Naso suo profugus mittit tibi, Flacce, salutem, mittere rem siquis, qua caret ipse, potest, longus enim curis vitiatum corpus amans non patitur vires languor habere suas. nec dolor ullus adest, nec febribus uror anhelis, et peragit soliti vena tenoris iter. os hebes est positaeque movent fastidia mensae, et queror, invisi cum venit hora cibi. quod mare, quod tellus, adpone quod educat aër, nil ibi, quod nobis esuriatur, erit. nectar et ambrosiam, latices epulasque deorum, det mihi formosa nava nava grata Iuventa manu, non tamen exacuet torpens sapor ille palatum, stabit et in stomacho pondus inerte diu. haec ego non ausim, cum sint verissima, cuivis scribere, delicias ne mala nostra vocet, scilicet is status est, ea rerum forma mearum, deliciis etiam possit ut esse locus! delicias illi precor has contingere, siquis ne mihi sit levior Caesaris ira timet. is quoque, qui gracili cibus est in corpore, somnus, non alit officio corpus inane suo. sed vigilo vigilantque mei sine fine dolores, quorum materiam dat locus ipse mihi. vix igitur possis visos agnoscere vultus, quoque ierit quaeras qui fuit ante color, parvus in exiles sucus mihi pervenit artus, membraque sunt cera pallidiora nova. non haec inmodico contraxi damna Lyaeo: scis mihi quam solae paene bibantur aquae, non epulis oneror: quarum si tangar amore, est tamen in Geticis copia nulla locis, nec vires adimit Veneris damnosa voluptas: non solet in maestos illa venire toros. unda locusque nocent et causa valentior istis, anxietas animi, quae mihi semper adest. haec nisi tu pariter simili cum fratre levares, vix mens tristitiae nostra tulisset onus. vos estis fracto tellus non dura phaselo, quamque negant multi, vos mihi fertis opem. ferte, precor, semper, quia semper egebimus illa, Caesaris offensum dum mihi numen erit. qui meritam nobis minuat, non finiat, iram, suppliciter vestros quisque rogate deos.