ergo saepe suo coniunx abducta marito uritur Idaliis alba columba focis; nec defensa iuvant Capitolia, quo minus anser det iecur in lances, Inachi lauta, tuas; nocte deae Nocti cristatus caeditur ales, quod tepidum vigili provocet ore diem. Interea Delphin clarum super aequora sidus tollitur et patriis exerit ora vadis. 10. B EN Postera lux hiemem medio discrimine signat, aequaque praeteritae, quae superabit, erit. 11. C CAR NP12. DC Proxima prospiciet Tithono Aurora relicto Arcadiae sacrum pontificale deae, te quoque lux eadem, Turni soror, aede recepit, hic ubi Virginea Campus obitur aqua. unde petam causas horum moremque sacrorum? diriget in medio quis mea vela freto? ipsa mone, quae nomen habes a carmine ductum, propositoque fave, ne tuus erret honor, orta prior luna (de se si creditur ipsi) a magno tellus Arcade nomen habet. hic fuit Evander, qui, quamquam clarus utroque, nobilior sacrae sanguine matris erat; quae simul aetherios animo conceperat ignes, ore dabat pleno carmina vera dei. dixerat haec nato motus instare sibique, multaque praeterea tempore nacta fidem. nam iuvenis nimium vera cum matre fugatus deserit Arcadiam Parrhasiumque larem, cui genetrix flenti fortuna viriliter inquit ‘(siste, precor, lacrimas) ista ferenda tibi est.