<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:id="stoa0045.stoa0"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0959.phi010.perseus-lat2" xml:lang="lat"><l n="1"><milestone unit="alt" n="1"/>Tempus ad hoc ; lustris bis iam mihi quinque peractis , </l><l n="2">Omne fuit Musae carmen inerme meae; </l><l n="3">Nullaque ; quae possit ; scriptis tot milibus , extat</l><l n="4">Littera Nasonis sanguinolenta legi: </l><l n="5"> Nec quemquam nostri nisi me laesere libelli , </l><l n="6">Artificis periit cum caput Arte sua . </l><l n="7">Unus — et hoc ipsum est iniuria magna — perennem </l><l n="8">Candoris titulum non sinit esse mei . </l><l n="9">Quisquis is est , — nam nomen adhuc utcumque  tacebo — </l><l n="10"> Cogit inassuetas sumere tela manus . </l><l n="11">Ille relegatum gelidos aquilonis ad ortus </l><l n="12">Non sinit exilio delituisse meo ; </l><l n="13">Vulneraque inmitis requiem quaerentia vexat , </l><l n="14">Iactat et in toto nomina nostra foro ; </l><l n="15"> Perpetuoque mihi sociatam foedere lecti </l><l n="16">Non patitur vivi funera flere viri. </l><l n="17">Cumque ego quassa meae complectar membra carinae , </l><l n="18">Naufragii tabulas pugnat habere mei: </l><l n="19">Et qui debuerat subitas extinguere flammas, </l><l n="20"> Hic praedam medio raptor ab igne petit. </l><l n="21"><milestone unit="alt" n="2"/>Nititur , ut profugae desint alimenta senectae .  </l><l n="22">Heu ! quanto est nostris dignior ipse malis ! </l><pb xml:id="p.104"/><l n="23">Di melius ; quorum longe mihi maximus ille est, </l><l n="24">Qui nostras inopes noluit esse vias. </l><l n="25"> Huic igitur meritas grates , ubicumque licebit, </l><l n="26">Pro tam mansueto pectore semper agam . </l><l n="27">Audiat hoc Pontus . faciet quoque forsitan idem, </l><l n="28">Terra sit ut propior testificanda mihi. </l><l n="29">At tibi , calcasti qui me , violente , iacentem , </l><l n="30"> Qua licet ei ! misero , debitus hostis ero . </l></div></body></text></TEI>