<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="101" subtype="section"><ab> Intremui post hoc fulmen
                        attonitus, iuguloque detecto “aliquando” inquam “Totum me, Fortuna,
                        vicisti.” Nam Giton quidem super pectus meum positus diu animam egit. Deinde
                        ut effusus sudor utriusque spiritum revocavit, comprehendi Eumolpi genua et
                        “Miserere” inquam “morientium et pro consortio studiorum commoda manum; mors
                        venit, quae nisi per te non licet, potest esse pro munere.” Inundatus hac
                        Eumolpus invidia iurat per deos deasque se neque scire quid acciderit, nec
                        ullum dolum malum consilio adhibuisse, sed mente simplicissima et vera fide
                        in navigium comites induxisse, quo ipse iam pridem fuerit usurus. “Quae
                        autem hic insidiae sunt” inquit “aut quis nobiscum Hannibal navigat? Lichas
                        Tarentinus, homo verecundissimus et non tantum huius navigii dominus, quod
                        regit, sed fundorum etiam aliquot et familiae negotiantis, onus deferendum
                        ad mercatum conducit. Hic est Cyclops ille et archipirata, cui vecturam
                        debemus; et praeter hunc Tryphaena, omnium feminarum formosissima, quae
                        voluptatis causa hue atque illuc vectatur.” “Hi sunt” inquit Giton “quos
                        fugimus” simulque raptim causas odiorum et instans periculum trepidanti
                        Eumolpo exponit. Confusus ille et consilii egens iubet quemque suam
                        sententiam promere et “Fingite” inquit “nos antrum Cyclopis intrasse.
                        Quaerendum est aliquod effugium, nisi naufragium<pb xml:id="p.204"/> pommus
                        et omni nos periculo liberamus.” “Immo” inquit Giton “persuade gubernatori,
                        ut in aliquem portum navem deducat, non sine praemio scilicet, et affirma ei
                        impatientem maris fratrem tuum in ultimis esse. Poteris hanc simulationem et
                        vultus confusione et lacrimis obumbrare, ut misericordia permotus gubernator
                        indulgeat tibi.” Negavit hoc Eumolpus fieri posse, “quia magna” inquit
                        “navigia portubus se curvatis insinuant, nec tam cito fratrem defecisse veri
                        simile erit. Accedit his, quod forsitan Lichas officii causa visere
                        languentem desiderabit. Vides, quam valde nobis expediat, ultro dominum ad
                        fugientes accersere.<note>accersere <hi rend="italics">Buecheler:</hi>
                            accedere.</note> Sed finge navem ab ingenti posse cursu deflecti et
                        Licham non utique circumiturum aegrorum cubilia: quomodo possumus egredi
                        nave, ut non conspiciamur a cunctis? Opertis capitibus, an nudis? Opertis,
                        et quis non dare manum languentibus volet? Nudis, et quid erit aliud quam se
                        ipsos proscribere?”</ab></div><div type="textpart" n="102" subtype="section"><ab> “Quin potius” inquam ego “ad
                        temeritatem confugimus et per funem lapsi descendimus in scapham praecisoque
                        vinculo reliqua fortunae committimus? Nec ego in hoc periculum Eumolpon
                        arcesso. Quid enim attinet innocentem alieno periculo imponere? Contentus
                        sum, si nos descendentes adiuverit casus.” “Non imprudens” inquit
                        “consilium” Eumolpos “si aditum haberet. Quis enim non euntes notabit?
                        Utique gubernator, qui pervigil nocte siderum quoque motus custodit. Et
                        utcunque imponi nihil<note>nihil <hi rend="italics">Buecheler:</hi>
                            vel.</note> dormienti posset, si per aliam partem navis fuga
                        quaereretur: nunc per puppim, per ipsa gubernacula delabendum est, a quorum
                        regione funis descendit, qui scaphae<pb xml:id="p.206"/> custodiam tenet.
                        Praeterea illud miror, Encolpi, tibi non succurrisse, unum nautam stationis
                        perpetuae interdiu noctuque iacere in scapha, nec posse inde custodem nisi
                        aut caede expelli aut praecipitari viribus. Quod an fieri possit,
                        interrogate audaciam vestram. Nam quod ad meum quidem comitatum attinet,
                        nullum recuso periculurn, quod salutis spem ostendit. Nam sine causa
                            <del>quidem</del> spiritum tanquam rem vacuam impendere ne vos quidem
                        existimo velle. Videte, numquid hoc placeat: ego vos in duas iam pelles
                        coniciam vinctosque loris inter vestimenta pro sarcinis habebo, apertis
                        scilicet aliquatenus labris, quibus et spiritum recipere possitis et cibum.
