Sic aliquis tua membra secet , Saturnus ut illas Subsecuit partes , unde creatus erat . Nec tibi sit melior tumidis Neptunus in undis, Quam cui sunt subitae frater et uxor aves ; Sollertique viro , lacerae quem fracta tenentem Membra ratis Semeles est miserata soror . Vel tua , ne poenae genus hoc cognoverit unus, Viscera diversis scissa ferantur equis : Vel quae qui redemi Romano turpe putavit, A duce Puniceo pertulit , ipse feras . Nec tibi subsidio praesens sit numen , ut illi , Cui nil Rhoetei profuit ara Iovis . Utque dedit saltus de summa Thessalus Ossa, Tu quoque saxoso praecipitere iugo . — Aut velut Eurylochi , qui sceptrum cepit ab illo ; Sint artus avidis anguibus esca tui . Vel tua maturet , sicut Minoia fata, Per caput infusae fervidus umor aquae . Utque operum mitis , sed non impune, Prometheus, Aerias volucres compede fixus alas . — Aut velut Etracides, magno ter ab Hercule quintus , Caesus in inmensum proiciare fretum . Aut ut Amyntiaden , turpi dilectus amore Oderit , et saevo vulneret ense puer . Nec tibi fida magis misceri pocula possint, Quam qui cornigero de Iove natus erat . More vel intereas capti suspensus Achaei, Qui miser aurifera teste pependit aqua . Aut ut Achilliden , cognato nomine clarum , Opprimat hostili tegula iacta manu .