Maxime, qui tanti mensuram nominis imples, et geminas animi nobilitate genus, qui nasci ut posses, quamvis cecidere trecenti, non omnes Fabios abstulit una dies, forsitan haec a quo mittatur epistula quaeras, quisque loquar tecum, certior esse velis, ei mihi, quid faciam? vereor ne nomine lecto durus et aversa cetera mente legas. videris. viderit corr. Heinsius audebo audebo haec siquis tibi me scripsisse fateri om. AC: spuria habent cett. qui, cum me poena dignum graviore fuisse confitear, possum vix graviora pati. hostibus in mediis interque pericula versor, tamquam cum patria pax sit adempta mihi: qui, mortis saevo geminent ut vulnere causas, omnia vipereo spicula felle linunt. his eques instructus perterrita moenia lustrat more lupi clausas circumeuntis oves: et at semel intentus nervo levis arcus equino vincula semper habens inresoluta manet. tecta rigent fixis veluti velata vallata sagittis, portaque vix firma summovet arma sera. adde loci faciem nec fronde nec arbore tecti, laeti et quod iners hiemi continuatur hiems. hic me pugnantem cum frigore cumque sagittis eumque meo fato quarta fatigat hiems, fine carent lacrimae, nisi cum stupor obstitit illis: et similis morti pectora torpor habet, felicem Nioben, quamvis tot funera vidit, quae posuit sensum saxea facta malis! vos quoque felices, quarum clamantia fratrem cortice velavit populus ora novo! ille ego sum, lignum qui non admittar in ullum: ille ego sum, frustra qui lapis esse velim. ipsa Medusa oculis veniat licet obvia nostris, amittet vires ipsa Medusa suas. vivimus ut numquam sensu careamus amaro, et gravior longa fit mea poena mora. sic inconsumptum Tityi semperque renascens non perit, ut possit saepe perire, iecur. at, puto, cum requies medicinaque publica curae somnus adest, solitis nox venit orba malis, somnia me terrent veros imitantia casus, et vigilant sensus in mea damna mei. aut ego Sarmaticas videor vitare sagittas, aut dare captivas ad fera vincla manus, aut ubi decipior melioris imagine somni, aspicio patriae tecta relicta meae. et modo vobiscum, quos sum veneratus, amici, et modo cum cara coniuge multa loquor. sic ubi percepta est brevis et non vera voluptas, peior ab admonitu fit status iste boni. sive dies igitur caput hoc miserabile cernit, sive pruinosi Noctis aguntur equi, sic mea perpetuis liquefiunt liquescunt pectora curis, ignibus admotis ut nova cera solet, saepe precor mortem, mortem quoque deprecor idem, ne mea Sarmaticum contegat ossa solum, cum subit Augusti quae sit clementia, credo mollia naufragiis litora posse dari. cum video quam sint mea fata tenacia, frangor, spesque levis magno victa timore cadit, nec tamen ulterius quicquam sperove precorve, quam male mutato posse carere loco. aut hoc, aut nihil est, pro me temptare modeste gratia quod salvo vestra pudore queat. suscipe, Romanae facundia, Maxime, linguae, difficilis causae inite patrocinium. est mala, confiteor, sed te bona fiet agente, lenia pro misera fac modo verba fuga. nescit enim Caesar, quamvis deus omnia norit, ultimus hic qua sit condicione locus, magna tenent illud numen molimina rerum: haec est caelesti pectore cura minor. nec vacat, in qua sint positi regione Tomitae, quaerere, finitimo vix loca nota Getae, aut quid Sauromatae faciant, quid Iazyges acres cultaque Oresteae Taurica terra deae, quaeque aliae gentes, ubi frigore constitit Hister, dura meant celeri terga per amnis equo. maxima pars hominum nec te, pulcherrima, curat, Roma, nec Ausonii militis arma timet, dant illis animos arcus plenaeque pharetrae quamque libet longis cursibus aptus equus, quodque sitim didicere diu tolerare famemque, quodque sequens nullas hostis habebit aquas. ira viri initis non me misisset in istam, si satis haec illi nota fuisset humus. nec me nec quemquam Romanum gaudet ab hoste, meque minus, vitam cui dabat dedit vel dabit corr. Merkel ipse, capi. noluit, ut at poterat, minimo me perdere nutu. nil opus est ullis in mea fata Getis, sed neque, cur morerer, quicquam mihi comperit actum, et minus infestus, quam fuit, esse potest. tunc quoque nil fecit nisi quod facere ipse coegi: paene etiam merito parcior ira meo est. di faciant igitur, quorum iustissimus ipse est, alma nihil maius Caesare terra ferat, utque fuit diu: fuit Ehwald sub eo, sic sit sub Caesare terra, sit publica sarcina terrae (publice saroterra A) perque manus huius tradita gentis eat. at tu tam placido, quam nos quoque sensimus illum iudice pro lacrimis ora resolve meis. non petito petis vel pete corr. Daumius ut bene sit, sed uti male tutius, utque exilium saevo distet ab hoste meum, quamque dedere mihi praesentia numina vitam, non adimat stricto squalidus ense Getes: denique, si moriar, subeam pacatius arvum, ossa nec a Scythica nostra premantur humo, nec male compositos, ut scilicet exule dignum, Bistonii cineres ungula pulset equi, et ne, si superest aliquis post funera sensus, terreat et Manes Sarmatis umbra meos. Caesaris haec animum poterant audita movere, Maxime, movissent si tamen ante tuum. vox, precor, Augustas pro me tua molliat aures, auxilio trepidis quae solet esse reis, adsuetaque tibi doctae dulcedine linguae aequandi superis pectora flecte viri. non tibi Theromedon crudusque rogabitur Atreus, quique suis homines pabula fecit equis, sed piger ad poenas princeps, ad praemia velox, quique dolet, quotiens cogitur esse ferox, qui vicit semper, victis ut parcere posset, clausit et aeterna civica bella sera, multa metu poenae, poena et Qui multa metu sed poena vel multa metu cohibet poena qui pauca coercet, et iacit invita fulmina rara manu. ergo tam placidas orator missus ad aures, ut propior patriae sit fuga nostra roga. ille ego sum, qui te colui, quem festa solebat inter convivas mensa videre tuos: ille ego, qui duxi vestros Hymenaeon ad ignes, et cecini fausto carmina digna toro, cuius te solitum memini laudare libellos, exceptis domino qui nocuere suo, cui tua nonnumquam miranti scripta legebas: ille ego de vestra cui data nupta domo est. hanc probat et primo dilectam semper ab aevo est inter comites Marcia censa suas, inque suis habuit matertera Caesaris ante: quarum iudicio siqua probata, proba est. ipsa sua melior fama, laudantibus istis, Claudia divina non eguisset ope. nos quoque praeteritos sine labe peregimus annos: proxima pars vitae transilienda meae. sed de me ut sileam, taceam coniunx mea sarcina vestra est: non potes hanc salva dissimulare fide, confugit haec ad vos, vestras amplectitur aras —iure venit cultos ad sibi quisque deos— flensque rogat, precibus lenito Caesare vestris, busta sui fiant ut propiora viri.