Nec tua quam Pyrrhi felicius ossa quiescant, Sparsa per Ambracias quae iacuere vias . Nataque ut Aeacidae iaculis moriaris adactis ; Non licet hoc Cereri dissimulare sacrum . Utque nepos dicti nostro modo carmine regis , Cantharidum sucos dante parente bibas . Aut pia te caeso dicatur adultera , sicut Qua cecidit Leucon vindice , dicta pia est . Inque pyram tecum carissima corpora mittas, Quem finem vitae Sardanapallus habet. Utque Iovis Libyci templum violare parantes, Acta noto vultus condat harena tuos . Utque necatorum Darei fraude secundi , Sic tua subsidens devoret ora cinis . Aut ut olivifera quondam Sicyone profecto, Sit frigus mortis causa famesque tuae . Aut ut Atarnites , insutus pelle iuvenci Turpiter ad dominum praeda ferare tuum . Inque tuo thalamo ritu iugulere Pheraei, Qui datus est leto coniugis ense suae . Quosque putas fidos , ut Larisaeus Aleuas Vulnere non fidos experiare tuo . — Utque Milo , sub quo cruciata est Pisa tyranno , Vivus in occultas praecipiteris aquas . Quaeque in Aphidantum Phylaceia regna tenentem A Iove venerunt , te quoque tela petant . — Aut ut Amastriacis quondam Lenaeus ab oris, Nudus Achillea destituaris humo . Utque vel Eurydamas ter circum busta Thrasylli Est Larisaeis raptus ab hoste rotis,