Hoc peracto libenter officio destinatum carpimus iter ac momento temporis in montem sudantes con scendimus, ex quo haud procul impositum arce sublimi oppidum cernimus. Nec quod esset, sciebamus errantes, donec a vilico quodam Crotona esse cognovimus, urbem antiquissimam et aliquando Italiae primam. Cum deinde diligentius exploraremus, qui homines inhabitarent nobile solum, quodve genus negotiationis praecipue probarent post attritas bellis frequentibus opes, “O mi” inquit “hospites, si negotiatores estis, mutate propositum aliudque vitae praesidium quaerite. Sin autem urbanioris notae homines sustinetis semper mentiri, recta ad lucrum curritis. In hac enimurbe non litterarum studia celebrantur, non eloquentia locum habet, non frugalitas sanctique mores laudibus ad fructum perveniunt, sed quoscunque homines in hac urbe videritis, scitote in duas partes esse divisos. Nam aut captantur aut captant. In hac urbe nemo liberos tollit, quia quisquis suos heredes habet, non ad cenas, cenas Bongarsius: scenas. non ad spectacula admittitur, sed omnibus prohibetur commodis, inter ignominiosos latitat. Qui vero nec uxores unquam duxerunt nec proximas necessitudines habent, ad summos honores perveniunt, id est soli militares, soli fortissimi atque etiam innocentes habentur. Adibitis” inquit “oppidum tanquam in pestilentia campos, in quibus nihil aliud est nisi cadavera, quae lacerantur, aut corvi, qui lacerant” prudentior Eumolpus convertit ad novitatem rei mentem genusque divinationis sibi non displicere confessus est. Iocari ego senem poetica levitate credebam, cum ille “Utinam quidem sufficeret largior scaena, id est vestis humanior, instrumentum lautius, quod praeberet mendacio fidem: non mehercules penam istam differrem, sed continuo vos ad magnas opes ducerem. Atquin promitto, quicquid exigeret, dummodo placeret vestis, rapinae comes, et quicquid Lycurgi villa grassantibus praebuisset. Nam nummos in praesentem usum deum matrem pro fide sua reddituram” “Quid ergo” inquit Eumolpus “cessamus mimum componere? Facite ergo me dominum, si negotiatio placet.” Nemo ausus est artem damnare nihil auferentem. Itaque ut duraret inter omnes tutum mendacium, in verba Eumolpi sacramentum iuravimus: uri, vinciri, verberari ferroque necari, et quicquid aliud Eumolpus iussisset. Tanquam legitimi gladia tores domino corpora animasque religiosissime addicimus. Post peractum sacramentum serviliter ficti dominum consalutamus, elatumque ab Eumolpo filium pariter condiscimus, iuvenem ingentis eloquentiae et spei, ideoque de civitate sua miserrimum senem exisse, ne aut clientes sodalesque filii sui aut sepulcrum quotidie causam lacrimarum cerneret. Accessisse huic tristitiae proximum naufragium, quo amplius vicies sestertium amiserit; nec illum iactura moveri, sed destitutum ministerio non agnoscere dignitatem suam. Praeterea habere in Africa trecenties sestertium fundis nominibusque depositum; nam familiam quidem tam magnam per agros Numidiae esse sparsam, ut possit vel Carthaginem capere. Secundum hanc formulam imperamus Eumolpo, ut plurimum tussiat, ut sit modo solutions stomachi cibosque omnes palam damnet; loquatur aurum et argentum fundosque mendaces et perpetuam terrarum sterilitatem; sedeat praeterea quotidie ad rationes tabulasque testamenti omnibus mensibus renovet. Et ne quid scaenae deesset, quotiescunque aliquem nostrum vocare temptasset, alium pro alio vocaret, ut facile appareret dominum etiam eorum meminisse, qui praesentes non essent. His ita ordinatis, “quod belle feliciterque eveniret” precati deos viam ingredimur. Sed neque Giton sub insolito fasce durabat, et mercennarius Corax, detrectator ministerii, posita frequentius sarcina male dicebat properantibus affirmabatque se aut proiecturum sarcinas aut cum onere fugiturum. “Quid vos” inquit “iumen tum me putatis esse aut lapidariam navem? Hominis operas locavi, non caballi. Nec minus liber sum quam vos, etiam si pauperem pater me reliquit.” Nec contentus maledictis tollebat subinde altius pedem et strepitu obsceno simul atque odore viam implebat. Ridebat contumaciam Giton et singulos crepitus eius pari clamore prosequebatur “Multos inquit Eumolpos, o iuvenes carmen LO decepit. Nam ut quisque versum pedibus instruxit sensumque teneriorem verborum ambitu intexuit, putavit se continuo in Heliconem venisse. Sic forensibus ministeriis exercitati frequenter ad carminis tranquillitatem tanquam ad portum feliciorem feliciorem cod. Messaniensis: faciliorem other MSS. refugerunt, credentes facilius poema exstrui posse, quam controversiam sententiolis vibrantibus pictam. Ceterum neque generosior spiritus vanitatem vanitatem cod. Messaniensis: sanitatem other MSS. amat, neque concipere concipere cod. Bernensis: conspicere L: conspici O. aut edere partum mens potest nisi ingenti flumine litterarum inundata. Refugiendum est ab omni verborum, ut ita dicam, vilitate et sumendae voces a plebe semotae, semotae Buecheler: summotae. ut fiat 'odi profanum vulgus et arceo.' Praeterea curandum est, ne sententiae emineant extra corpus orationis expressae, sed intexto vestibus colore niteant. Homerus testis et lyrici Romanusque Vergilius et Horatii curiosa felicitas. Ceteri enim aut non viderunt viam, qua iretur ad carmen, aut visam