A tibi dilecto missam Nasone salutem accipe, pars animae magna, Severe, meae. neve roga quid agam. si persequar omnia, flebis; summa satis nostri si sit tibi nota mali. vivimus assiduis expertes pacis in armis, dura pharetrato bella movente Geta. deque tot expulsis sum miles in exule solus : tuta, neque invideo, cetera turba latet, quoque magis nostros venia dignere libellos, haec in procinctu carmina facta leges, stat vetus urbs, ripae vicina binominis Histri, moenibus et positu vix adeunda loci. Caspios Aegisos, de se si credimus ipsis, condidit, et proprio nomine dixit opus. hanc ferus, Odrysiis inopino Marte peremptis, cepit et in regem sustulit arma Getes. ille memor magni generis, virtute quod auget, protinus innumero milite cinctus adest. nec prius abscessit, merita quam caede nocentum audaces animos contuderat contuderit BC: corr, Riese populi. Versum om. AB at tibi, rex aevo, detur, fortissime nostro, semper honorata sceptra tenere manu. teque, quod et praestat quid enim tibi plenius optem . Martia cum magno Caesare Roma probet. sed memor unde abii, queror, o iucunde sodalis, accedant accedunt nostris saeva quod arma malis, ut careo vobis. Stygias scythicas detrusus in oras, quattuor autumnos Pleias orta facit. nec tu credideris urbanae commoda vitae quaerere Nasonem, quaerit et illa tamen. nam modo vos animo dulces reminiscor, amici, nunc mihi cum cara coniuge nata subit : aque domo rursus pulchrae loca vertor ad urbis, cunctaque mens oculis pervidet usa suis. nunc fora, nunc aedes, nunc marmore tecta theatra, nunc subit aequata porticus omnis humo. gramina nunc Campi pulchros spectantis in hortos, stagnaque et euripi Virgineusque liquor. at, puto, sic urbis misero est erepta voluptas, quolibet ut saltem rure frui liceat! non meus amissos animus desiderat agros, ruraque Paeligno conspicienda solo, nec quos piniferis positos in collibus hortos spectat Flaminiae Clodia iuncta viae. quos ego nescio cui colui, quibus ipse solebam ad sata fontanas, nec pudet, addere aquas: sunt ubi, ibi si vivunt, nostra quoque consita quaedam, sed non et nostra poma legenda manu. pro quibus amissis utinam contingere possit hic saltem profugo glaeba colenda mihi! ipse ego pendentis, liceat modo, rupe capellas, ipse velim baculo pascere nixus oves; ipse ego, ne solitis insistant pectora curis, ducam ruricolas sub iuga curva boves, et discam Getici quae norunt verba iuvenci, adsuetas illis adiciamque minas, ipse manu capulum pressi moderatus aratri experiar mota spargere semen humo. nec dubitem longis purgare ligonibus herbas, et dare iam sitiens quas bibat hortus aquas, unde sed hoc nobis, minimum quos inter et hostem discrimen murus clausaque porta facit? at tibi nascenti, quod toto pectore laetor, nerunt fatales fortia fila deae. te modo Campus habet, densa modo porticus umbra nunc, in quo ponis tempora rara, forum. Umbria nunc revocat, nec non Albana petentem Appia ferventi ducit in arva rota. forsitan hic optes, ut iustam supprimat iram Caesar, et hospitium sit tua villa meum. a! nimium est, quod, amice, petis: moderatius opta, et voti quaeso contrahe vela tui. terra velim propior nullique obnoxia bello detur . erit erat nostris pars bona dempta malis.