                        Conclamabo deinde nocte servos poenam graviorem timentes praecipitasse se in
                        mare. Deinde cum ventum fuerit in portum, sine ulla suspicione pro sarcinis
                        vos efferam.” “Ita vero” inquam ego “tanquam solidos alligaturus, quibus non
                        soleat venter iniuriam facere? An tanquam eos qui sternutare non soleamus
                        nec stertere? An quia hoc genus furti semel <del>mea</del> feliciter cessit?
                        Sed finge una die vinctos posse durare: quid ergo, si diutius aut
                        tranquillitas nos tenuerit aut adversa tempestas? Quid facturi sumus? Vestes
                        quoque diutius vinctas ruga consumit, et chartae alligatae mutant figuram.
                        Iuvenes adhuc laboris expertes statuarum ritu patiemur pannos et vincla?”
                            <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>“Adhuc aliquod iter salutis quaerendum est. Inspicite,
                        quod ego inveni. Eumolpus tanquam litterarum<pb xml:id="p.208"/> studiosus
                        utique atramentum habet. Hoc ergo remedio mutemus colores a capillis usque
                        ad ungues. Ita tanquam servi Aethiopes et praesto tibi erimus sine
                        tormentorum iniuria hilares, et permutato colore imponemus inimicis.”
                        “Quidni?” inquit Giton “etiam circumcide nos, ut Iudaei videamur, et
                        pertunde aures, ut imitemur Arabes, et increta facies, ut suos Gallia cives
                        putet: tanquam hic solus color figuram possit pervertere et non multa una
                        oporteat consentiant <del>et non</del> ratione, <hi rend="italics">ut</hi><note>et non <hi rend="italics">bracketed,</hi> ut <hi rend="italics">added by Buecheler.</hi></note> mendacium constet.
                        Puta infectam medicamine faciem diutius durare posse; finge nec aquae
                        asperginem imposituram aliquam corpori maculam, nec vestem atramento
                        adhaesuram, quod frequenter etiam non accersito ferrumine infigitur: age,
                        numquid et labra possumus tumore taeterrimo implere Numquid et crines
                        calamistro convertere? Numquid et frontes cicatricibus scindere? Numquid et
                        crura in orbem pandere? Numquid et talos ad terram deducere? Numquid <hi rend="italics">et</hi> barbam peregrina ratione figurare? Color arte
                        compositus inquinat corpus, non mutat. Audite, quid amenti<note>amenti <hi rend="italics">Buecheler:</hi> timenti.</note> succurrerit:
                        praeligemus vestibus capita et nos in profundum mergamus.” </ab></div><div type="textpart" n="103" subtype="section"><ab>“Ne istud dii hominesque
                        patiantur” Eumolpus exclamat “ut vos tam turpi exitu vitam finiatis. Immo
                        potius facite, quod iubeo. Mercennarius meus, ut ex novacula comperistis,
                        tonsor est: hic continuo radat<pb xml:id="p.210"/> utriusque non solum
                        capita, sed etiam supercilia. Sequar ego frontes notans inscriptione
                        sollerti, ut videamini stigmate esse puniti. Ita eaedem litterae et
                        suspicionem declinabunt quaerentium et vultus umbra supplicii tegent.” <lb type="paragraph"/>Non est dilata fallacia, sed ad latus navigii furtim
                        processimus capitaque cum superciliis denudanda tonsori praebuimus. Implevit
                        Eumolpus frontes utriusque ingentibus litteris et notum fugitivorum
                        epigramma per totam faciem liberali manu duxit. Unus forte ex vectoribus,
                        qui acclinatus lateri navis exonerabat stomachum nausea gravem, notavit sibi
                        ad lunam tonsorem intempestivo inhaerentem ministerio, execratusque omen,
                        quod imitaretur naufragorum ultimum votum, in cubile reiectus est. Nos
                        dissimulata nauseantis devotione ad ordinem tristitiae redimus, silentioque
                        compositi reliquas noctis horas male soporati consumpsimus <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="104" subtype="section"><ab>“Videbatur mihi secundum quietem
                        Priapus dicere: 'Encolpion quod quaeris, scito a me in navem tuam esse
