culpa sui nocuit, nocuit quoque culpa capellae: quid bos, quid placidae commeruistis oves? flebat Aristaeus, quod apes cum stirpe necatas viderat inceptos destituisse favos. caerula quem genetrix aegre solata dolentem addidit haec dictis ultima verba suis: ‘siste, puer, lacrimas! Proteus tua damna levabit, quoque modo repares quae periere, dabit, decipiat ne te versis tamen ille figuris, impediant geminas vincula firma manus.’ pervenit ad vatem iuvenis resolutaque somno alligat aequorei brachia capta senis, ille sua faciem transformis adulterat arte: mox domitus vinclis in sua membra redit, oraque caerulea tollens rorantia barba, qua dixit ‘repares arte, requiris, apes? obrue mactati corpus tellure iuvenci: quod petis a nobis, obrutus ille dabit.’ iussa facit pastor: fervent examina putri de bove: mille animas una necata dedit, poscit ovem fatum: verbenas improba carpsit, quas pia dis ruris ferre solebat anus. quid tuti superest, animam cum ponat in aris lanigerumque pecus ruricolaeque boves? placat equo Persis radiis Hyperiona cinctum, ne detur celeri victima tarda deo. quod semel est triplici pro virgine caesa Dianae, nunc quoque pro nulla virgine cerva cadit, exta canum vidi Triviae libare Sapaeos, et quicumque tuas accolit, Haeme, nives,