Causaque non desit , desit tibi copia mortis : Optatam fugiat vita coacta necem : Luctatusque diu cruciatos spiritus artus Deserat , et longa torqueat ante mora. Evenient . dedit ipse mihi modo signa futuri Phoebus , et a laeva maesta volavit avis . Certe ego , quae voveo , superos motura putabo, Speque tuae mortis , perfide , semper alar . Et prius hanc animam , nimium tibi saepe petitam , Auferet illa dies , quae mihi sera venit , > Quam dolor hic umquam spatio evanescere possit, Leniat aut odium tempus et hora meum . Pugnabunt arcu dum Thraces , Iazyges hasta , Dum tepidus Ganges , frigidus Hister erit ; Robora dum montes , dum mollia pabula campi , Dum Tiberis liquidas Tuscus habebit aquas, Tecum bella geram . nec mors mihi finiet iras, Saeva sed innocuis manibus arma dabit. Tunc quoque , cum fuero vacuas dilapsus in auras , Exanimis mores oderit umbra tuos, Tunc quoque factorum veniam memor umbra tuorum, Insequar et vultus ossea forma tuos. Sive ego , quod nollem , longis consumptus ab annis , Sive manu facta morte solutus ero : Sive per inmensas iactabor naufragus undas, Nostraque longinquus viscera piscis edet: Sive peregrinae carpent mea membra volucres: Sive meo tinguent sanguine rostra lupi: Sive aliquis dignatus erit subponere terrae Et dare plebeio corpus inane rogo :