et pecus antiquus dicebat agonia sermo; veraque iudicio est ultima causa meo. utque ea non certa est, ita rex placare sacrorum numina lanigerae coniuge debet ovis. victima, quae dextra cecidit victrice, vocatur; hostibus a domitis hostia nomen habet, ante, deos homini quod conciliare valeret, far erat et puri lucida mica salis, nondum pertulerat lacrimatas cortice murras acta per aequoreas hospita navis aquas, tura nec Euphrates nec miserat India costum, nec fuerant rubri cognita fila croci. ara dabat fumos herbis contenta Sabinis et non exiguo laurus adusta sono. si quis erat, factis prati de flore coronis qui posset violas addere, dives erat. hic, qui nunc aperit percussi viscera tauri, in sacris nullum culter habebat opus. prima Ceres avidae gavisa est sanguine porcae ulta suas merita caede nocentis opes; nam sata vere novo teneris lactentia sulcis eruta saetigerae comperit ore suis. sus dederat poenas: exemplo territus huius palmite debueras abstinuisse, caper. quem spectans aliquis dentes in vite prementem talia non tacito dicta dolore dedit: ‘rode, caper, vitem! tamen hinc, cum stabis ad aram, in tua quod spargi cornua possit, erit.’ verba fides sequitur: noxae tibi deditus hostis spargitur adfuso cornua, Bacche, mero.