Ecquid, ut audisti—nam te diversa tenebat terra—meos casus, cor tibi triste fuit? dissimules metuasque licet, Graecine, fateri, si bene te novi, triste fuisse liquet. non cadit in mores feritas inamabilis istos, nec minus a studiis dissidet illa tuis. artibus ingenuis, quarum tibi maxima cura est, pectora mollescunt asperitasque fugit. nec quisquam meliore fide complectitur illas, qua sinit officium militiaeque labor. certe ego cum primum potui sentire quid essem —nam fuit attoniti attonito corr. Ehwald ‘mens mea nulla diu— hoc quoque fortunam fortunae σ sensi, quod amicus abesses, qui mihi praesidium grande futurus eras. tecum tunc aberant aegrae solacia mentis, magnaque pars animi consiliique mei. at nunc, quod superest, fer opem, precor, eminus unam, adloquioque iuva pectora nostra tuo, quae, non mendaci si quicquam credis amico, stulta magis dici quam scelerata decet. nec breve nec tutum peccati quae sit origo scribere; tractari vulnera nostra timent. qualicumque modo mihi sunt sint corr. Ehwald ea facta, rogare desine: non agites, siqua coire velis. quicquid id est, ut non facinus, sic culpa vocanda est. omnis an in magnos culpa deos scelus est? spes igitur menti poenae, Graecine, levandae non est ex toto nulla relicta meae. haec dea, cum fugerent sceleratas numina terras, in dis invisa sola remansit humo. haec facit ut vivat fossor quoque compede vinctus, liberaque a ferro crura futura putet, haec facit ut, videat cum terras undique nullas, naufragus in mediis brachia iactet aquis. saepe aliquem sollers medicorum cura reliquit, nec spes huic vena deficiente cadit. carcere dicuntur clausi sperare salutem, atque aliquis pendens in cruce vota facit. haec dea quam multos laqueo sua colla ligantis non est proposita passa perire nece!’ me quoque conantem gladio finire dolorem arguit iniecta continuitque manu, quid que facis? lacrimis opus est, non sanguine dixit, ‘saepe per has flecti principis ira solet. quamvis est igitur meritis indebita nostris, magna tamen spes est in bonitate dei. qui ne difficilis mihi sit, Graecine, precare, confer et in votum tu quoque verba meum. inque Tomitana iaceam tumulatus harena, si te non nobis ista vovere liquet. nam prius incipient turris vitare columbae, antra ferae, pecudes gramina, mergus aquas, quam male se praestet veteri Graecinus amico, non ita sunt fatis omnia versa meis.’