<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><ab> “Num alio genere furiarum
                        declamatores inquietantur, <note place="marg"><hi rend="italics">LO</hi></note> qui clamant: 'haec vulnera pro libertate publica excepi;
                        hunc oculum pro vobis impendi: date mihi ducem, qui me ducat ad liberos
                        meos, nam succisi poplites membra non sustinent'? Haec ipsa tolerabilia
                        essent, si ad eloquentiam ituris viam facerent. Nunc et rerum tumore et
                        sententiarum vanissimo strepitu hoc tantum proficiunt, ut cum in forum
                        venerint, putent se in alium orbem terrarum delatos. Et ideo ego
                        adulescentulos existimo in scholis stultissimos fieri, quia nihil ex his,
                        quae in usu habemus, aut audiunt aut vident, sed piratas cum catenis in
                        litore stantes, sed tyrannos edicta scribentes, quibus imperent filiis ut
                        patrum suorum capita praecidant, sed responsa in pestilentiam data, ut
                        virgines tres aut plures immolentur, sed mellitos verborum globulos et omnia
                        dicta factaque quasi papavere et sesamo sparsa.” <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><ab>“Qui inter haec nutriuntur, non
                        magis sapere possunt, quam bene olere, qui in culina habitant. Pace vestra
                        liceat dixisse, primi omnium eloquentiam perdidistis. Levibus enim atque
                        inanibus sonis ludibria quaedam excitando effecistis, ut corpus orationis
                        enervaretur et caderet. Nondum iuvenes declamationibus continebantur, cum
                        Sophocles aut Euripides invenerunt verba quibus deberent loqui. Nondum
                        umbraticus doctor ingenia deleverat, cum Pindarus novemque lyrici Homericis
                        versibus canere<pb xml:id="p.4"/> timuerunt. Et ne poetas <del>quidem</del>
                        ad testimonium citem, certe neque Platona neque Demosthenen ad hoc genus
                        exercitationis accessisse video. Grandis et ut ita dicam pudica oratio non
                        est maculosa nec turgida, sed naturali pulchritudine exsurgit. Nuper ventosa
                        istaec et enormis loquacitas Athenas ex Asia commigravit animosque iuvenum
                        ad magna surgentes veluti pestilenti quodam sidere afflavit, semelque
                        corrupta regula eloquentia<note>regula eloquentia <hi rend="italics">Haasius:</hi> eloquentiae regula.</note> stetit et obmutuit. Ad
                        summam, quis postea<note>ad summam quis postea <hi rend="italics">Haasius:</hi> qui postea ad summam.</note> Thucydidis, quis
                        Hyperidis ad famam processit? Ac ne carmen quidem sani coloris enituit, sed
                        omnia quasi eodem cibo pasta non potuerunt usque ad senectutem canescere.
                        Pictura quoque non alium exitum fecit, postquam Aegyptiorum audacia tam
                        magnae artis compendiariam invenit.” <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><ab>Non est passus Agamemnon me diutius
                        declamare in porticu, quam ipse in schola sudaverat, sed “Adulescens” inquit
                            “<lb type="paragraph"/>quoniam sermonem habes non publici saporis et,
                        quod rarissimum est, amas bonam mentem, non fraudabo te arte secreta.
                            Nihil<note>nihil <hi rend="italics">added by Buecheler.</hi></note>
                        nimirum in his exercitationibus doctores peccant, qui necesse habent cum
                        insanientibus furere. Nam nisi dixerint quae adulescentuli probent, ut ait
                        Cicero, 'soli in scholis relinquentur.' Sicut <del>ficti</del><note>ficti
                                <hi rend="italics">bracketed by Buecheler.</hi></note> adulatores
                        cum cenas divitum captant, nihil prius meditantur quam id quod putant
                            gratissi<pb xml:id="p.6"/> mum auditoribus fore: nec enim aliter
                        impetrabunt quod petunt, nisi quasdam insidias auribus fecerint: sic
                        eloquentiae magister, nisi tanquam piscator eam imposuerit hamis escam, quam
                        scierit appetituros esse pisciculos, sine spe praedae morabitur in scopulo.
                    </ab></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><ab>Quid ergo est? Parentes obiurgatione
                        digni sunt, qui noluntliberos suos severa lege proficere. Primum enim sic ut
                        omnia, spes quoque suas ambitioni donant. Deinde cum ad vota properant,
                        cruda adhuc studia in forum pellunt et eloquentiam, qua nihil esse maius
                        confitentur, pueris induunt adhuc nascentibus. Quod si paterentur laborum
                        gradus fieri, ut studiosi iuvenes lectione severa irrigarentur, ut
                        sapientiae praeceptis animos componerent, ut verba atroci stilo effoderent,
                        ut quod vellent imitari diu audirent, ut persuaderent<note>ut persuaderent
                                <hi rend="italics">added by Buecheler.</hi></note> sibi nihil esse
                        magnificum, quod pueris placeret: iam illa grandis oratio haberet maiestatis
                        suae pondus. Nunc pueri in scholis ludunt, iuvenes ridentur in foro, et quod
                        utroque turpius est, quod quisque perperam didicit, in senectute confiteri
                        non vult. Sed ne me putes improbasse schedium Lucilianae humilitatis, quod
                        sentio, et ipse carmine effingam: <lb type="paragraph"/>
                    </ab></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><ab> “ <lg><l>Artis severae si quis ambit<note>ambit <hi rend="italics">margin ed.
                                        of Tornaesius:</hi> amat.</note> effectus</l><l>mentemque magnis applicat, prius mores</l><l>frugalitatis lege poliat exacta.</l><l>Nec curet alto regiam trucem vultu</l><l>cliensve cenas impotentium captet,</l><l>nec perditis addictus obruat vino</l></lg>
                        <pb xml:id="p.8"/>
                        <lg><l>mentis calorem, neve plausor in scaenam<note>scenam <hi rend="italics">Heinsius:</hi> scena.</note></l><l>sedeat redemptus histrionis ad rictus.<note>histrionis ad rictus <hi rend="italics">O. Ribbeck:</hi> histrioni
                                addictus.</note></l><l>Sed sive armigerae rident Tritonidis arces,</l><l>seu Lacedaemonio tellus habitata colono</l><l>Sirenumve domus, det primos versibus annos</l><l>Maeoniumque bibat felici pectore fontem.</l><l>Mox et Socratico plenus grege mittat habenas</l><l>liber et ingentis quatiat Demosthenis arma.</l><l>Hinc Romana manus circumfluat et modo Graio</l><l>exonerata sono mutet suffusa saporem.</l><l>Interdum subducta foro det pagina cursum</l><l>et furtiva<note>furtiva <hi rend="italics">Heinsius:</hi>
                                    fortuna.</note> sonet celeri distincta meatu;</l><l>dein<note>dein <hi rend="italics">Pithoeus:</hi> dent.</note> epulas
                                et bella truci memorata canore</l><l>grandiaque indomiti Ciceronis verba minetur.</l><l>His animum succinge bonis: sic flumine largo</l><l>plenus Pierio defundes pectore verba.”</l></lg> ”” <lb type="paragraph"/></ab></div></div></body></text></TEI>