Infamemque locum sceleris quae nomine fecit, Pressit et inductis membra paterna rotis . Ut iuvenes pereas ; proiecta cadavera quorum , Oraque Pisaeae sustinuere fores : Ut qui perfusam miserorum saepe procorum Ipse suo melius sanguine tinxit humum : Proditor ut saevi periit auriga tyranni, Qui nova Myrtoae nomina fecit aquae : Ut qui velocem frustra petiere puellam , Dum facta est pomis tardior illa tribus : Ut qui tecta novi formam celantia monstri Intrarunt caecae non redeunda domus . Ut quorum Aeacides misit violentus in altum Corpora cum senis altera sena rogum . Ut quos , obscuri victos ambagibus oris , Legimus infandae Sphinga dedisse neci : Ut qui Bistoniae templo cecidere Minervae, Propter quod facies nunc quoque tecta deaest: Ut qui Threicii quondam praesepia regis Fecerunt dapibus sanguinolenta suis : — Therodamanteos ut qui sensere leones, Quique Thoanteae Taurica sacra deae: Ut quos Scylla vorax Scyllaeque adversa Charybdis Dulichiae pavidos eripuere rati : Ut quos demisit vastam Polyphemus in alvum : Ut Laestrygonias qui subiere manus : Ut quos dux Poenus mersit putealibus undis Et iacto canas pulvere fecit aquas . Sex bis ut Icaridos famulae periere procique, Inque caput domini qui dabat arma procis: