te nihil inpellit, nec quicquam extrinsecus intrat quod nervos agitet; sed si intus et in iecore aegro nascuntur domini, qui tu inpunitior exis atque hic, quem ad strigiles scutica et metus egit erilis? Mane piger stertis. surge, inquit Avaritia, heia surge. negas, instat: surge, inquit, non queo. surge.