Desinet esse prius contrarius ignibus umor, Iunctaque cum luna lumina solis erunt; Parsque eadem caeli zephyros emittet et euros, Et tepidus gelido flabit ab axe notus; Et nova fraterno veniet concordia fumo, Quem vetus accensa separat ira pyra; Et ver autumno , brumae miscebitur aestas , Atque eadem regio vesper et ortus erit: Quam mihi sit tecum positis, quae sumpsimus, armis Gratia , commissis , improbe , rupta tuis . Pax erit haec nobis, donec mihi vita manebit, Cum pecore infirmo quae solet esse lupis. Prima quidem coepto committam proelia versu , Non soleant quamvis hoc pede bella geri : Utque petit primo plenum flaventis harenae Nondum calfacti militis hasta solum, Sic ego te nondum ferro iaculabor acuto, Protinus invisum nec petet hasta caput; Et neque nomen in hoc , nec dicam facta libello, Teque brevi , qui sis , dissimulare sinam . Postmodo , si perges , in te mihi liber iambus Tincta Lycambeo sanguine tela dabit . Nunc quo Battiades inimicum devovet Ibin, Hoc ego devoveo teque tuosque modo. Utque ille , historiis involvam carmina caecis : Non soleam quamvis hoc genus ipse sequi. Illius ambages imitatus in Ibide dicar Oblitus moris iudiciique mei. Et quoniam ; qui sis , nondum quaerentibus edo , Ibidis interea tu quoque nomen habe ;