fluminaque et fontes, quibus utitur hospita tellus, et nemorum nymphae naiadumque chori! este bonis avibus visi natoque mihique, ripaque felici tacta sit ista pede! fallor, an hi fient ingentia moenia colles, iuraque ab hac terra cetera terra petet? montibus his olim totus promittitur orbis: quis tantum fati credat habere locum? et iam Dardaniae tangent haec litora pinus: hic quoque causa novi femina Martis erit. care nepos, Palla, funesta quid induis arma? indue! non humili vindice caesus eris. victa tamen vinces eversaque, Troia, resurges: obruet hostiles ista ruina domos. urite victrices Neptunia Pergama flammae! num minus hic toto est altior orbe cinis? iam pius Aeneas sacra et, sacra altera, patrem adferet: Iliacos accipe, Vesta, deos! tempus erit, cum vos orbemque tuebitur idem, et fient ipso sacra colente deo, et penes Angustos patriae tutela manebit: hanc fas imperii frena tenere domum, inde nepos natusque dei, licet ipse recuset, pondera caelesti mente paterna feret; utque ego perpetuis olim sacrabor in aris, sic Augusta novum Iulia numen erit.’ talibus ut dictis nostros descendit in annos, substitit in medios praescia lingua sonos, puppibus egressus Latia stetit exul in herba, felix, exilium cui locus ille fuit!