Postquam lustravi oculis totam urbem, in cellulam redii, osculisque tandem bona fide exactis alligo artissimis complexibus puerum fruorque votis usque ad invidiam felicibus. Nec adhuc quidem omnia erant facta, cum Ascyltos furtim se foribus admovit discussisque fortissime claustris invenit me cum fratre ludentem. Risu itaque plausuque cellulam implevit, opertum me amiculo evolvit et Quid agebas inquit “frater sanctissime, qui diverti contubernium qui diverti contubernium Buecheler: quid . i. verticontubernium. facis?” Nec se solum intra verba continuit, sed lorum de pera solvit et me coepit non perfunctorie verberare, adiectis etiam petulantibus dictis: “Sic dividere cum fratre nolito” Veniebamus in forum deficiente iam die, in quo notavimus frequentiam rerum venalium, non quidem pretiosarum sed tamen quarum fidem male ambulantem obscuritas temporis facillime tegeret. Cum ergo et ipsi raptum latrocinio pallium detulissemus, uti occasione opportunissima coepimus atque in quodam angulo laciniam extremam concutere, si quem forte emptorem splendor vestis posset adducere. Nec diu moratus rusticus quidam familiaris oculis meis cum muliercula comite propius accessit ac diligentius considerare pallium coepit. Invicem Ascyltos iniecit contemplationem super umeros rustici emptoris ac subito exanimatus conticuit. Ac ne ipse quidem sine aliquo motu hominem conspexi, nam videbatur ille mihi esse, qui tunicam in solitudine invenerat. Plane is ipse erat. Sed cum Ascyltos timeret fidem oculorum, ne quid temere faceret, prius tanquam emptor propius accessit detraxitque umeris laciniam et diligentius temptavit. tentavit Burmann: ternuit. O lusum fortunae mirabilem. Nam adhuc nec suturae suturae Pithoeus: futurae and furtive. quidem attulerat rusticus curiosas manus, et et Buecheler: sed. tanquam mendici spolium etiam fastidiose venditabat. Ascyltos postquam depositum esse inviolatum vidit et personam vendentis contemptam, seduxit me paululum a turba et “Scis,” inquit “frater, redússe ad nos thesaurum de quo querebar? Ilia est tunicula adhuc, ut apparet, intactis aureis plena. Quid ergo facimus, aut quo iure rem nostram vindicamus?” Exhilaratus ego non tantum quia praedam videbam, sed etiam quod fortuna me a turpissima suspicione dimiserat, negavi circuitu agendum, sed plane iure civili dimicandum, ut si nollent nollent Buecheler: nollet. alienam rem domino reddere, ad interdictum venirent. venirent Buecheler: veniret. After veniret the MSS. place the poem quid faciant, etc. ( p. 18): it is transposed to its present position by Buecheler. Contra Ascyltos leges timebat et Quis “aiebat” hoc loco nos novit, aut quis habebit dicentibus fidem? Mihi plane placet emere, quamvis nostrum sit, quod agnoscimus, et parvo aere recuperare potius thesaurum, quam in ambiguam litem descendere: “ Quid faciant leges, ubi sola pecunia regnat, LO aut ubi paupertas vincere nulla potest? Ipsi qui Cynica traducunt tempora pera, pera Heinsius: cera. non nunquam nummis vendere vera solent. vendere vera solent cod. Vossianus (verba L ): verba solent emere other MSS. Ergo iudicium nihil est nisi publica merces, atque eques in causa qui sedet, empta probat. ” Sed praeter unum dipondium, dupondium sicel lupinosque L quibus destinaveramus MSS.: corrected by Gronovius, Buecheler and an unknown scholar mentioned by Boschius. quo cicer lupinosque destinaveramus mercari, nihil ad manum erat. Itaque ne interim praeda discederet, vel minoris pallium addicere placuit et et Buecheler: ut. pretium maioris compendii leviorem facere facere Buecheler: faceret. iacturam. Cum primum ergo explicuimus mercem, mulier operto operto Wouwer: aperto. capite, quae cum rustico steterat, inspectis diligentius signis iniecit utramque laciniae manum magnaque vociferatione “Latrones” tenere bracketedby Buecheler. clamavit. Contra nos perturbati, ne videremur nihil agere, et ipsi scissam et sordidam tenere coepimus tunicam atque eadem invidia proclamare, nostra esse spolia quae illi possiderent. Sed nullo genere par erat causa, nam bracketedby Buecheler. et cociones cociones qui Salmasius: conciones quae. qui ad clamorem confluxerant, nostram scilicet de more ridebant invidiam, quod pro illa parte vindicabant pretiosissimam vestem, pro hac pannuciam ne centonibus quidem bonis dignam. Hinc Ascyltos bene risum discussit, qui silentio facto “Videmus” videmus Jungermann: videamus. inquit “suam cuique rem esse carissimam; reddant nobis tunicam nostram et pallium suum recipiant.” Etsi rustico mulierique placebat permutatio, advocati tamen iam poenae nocturni, qui volebant pallium lucri facere, flagitabant uti apud se utraque deponerentur ac postero dieiudex querellam inspiceret. Neque enim res tantum, quae viderentur in controversiam esse, sed longe aliud quaeri, quod in utraque parte scilicet latrocinii suspicio haberetur. Iam sequestri placebant, et nescio quis ex cocionibus, calvus, tuberosissimae frontis, qui solebat aliquando etiam causas agere, invaserat pallium exhibiturumque crastino die affirmabat. Ceterum apparebat nihil aliud quaeri nisi ut semel deposita vestis inter praedones strangularetur et nos metu criminis non veniremus ad constitutum. Idem plane et nos volebamus. Itaque utriusque partis votum casus adiuvit. Indignatus enim rusticus, quod nos centonem exhibendum postularemus, misit in faciem Ascylti tunicam et liberates querella iussit pallium deponere, quod solum litem faciebat . . . . Et recuperate, ut putabamus, thesauro in deversorium praccipites abimus praeclusisque foribus ridere acumen non minus cocionum quam calumniantium coepimus, quod nobis ingenti calliditate pecuniam reddidissent. “ Nolo quod cupio, statim tenere, nec victoria mi placet parata ”