Dixerat . at Clotho iussit promissa valere , Nevit et infesta stamina pulla manu ; Et ne longa suo praesagia diceret ore , Fata canet vales qui tua , dixit erit. Ille ego sum vates . ex me tua vulnera disces, Dent modo di vires in mea verba suas, Carminibusque meis accedant pondera rerum , Quae rata per luctus experiare tuos. Neve sine exemplis aevi cruciere prioris, Sint tua Troianis non leviora malis . Quantaque clavigeri Poeantius Herculis heres, Tanta venenato vulnera crure geras . Nec levius doleas , quam qui bibit ubera cervae, Armatique tulit vulnus , inermis opem . Quique ab equo praeceps in Aleia decidit arva, Exitio facies cui sua paene fuit. Id, quod Amyntorides, videas, trepidumque ministro Praetemptes baculo luminis orbus iter . Nec plus aspicias , quam quem sua filia rexit, Expertus scelus est cuius uterque parens: Qualis erat , postquam est iudex de lite iocosa Sumptus , Apollinea clarus in arte senex : Qualis et ille fuit , quo praecipiente columba Est data Palladiae praevia duxque rati : Quique oculis caruit, per quos male viderat aurum, Inferias nato quos dedit orba parens : Pastor ut Aetnaeus , cui casus ante futuros Telemus Eurymides vaticinatus erat : Ut duo Phinidae , quibus idem lumen ademit, Qui dedit : ut Thamyrae Demodocique caput .