Sic tua nescio qua semper fortuna liquescat, Lapsaque per medias effluat usque manus. Utque pater solitae varias mutare figuras, Plenus inextincta destituare fame . Nec dapis humanae tibi sint fastidia . quaque Parte potes , Tydeus temporis huius eris . Atque aliquid facias , a vespere Solis ad ortus Cur externati rursus agantur equi. Foeda Lycaoniae repetes convivia mensae, Temptabisque cibi fallere fraude Iovem . Teque aliquis posito temptet vim numinis opto, Tantalides ut sis tu Celeique puer. Et tua sic latos spargantur membra per agros , Tamquam quae patrias detinuere vias . Aere Perilleo veros imitere iuvencos, Ad formam tauri conveniente sono . Utque ferox Phalaris , lingua prius ense resecta More bovis Paphio clausus in aere gemas. Dumque redire voles aevi melioris in annos, Ut vetus Admeti decipiare socer . Aut eques in medii mergare voragine caeni, Dummodo sint fati nomina nulla tui . Atque utinam pereas , veluti de dentibus orti Sidonia iactis Graia per arva manu . Et quae Pilthides fecit , pariterque Molinae Eveniant capiti vota sinistra tuo : Et quibus exiguo est volucris devota libello, Corpora proiecta quae sua purgat aqua . Vulnera totque feras , quot dicitur ille tulisse , Cuius ab inferiis culter abesse solet.