocyti perfusus aqua; nam spiritus, extra</l><l>qui furit effusus, funesto spargitur aestu.</l><l>Non haec autumno tellus viret aut alit herbas</l></lg> ” “ <pb xml:id="p.258"/>
                        <lg><l>caespite laetus ager, non verno persona cantu</l><l>mollia discordi strepitu virgulta locuntur,</l><l>sed chaos et nigro squalentia pumice saxa</l><l>gaudent ferali circum tumulata cupressu.</l><l>Has inter sedes Ditis pater extulit ora</l><l>bustorum flammis et cana sparsa favilla,</l><l>ac tali volucrem Fortunam voce lacessit:</l><l>Rerum humanarum divinarumque potestas,</l><l>Fors, cui nulla placet nimium secura potestas,</l><l>quae nova semper amas et mox possessa relinquis,</l><l>ecquid Romano sentis te pondere victam,</l><l>nec posse ulterius perituram extollere molem?</l><l>Ipsa suas vires odit Romana iuventus</l><l>et quas struxit opes, male sustinet. Aspice late</l><l>luxuriam spoliorum et censum in damna furentem.</l><l>Aedificant auro sedesque ad sidera mittunt,</l><l>expelluntur aquae saxis, mare nascitur arvis,</l><l>et permutata rerum statione rebellant.</l><l>En etiam mea regna petunt. Perfossa dehiscit</l><l>molibus insanis tellus, iam montibus haustis</l><l>antra gemunt, et dum vanos<note>vanos <hi rend="italics">Delbenius:</hi> vanus <hi rend="italics">O:</hi> varios <hi rend="italics">L.</hi></note> lapis invenit usus,</l><l>inferni manes caelum sperare fatentur.</l><l>Quare age, Fors, muta pacatum in proelia vultum</l><l>Romanosque cie ac nostris da funera regnis.</l><l>Iam pridem nullo perfundimus ora cruore,</l><l>nec mea Tisiphone sitientis perluit artus,</l></lg>
                        <pb xml:id="p.260"/>
                        <lg><l>ex quo Sullanus bibit ensis et horrida tellus</l><l>extulit in lucem nutritas sanguine fruges.'</l></lg> ” “ </ab></div></div></body></text></TEI>