visam Faber: versum. timuerunt calcare. Ecce belli civilis ingens opus quisquis attigerit, nisi plenus litteris, sub onere labetur. Non enim res gestae versibus comprehendendae sunt, quod longe melius historici faciunt, sed per ambages deorumque ministeria et fabulosum sententiarum tormentum praecipitandus est liber spiritus, ut potius furentis animi vaticinatio appareat quam religiosae orationis sub testibus fides: tanquam si placet hic impetus, etiam si nondum recepit ultimam manum” “ Orbem iam totum victor Romanus habebat, qua mare, qua terrae, qua sidus currit utrumque. Nec satiatus erat. Gravidis freta pulsa carinis iam peragebantur; si quis sinus abditus ultra, si qua foret tellus, quae fulvum mitteret aurum, hostis erat, fatisque in tristia bella paratis quaerebantur opes. Non vulgo nota placebant gaudia, non usu plebeio trita voluptas. Aes Ephyreiacum Aes Ephyreiacum Heinsius: aes epyrecum and the like most MSS.: spolia Tum (cum Dr ) Senius codd. Monacensis et Dresdensis. laudabat miles in unda; quaesitus tellure nitor certaverat ostro; hinc Numidae accusant, accusant L: accusatius O. illinc nova vellera Seres, atque Arabum populus sua despoliaverat arva. Ecce aliae clades et laesae vulnera pacis. Quaeritur in silvis auro fera, et ultimus Hammon Afrorum excutitur, ne desit belua dente ad mortes pretiosa; fames premit advena classes, tigris et aurata gradiens vectatur in aula, ut bibat humanum populo plaudente cruorem. Heu, pudet effari perituraque prodere fata, Persarum ritu male pubescentibus annis surripuere viros exsectaque viscera ferro in venerem fregere, atque ut fuga nobilis aevi circumscripta mora properantes differat annos, quaerit se natura nec invenit. Omnibus ergo scorta placent fractique enervi corpore gressus et laxi crines et tot nova nomina vestis, quaeque virum quaerunt. Ecce Afris eruta terris citrea mensa greges servorum ostrumque renidens, ponitur ac maculis imitatur vilius vilius Gronovius: vilibus. For imitatur some MSS. give mutatur. aurum quae sensum trahat. Hoc sterile ac male nobile lignum turba sepulta mero circum venit, omniaque orbis praemia corruptis corruptis Buecheler: correptis. miles vagus esurit armis. Ingeniosa gula est. Siculo scarus aequore mersus ad mensam vivus perducitur, atque Lucrinis eruta litoribus vendunt conchylia cenas, ut renovent per damna famem. Iam Phasidos unda orbata est avibus, mutoque in litore tantum solae desertis adspirant frondibus aurae. Nec minor in campo furor est, emptique Quirites ad praedam strepitumque lucri suffragia vertunt. Venalis populus, venalis curia patrum, est favor in pretio. Senibus quoque libera virtus exciderat, sparsisque opibus conversa potestas ipsaque maiestas auro corrupta iacebat. Pellitur a populo victus Cato; tristior ille est, qui vicit, fascesque pudet rapuisse Catoni. Namque—hoc dedecoris populo morumque ruina— non homo pulsus erat, sed in uno victa potestas Romanumque decus. Quare tam perdita Roma ipsa sui merces erat et sine vindice praeda. Praeterea gemino deprensam gurgite plebem plebem Crusius: praedam. faenoris illuvies ususque exederat aeris. Nulla est certa domus, nullum sine pignore corpus, sed veluti tabes tacitis concepta medullis intra membra furens curis latrantibus errat. Arma placent miseris, detritaque commoda luxu vulneribus reparantur. Inops audacia tuta est. Hoc mersam caeno Romam somnoque iacentem quae poterant artes sana ratione movere, ni furor et bellum ferroque excita excita cod. Messaniensis: excisa. libido? ” “ Tres tulerat Fortuna duces, quos obruit omnes armorum strue diversa feralis Enyo. Crassum Parthus habet, Libyco iacet aequore Magnus, Iulius ingratam perfudit sanguine Romam, et quasi non posset tot tellus ferre sepulcra, divisit cineres. Hos gloria reddit honores. Est locus exciso penitus demersus hiatu Parthenopen inter magnaeque Dicarchidos arva, Cocyti perfusus aqua; nam spiritus, extra qui furit effusus, funesto spargitur aestu. Non haec autumno tellus viret aut alit herbas ” “ caespite laetus ager, non verno persona cantu mollia discordi strepitu virgulta locuntur, sed chaos et nigro squalentia pumice saxa gaudent ferali circum tumulata cupressu. Has inter sedes Ditis pater extulit ora bustorum flammis et cana sparsa favilla, ac tali volucrem Fortunam voce lacessit: Rerum humanarum divinarumque potestas, Fors, cui nulla placet nimium secura potestas, quae nova semper amas et mox possessa relinquis, ecquid Romano sentis te pondere victam, nec posse ulterius perituram extollere molem? Ipsa suas vires odit Romana iuventus et quas struxit opes, male sustinet. Aspice late luxuriam spoliorum et censum in damna furentem. Aedificant auro sedesque ad sidera mittunt, expelluntur aquae saxis, mare nascitur arvis, et permutata rerum statione rebellant. En etiam mea regna petunt. Perfossa dehiscit molibus insanis tellus, iam montibus haustis antra gemunt, et dum vanos vanos Delbenius: vanus O: varios L. lapis invenit usus, inferni manes caelum sperare fatentur. Quare age, Fors, muta pacatum in proelia vultum Romanosque cie ac nostris da funera regnis. Iam pridem nullo perfundimus ora cruore, nec mea Tisiphone sitientis perluit artus, ex quo Sullanus bibit ensis et horrida tellus extulit in lucem nutritas sanguine fruges.' ” “