Vel qui , quae fuerat tutatus moenia saepe , Corpore lustravit non diuturna suo , Utque novum passa genus Hippomeneide poenae Tractus in Actaea fertur adulter humo, Sic , ubi vita tuos invisa reliquerit artus, Ultores rapiant turpe cadaver equi . Viscera sic aliquis scopulus tua figat , ut olim Fixa sub Euboico Graia fuere sinu ; Utque ferox periit et fulmine et aequore raptor, Sic te mersuras adiuvet ignis aquas . Mens quoque sic furiis vecors agitetur , ut illi, Unum qui toto corpore vulnus habet; Utque Dryantiadae Rhodopeia regna tenenti, In gemino dispar cui pede cultus erat, Ut fuit Oetaeo quondam generoque draconum Tisamenique patri Callirhoesque viro . Nec tibi contingat matrona pudicior illa, Qua potuit Tydeus erubuisse nuru : Quaeque sui Venerem iunxit cum fratre mariti, Locris in ancillae dissimulata nece . Tam quoque , di faciant , possis gaudere fideli Coniuge , quam Talai Tyndareique gener : Quaeque parare suis letum patruelibus ausae Belides assidua colla premuntur aqua. Byblidos et Canaces , si cui facis , ardeat igne , Nec nisi per crimen sit tibi fida soror. Filia si fuerit , sit quod Pelopea Thyesti, Myrrha suo patri , Nyctimeneque suo . Neve magis pia sit capitique parentis amica, Quam sua vel Pterelae , vel tibi , Nise , fuit :