<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:id="stoa0045.stoa0"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0959.phi010.perseus-lat2" xml:lang="lat"><l n="31">Desinet esse prius contrarius ignibus umor, </l><l n="32">Iunctaque cum luna lumina solis erunt; </l><l n="33">Parsque eadem caeli zephyros emittet et euros, </l><l n="34">Et tepidus gelido flabit ab axe notus; </l><l n="35"> Et nova fraterno veniet concordia fumo, </l><l n="36">Quem vetus accensa separat ira pyra; </l><l n="37">Et ver autumno , brumae miscebitur aestas , </l><l n="38">Atque eadem regio vesper et ortus erit: </l><l n="39">Quam mihi sit tecum positis, quae sumpsimus, armis </l><l n="40"> Gratia , commissis , improbe , rupta tuis . </l><l n="43"><milestone unit="alt" n="3"/> Pax erit haec nobis, donec mihi vita manebit,  </l><l n="44">Cum pecore infirmo quae solet esse lupis. </l><l n="45"> Prima quidem coepto committam proelia versu , </l><l n="46">Non soleant quamvis hoc pede bella geri : </l><l n="47">Utque petit primo plenum flaventis harenae </l><l n="48">Nondum calfacti militis hasta solum, </l><l n="49">Sic ego te nondum ferro iaculabor acuto, </l><l n="50"> Protinus invisum nec petet hasta caput; </l><l n="51">Et neque nomen in hoc , nec dicam facta libello, </l><l n="52">Teque brevi , qui sis , dissimulare sinam . </l><l n="53">Postmodo , si perges , in te mihi liber iambus </l><l n="54">Tincta Lycambeo sanguine tela dabit . </l><l n="55"> Nunc quo Battiades inimicum devovet Ibin, </l><l n="56">Hoc ego devoveo teque tuosque modo. </l><l n="57">Utque ille , historiis involvam carmina caecis : </l><l n="58">Non soleam quamvis hoc genus ipse sequi. </l><l n="59">Illius ambages imitatus in Ibide dicar </l><l n="60"> Oblitus moris iudiciique mei. </l><pb xml:id="p.105"/><l n="61">Et quoniam ; qui sis , nondum quaerentibus edo , </l><l n="62">Ibidis interea tu quoque nomen habe ; </l></div></body></text></TEI>