Quae mihi de rapto tua tua nunc venit epistula Celso, protinus est lacrimis umida facta meis; quodque nefas dictu, fieri nec posse putavi, invitis oculis littera lecta tua est. nec quicquam ad nostras pervenit acerbius aures, ut sumus in Ponto, perveniatque precor, ante meos oculos tamquam praesentis imago haeret, et extinctum vivere fingit amor. saepe refert animus lusus gravitate carentes, seria cum liquida saepe peracta fide. nulla tamen subeunt mihi tempora densius illis, quae vellem vitae summa fuisse meae, cum domus ingenti subito mea lapsa ruina concidit in domini procubuitque caput. adfuit ille mihi, cum me pars magna reliquit, Maxime, fortunae nec fuit ipse comes, illum ego non aliter flentem mea funera vulnera vidi, ponendus quam si frater in igne foret. haesit in amplexu consolatusque iacentem est, cumque meis lacrimis miscuit usque suas. o quotiens vitae custos invisus amarae continuit promptas in mea fata manus! o quotiens dixit " placabilis ira deorum est: vive nec ignosci tu tibi posse nega! vox tamen illa fuit celeberrima, " respice, quantum debeat auxilium Maximus esse tibi. Maximus incumbet, quaque est pietate, rogabit, ne sit ad extremum Caesaris ira tenax; cumque suis fratris vires adhibebit, et omnem, quo levius doleas, experietur opem. haec mihi verba malae minuerunt taedia vitae. quae tu ne fuerint, Maxime, vana cave. huc quoque venturum mihi se iurare solebat non nisi te longae ius sibi dante viae. nam tua non alio coluit penetralia ritu, terrarum dominos quam colis ipse deos. crede mihi, multos habeas cum dignus amicos, non fuit e multis quolibet ille minor, si modo non census nec clarum nomen avorum sed probitas magnos ingeniumque facit, iure igitur lacrimas Celso libamus adempto. cum fugerem, vivo quas dedit ille mihi: carmina iure damus raros testantia mores, ut tua venturi nomina, Celse, legant. hoc est, quod possum possim Geticis tibi mittere ab arvis hoc solum est istic quod licet esse meum. funera non potui comitare nec ungere corpus, aque tuis toto dividor orbe rogis, qui potuit, quem tu pro numine vivus habebas, praestitit officium Maximus omne tibi. ille tibi exequias et magni funus honoris fecit et in gelidos versit vertit corr Heinsius amoma sinus, diluit et lacrimis maerens unguenta profusis ossaque vicina condita texit humo. qui quoniam extinctis, quae debet, praestat amicis, et nos extinctis adnumerare potest.