Quam puer Hypsipyles, quam qui cava primus acuta Cuspide suspecti robora fixit equi. Neve gradus adeas Elpenore caulius altos, Vimque feras vini quo tulit ille modo . Tamque cadas domitus , quam quisquis ad arma vocantem Iuvit inhumanum Thiodamanta Dryops : Quam ferus ipse suo periit mactatus in antro Proditus inclusae Cacus ab ore bovis : Quam qui dona tulit Nesseo tincta veneno, Euboicasque suo nomine saepit aquas. Nec de praecipiti venias in Tartara saxo, Ut qui Socraticum de nece legit opus ; Ut qui Theseae fallacia vela carinae Vidit , ut Iliaca missus ab arce puer , Ut teneri nutrix , eadem matertera , Bacchi , Ut cui causa necis serra reperta fuit; — Lydia se scopulis ut virgo misit ab altis, Dixerat invito quae mala verba deo . Feta tibi occurrat patrio popularis in arvo, Sitque Phalaeceae causa leaena necis . Quique Lycurgiden letavit , et arbore natum ; Idmonaque audacem ; te quoque rumpat aper . Isque vel exanimis faciat tibi vulnus ; ut illi, Ora super fixi quem cecidere suis . Sive idem ; simili pinus quem morte peremit ; Phryx et venator sis Berecyntiades . Si tua contigerit Minoas puppis harenas, Te Corcyraeum Cressia turba putet . Lapsuramque domum subeas ; ut sanguis Aleuae ; Sella Leoprepidae cum ruit absque viro .