                        perductum.” ' Exhorruit Tryphaena et “Putes” inquit “una nos dormiisse; nam
                        et mihi simulacrum Neptuni, quod Baiis <hi rend="italics">in</hi>
                            tetrastylo<note>Baiis in tetrastylo <hi rend="italics">Buecheler:</hi>
                            Baistor asylo.</note> notaveram, videbatur dicere: in nave Lichae Gitona
                        invenies.'” “Hinc scies” inquit Eumolpus “Epicurum esse hominem divinum, qui
                        eiusmodi ludibria facetissima ratione condemnat” <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>ceterum Lichas ut Tryphaenae somnium expiavit,“quis”
                        inquit “prohibet navigium scrutari, ne videamur divinae mentis opera
                        damnare?” <pb xml:id="p.212"/>
                        <lb type="paragraph"/>Is qui nocte miserorum furtum deprehenderat, Hesus
                        nomine, subito proclamat: “Ergo illi qui sunt, qui nocte ad lunam radebantur
                        pessimo medius fidius exemplo? Audio enim non licere cuiquam mortalium in
                        nave neque ungues neque capillos deponere, nisi cum pelago ventus
                        irascitur.”</ab></div><div type="textpart" n="105" subtype="section"><ab> Excanduit Lichas hoc sermone
                        turbatus et “Itane” inquit “capillos aliquis in nave praecidit, et hoc nocte
                        intempesta? Attrahite ocius nocentes in medium, ut sciam, quorum capitibus
                        debeat navigium lustrari.” “Ego” inquit Eumolpus “hoc iussi. Nec in<note>nec
                            in <hi rend="italics">Buecheler:</hi> nec non.</note> eodem futurus
                        navigio auspicium mihi feci, sed quia nocentes horridos longosque habebant
                        capillos, ne viderer de nave carcerem facere, iussi squalorem damnatis
                        auferri; simul ut notae quoque litterarum non adumbratae comarum praesidio
                        totae ad oculos legentium acciderent. Inter cetera apud communem amicam
                        consumpserunt pecuniam meam, a qua illos proxima nocte extraxi mero
                        unguentisque perfusos. Ad summam, adhuc patrimonii mei reliquias olent” <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>itaque ut tutela navis expiaretur, placuit quadragenas
                        utrique plagas imponi. Nulla ergo fit mora; aggrediuntur nos furentes nautae
                        cum funibus temptantque vilissimo sanguine tutelam placare. Et ego quidem
                        tres plagas Spartana nobilitate concoxi. Ceterum Giton semel ictus tam valde
                        exclamavit, ut Tryphaenae aures notissima voce repleret. Non solum
                            era<note>era <hi rend="italics">Buecheler:</hi> ergo.</note> turbata
                        est, sed ancillae etiam omnes familiari sono inductae ad vapulantem
                        decurrunt. Iam Giton mirabili forma<pb xml:id="p.214"/> exarmaverat nautas
                        coeperatque etiam sine voce saevientes rogare, cum ancillae pariter
                        proclamant: “Giton est, Giton, inhibete crudelissimas manus; Giton est,
                        domina, succurre.” Deflectit aures Tryphaena iam sua sponte credentes
                        raptimque ad puerum devolat. Lichas, qui me optime noverat, tanquam et ipse
                        vocem audisset, accurrit et nec manus nec faciem meam consideravit, sed
                        continuo ad inguina mea luminibus deflexis movit officiosam manum et “Salve”
                        inquit “Encolpi.” Miretur nunc aliquis Vlixis nutricem post vicesimum annum
                        cicatricem invenisse originis indicem, cum homo prudentissimus confusis
                        omnibus corporis orisque<note>orisque <hi rend="italics">Buecheler:</hi>
                            indiciorumque.</note> lineamentis ad unicum fugitivi argumentum tam
                        docte pervenerit. Tryphaena lacrimas effudit decepta supplicio—vera enim
                        stigmata credebat captivorum frontibus impressa—sciscitarique submissius
                        coepit, quod ergastulum intercepisset errantes, aut cuius tam crudeles manus
                        in hoc supplicium durassent. Meruisse quidem contumeliam aliquam fugitives,
                        quibus in odium bona sua venissent. . .</ab></div></div></body></text></TEI>